BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola II

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

2.

Magister Ioannes Pellifex

salutem dicit

Magistro Ortvino Gratio,

 

Salutem amicabilem et servitutem incredibilem. Venerabilis domine magister. quia, ut dicit Aristoteles in prędicamentis, de singulis dubitare non est inutile: quapropter est una res quę facit mihi magnam conscientiam. Nuper fui in missa Franckfurdensi. Tunc ivi cum uno baccalaurio per plateam ad forum, et obviaverunt nobis duo viri qui apparuerunt satis honesti, quantum ad aspectum, et habuerunt nigras tunicas, et magna caputia cum liripipiis. Et deus est testis meus quod putavi quod sunt duo magistri nostri: et feci ipsis reverentiam, deponendo birretum: tunc ille baccalaurius stimulavit me, et dixit: ‘Amore dei quid facitis? isti sunt Iudęi, et vos deponitis birretum vestrum ante eos’: tunc ego ita fui perterritus, ut si vidissem unum diabolum. Et dixi: ‘domine baccalaurie, parcat mihi dominus deus, quia feci ignoranter. Sed quid putatis, utrum sit magnum peccatum?’ Et primo dixit quod videtur sibi, quod est peccatum mortale, quia comprehenditur sub idolatria, et est contra primum pręceptum ex decem pręceptis, quod est ‘unum crede deum.’ Quia quando [1864: 6] aliquis facit honorem Iudęo, vel pagano quasi esset Christianus, tunc facit contra Christianitatem, et apparet esse met Iudęus, vel paganus, et tunc Iudęi et pagani dicunt: ‘Ecce nos sumus de via meliori, quia Christiani faciunt nobis reverentiam; et nisi essemus de via meliori, non facerent nobis reverentiam’; et sic fortificantur in sua fide, et despiciunt fidem Christianam, et non permittunt se baptizare. Tunc ego respondi: ‘Est bene verum, quando aliquis facit scienter; sed ego feci cum ignorantia; et ignorantia excusat peccatum. Quia si scivissem quod fuissent Iudęi, et fecissem eis honorem, tunc fuissem dignus ad comburendum, quia esset hęresis. Sed neque verbo, neque opere, sicut scit deus, aliquid novi, quia putavi quod essent magistri nostri.’ Tunc ipse dixit, quod tamen est adhuc peccatum, et dixit: ‘Ego etiam semel ivi per ecclesiam, ubi stat unus Iudęus ligneus ante salvatorem, et habet malleum in manu; et ego putavi quod est sanctus Petrus, et haberet clavem in manu, et flexi genua, et deposui birretum. tunc vidi quod est Iudęus, et etiam pęnituit me: tamen in confessione cum confitebar in monasterio prędicatorum, dixit mihi confessor meus quod est peccatum mortale, quia debemus respicere; et dixit quod non posset me absolvere, nisi haberet potestatem episcopalem, quia esset casus episcopalis. et dixit quod si libenter fecissem, et non ignoranter, tunc fuisset casus papalis. Et sic fui absolutus, quia habuit potestatem episcopalem. Et per deum ego credo, quod si vultis salvare conscientiam vestram, oportet facere confessionem officiali consistorii. Et ignorantia non potest excusare illud peccatum, quia deberetis respicere: et Iudęi habent semper unum gilvum circulum ante in pallio, quem deberetis vidisse, sicut et ego vidi: ergo est ignorantia crassa et non valet ad absolutionem peccati.’ Sic pro tunc dixit mihi ille baccalaurius. Sed quia vos estis profundus theologus, rogo vos devote [1515: 2v] necnon humiliter, quatinus dignemini mihi solvere prędictam quęstionem, et scribere an est peccatum mortale an veniale, simplex casus an episcopalis an papalis. Et etiam scribatis mihi an videtur vobis quod cives in Franckfordia recte faciunt, quod habent illam consuetudinem, quod permittunt Iudęos incedere in habitu magistrorum nostrorum: mihi videtur quod non est rectum et est magnum scandalum, quod non est differentia inter Iudęos et magistros nostros; etiam est una derisio sacrosanctę Theologię. Et serenissimus dominus imperator nullo modo deberet pati, quod unus Iudęus qui est sicut canis, et est inimicus Christi, debet incedere sicut doctor sacrę theologię. Etiam mitto vobis unum dictamen magistri Bernardi Plumilegi, vulgariter Federleser, quod misit mihi ex Wittenpurck. Vos enim novistis eum, quia fuit olim vester constans in Daventria: et [1864: 7] dixit mihi quod fecistis ei bonam societatem, et ipse adhuc est bonus socius et commendat vos laudabiliter: et sic valete in nomine domini. Datum Lyptzick.