BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XXXVI

 

_____________________________________________________________________

 

 

[1864: 55]

36.

Eitelnarrabianus de Pesseneck

ordinis Wilhelmi cursor in theologia

Magistro Ortvino Gratio

Salutem dicit numerosissimam.

 

A natura sumus proclivi ad malum’, ut legimus in autenticis. Ideo inter homines audimus semper plura mala quam bona. Ego disputavi nuper in Wormatia cum duobus Iudęis et probavi quod ipsorum lex per Christum esset cassata, atque quod expectatio ipsorum de Messia esset una mera frasca et phantasia, ac super hoc allegavi dominum Ioannem Pfefferkorn in Colonia. Illi vero riserunt dixeruntque: ‘Vester Ioannes Pfefferkorn in Colonia est unus pessimus trufator: nihil scit in hebręo: ipse factus est christianus ut suam nequitiam occultaret. Quando fuit adhuc Iudęus in Moravia, percussit unam mulierem in faciem quod non potuit videre in bancis, ubi mutantur floreni, et accepit plusquam .CC. florenos aufugiens. Et in alio loco propter suum furtum fuit sibi erectum patibulum, sed nescio quomodo fuit liberatus: nos vidimus patibulum, et multi Christiani viderunt, etiam aliqui [1515: 16r] nobilistę quos possumus vobis nominare: propterea non debetis mihi allegare istum furem’. Tunc ego fui iratus et respondi: ‘Mentimini in collum vestrum, vos pessimi Iudęi: nisi haberetis privilegium, ego vellem vos crinisare, et in stercus proiicere: vos dicitis talia ex odio in dominum Ioannem Pfefferkorn: ipse est bonus et zelosus Christianus sicut est aliquis in Colonia: ego habeo ex experientia, quia multum confitetur ad prędicatores cum uxore sua; audit libenter missas, et quando sacerdos elevat eucharistiam, tunc aspicit devotarie, et non videt in terram sicut sibi obiiciunt sui invidi, nisi quando expuit; sed hoc facit pro eo, quia est multum flegmaticus, et mane comedit medicinam pectoralem. Putatis quod magistri nostri in Colonia et burgimagistri sunt stulti, qui fecerunt eum hospitalarium maioris hospitalis, necnon mensuratorem salis? quod certe nequaquam fecissent, nisi esset bonus catholicus. dico vobis quod volo omnia talia sibi nunciare, quod potest defendere honorem suum, et vos realiter vexare scribendo de vestra confessione. Verum dicitis, quod ipse est gratiabilis apud magistros nostros et burgimagistros propter suam formosam uxorem. Hoc non est verum: nam burgimagistri habent met pulchras uxores, et magistri nostri non curant mulieres, et nunquam est auditum quod aliquis magister noster fuisset adulter. Ipsa vero est ita honesta matrona sicut est una in Colonia: vellet libentius unum oculum quam bonam famam perdere. [1864: 56]Et ego sępe audivi ab ea, quod auidivit frequenter a sua niatre quod viri pręputiati faciunt feminis maiorem voluptatem, quam non pręputiati: eam ob causam dicit, quando suus maritus moritur, et ipsa alium accipiet, ille debet etiam nullam cutem habere in membro: ergo non est credendum quod amat burgimagistros, quia burgimagistri non fuerunt Iudęi, nec sunt circumcisi sicut dominus Ioannes Pfefferkorn: propterea relinquite ipsum in pace: alias scribet contra vos unum tractatum quem intitulabit ‘die sturmglock’, ut fecit contra Reuchlin. Vos debetis istam litteram ostendere domino Ioanni Pfefferkorn, ut se defendat realiter contra tales Iudęos, et Hermannum Buschium, quoniam ipse est amicus meus singularissimus, et mutuavit mihi .X. florenos quando fui promotus baccalaurius formatus in theologia. Datum ex Verona Agrippina, ubi Buschius et eius socius comederunt pingui de gallina.