BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XXVI

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

26.

Antonius Rubenstadius

Magistro Ortvino Gratio.

 

Salutem ex cordiali affectu amicabiliter optat. Venerabilis domine magister, sciatis quod pronunc non habeo tempus ad scribendum de aliis rebus non valde necessariis, sed tantum respondeatis mihi ad unam quęstionem quam sic propono: Utrum doctor in iure teneatur facere reverentiam magistro nostro qui non incedit in habitu. Est autem habitus magistrorum nostrorum, sicut scitis, caputium magnum cum liripipio. Est hic unus doctor qui est promotus in utroque iure et habet inimicitiam cum magistro nostro Petro Meier plebano. Et nuper obviavit sibi in platea, quando magister noster Petrus non ivit in habitu, tunc ille iurista non fecit ei reverentiam. Et postea fuit dictum quod non bene fecisset, quia etiam si esset inimicus eius, tamen deberet ei facere reverentiam, propter honorem sacrę Theologię. Quia deberet esse inimicus personę et non scientię. quia magistri sunt in loco apostolorum. De quibus scriptum est: ‘Quam speciosi pedes evangelizantium bona, prędicantium pacem.’ Quapropter si speciosi sunt pedes eorum, quanto magis capita et manus debent esse speciosa. Et videtur quod omnis homo, etiam princi[1864: 40] pes debent honorem et reverentiam facere Theologis et magistris nostris. Tunc ille iurista respondit, et pręcise in contrarium allegavit suas leges et multas scripturas, quia scriptum est: ‘Qualem te invenio, talem te iudico’. Sed nemo tenetur facere ei reverentiam qui non incedit qualiter debet, etiam si esset princeps. Et quando presbyter reperitur in aliquo indecenti opere et non est vestitus sicut sacerdos esse debet, sed habitu sęculari, tunc iudex sęcularis potest eum habere et tractare pro homine sęculari, et afficere eum pena corporali, non obstantibus privilegiis cleri- corum. Sic dixit ille iurista; sed vos debetis mihi significare mentem vestram, et si non scitis per vosmetipsum, tunc habetis consulere iuristas, et Theologos in universitate Coloniensi, quod sciam veritatem: quia deus est veritas, et qui amat veritatem, amat etiam deum. Similiter debetis notificare mihi quomodo procedit in vestra lite contra doctorem Reuchlin. Ego audio quod ipse est depauperatus, propter magnas expensas, et valde lętor. quia spero quod Theologi erunt victores et vos etiam. Valete in nomine domini. Datum Franckfordię.