Epistolae obscurorum virorum
1515, 1516, 1517
|
Epistolae obscurorum virorum
1515
Epistola XXV
|
_____________________________________________________________________
|
|
|
25.Magister Philippus Sculptorissalutem dicitMagistro Ortvino Gratio.
Sicut scripsi vobis sępe, ego habeo molestiam quod ista ribaldria, scilicet facultas poetarum, fit communis et augetur per omnes provincias et regiones. tempore meo fuit tantum unus poeta qui vocatus fuit Samuel; et nunc solum in ista civitate sunt bene viginti, et vexant nos omnes [1864: 38] qui tenemus cum antiquis. Ego nuper realiter expedivi unum qui dixit quod scholaris non significat personam qui vadit ad scholas discendi causa, et dixi: ‘asine, vis tu corrigere doctorem sanctum qui ponit istam dietionem?’ Postea scripsit ipse unam invectivam ad me, et posuit multa opprobriosa dicta, et dixit quod non sum grammaticus bonus, quia non recte exposui ista vocabula quando practicavi in prima parte Alexandri, et in libro de Modis significandi. Et volo vobis scribere formaliter illos terminos, quod debetis videre quod recte exposui, secundum omnes vocabularios, et ad hoc possum allegare autenticos autores, etiam in Theologia. Et primo dixi: ‘Seria aliquando significat ollam, et tunc dicitur a Syria, quia in tali provincia primo facta est; etiam potest dici a seriis, quia est utilis et necessaria; vel a serie, id est ordine fit. Item Patritii dicuntur patres senatorum. Item currus dicitur a currendo, quia per eum currunt interiora ad extra. Item ius, iuris, significat iustitiam; sed ius, iutis, significat prodium; unde versus:
Ius, iutis, mando; ius, iuris, in agmine pando.
Item Lucar significat pecuniam quę colligitur ex luco vel ex sylva. Item mantellus significat pallium, et inde venit diminutivum manticulus. Mechanicus, id est adulterinus, hinc dicuntur artes mechanicę, id est adulterinę, respectu liberalium, quę sunt verę artes. Item mensorium est quicquid ad mensam pertinet. Item Polyhistor dicitur qui scit multas historias; inde venit Polyhistoria, id est pluralitas historiarum. Polysenus [1515: 11v] dicitur qui habet plures sensus’. Ista et similia dicit non esse vera, et scandalizavit me coram scholaribus meis. Tunc ego dixi quod sufficit ad ęternam salutem, quod aliquis est simplex grammaticus et saltem scit exprimere mentis conceptum. Tunc respondit, quod neque sum simplex neque duplex grammaticus, et nihil scio. Tunc fui lętatus, quia iam volo citare eum ad privilegia universitatis Viennensis, ubi debet respondere mihi, quia ibi sum promotus de gratia dei in magistrum; et si fui sufficiens toti universitati, etiam volo sufficiens esse uni poetę, quia universitas est plus quam poeta. Et credatis mihi, ego non vellem istam iniuriam dare pro viginti florenis. Dicitur hic quod omnes poetę volunt stare cum doctore Reuchlin contra Theologos, et quod unus iam composuit unum librum qui vocatur Triumphus Capnionis, et continet multa scandala etiam de vobis. Utinam omnes poetę essent ibi ubi piper crescit, quod dimitterent nos in pace, quia timendum est quod Facultas artistica peribit propter illos poetas; quia ipsi dicunt, quod artistę seducunt iuvenes, et accipiunt ab eis pecuniam et faciunt eos baccalaureos et magistros, etiam si nihil sciunt. Et iam fecerunt quod scholares non amplius volunt pro[1864: 39] moveri in artibus, sed omnes volunt esse poetę. Ego habeo unum amicum qui est bonus iuvenis, et habet optimum ingenium, et parentes sui miserunt eum ad Ingelstad, et ego dedi ei litteras promotoriales ad quendam magistrum qui bene est qualificatus in artibus, et nunc tendit procedere ad gradum doctoratus in Theologia: tunc iste iuvenis recessit ab illo magistro et venit ad Philomusum poetam, et audit lectiones eius. Et sic misereor illius iuvenis, secundum quod scriptum est Proverbiorum XIX.: ‘Fęneratur domino qui miseratur pauperis’; quia si mansit usque ad hoc tempus apud illum magistrum, tunc iam esset baccalaurius. Sed sic nihil est, etiam si studet decem annos in poetria. Ego scio quod etiam habetis multas vexas ab istis poetis sęcularibus. quamvis enim vos estis etiam poeta, tamen non estis talis poeta. Sed vos tenetis cum ecclesia, et cum hoc estis bene fundatus in Theologia. et quando compilatis carmina, tunc non sunt de vanitatibus, sed de laudibus sanctorum. Libentissime vellem scire quomodo staret negocium illum cum doctore Reuchlin. Si possum in hoc utilis esse vobis, tunc significate mihi et simul scribatis mihi omnia. et Valete. |