BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola I

 

_____________________________________________________________________

 

 

 
[1864: 3] [1515: 1v]

1.

Thomas Langschneyderius

baccalaurius theologię formatus

quamvis indignus

salutem dicit

superexcellenti necnon scientificissimo viro

domino Ortvino Gratio Daventriensi

poetę, oratori, et philosopho,

necnon theologo, et plus si vellet.

 

Quoniam (ut dicit Aristoteles) dubitare de singulis non est inutile, et quia legitur in Ecclesiaste: ‘proposui in animo meo quęrere et investigare de omnibus quę sunt sub sole’: igitur ego proposui mihi movere unam quęstionem in qua dubium habeo ad dominationem vestram. Sed prius protestor per deum sanctum, quod non volo tentare dominationem seu venerabilitatem vestram, sed ego cupio cordialiter et affectuose quod instruatis me super dubium illud. Quia scriptum est in evangelio: ‘Noli tentare dominum deum tuum,’ quia, ut dicit Salomon: ‘a deo est omnis sapientia’: sed vos dedistis mihi omnem scientiam quam ego habeo, et omnis scientia bona est origo sapientię: ergo vos estis mihi quodammodo deus, quia dedistis mihi initium sapientię, loquendo poetice. Est autem illa quęstio sic introducta: Dudum fuit hic prandium Aristotelis, et doctores, licentiati, necnon magistri fuerunt in magna lętitia, et ego fui etiam ibi, et bibimus pro primo ferculo tres haustus de malvatico, et pro prima vice imposuimus semellas recentes, et fecimus offam, et deinde habuimus sex fercula de carnibus, et gallinis, et caponibus, et unum de piscibus; et procedendo de uno ferculo in aliud, semper bibimus vinum Kotzborgense, Rhenense, et cerevisiam Embeccensem, necnon Thurgensem et Neuburgensem. Et magistri fuerunt bene contenti, et dixerunt quod domini magistri novelli bene expediverunt se, et cum magno honore. Tunc magistri hilarificati inceperunt loqui artificialiter demagnis quęstionibus: Et unus quęsivit, utrum dicendum ‘magister nostrandus’ vel ‘noster magistrandus’, pro persona apta nata ad fiendum doctor in theologia, sicut pronunc est in Colonia mellifluus pater frater Theodericus de Ganda, ordinis [1864: 4] Carmelitarum venerandissimus legatus almę universitatis Coloniensis, providissimus artista, philosophus, argumentator, et Theologus supereminens. Et statim respondit magister Warmsemmel lansmannus meus, qui est Scotista subtilissimus, et magister XVIII annorum, et fuit tempore suo pro gradu magisterii bis reiicitus, et ter impeditus, et tamen stetit ulterius quoad fuit promotus pro honore universitatis, et intelligit bene facta sua, et habet multos discipulos, parvos et magnos, senes cum iunioribus, et cum magna maturitate dixit, et tenuit quod dicendum est: ‘nostermagistrandus’, quod sit una dietio: quia ‘magistrare’ significat ‘magistrum facere’, et ‘baccalauriare’ ‘baccalaurium facere’, et ‘doctorare’ ‘doctorem facere’. et hinc veniunt isti termini ‘magistrandus, baccalauriandus, et doctorandus’. Sed quia doctores in sacra theologia non dicuntur doctores, sed propter humilitatem et etiam Sanctitatem, et propter differentiam nominantur seu appellantur magistri nostri, quia stant in fide catholica in loco domini nostri Iesu Christi qui est fons vitę: sed Christus fuit nostrorum omnium magister: ergo ipsi appellantur magistri nostri, quia habent nos instruere in via veritatis, et deus est veritas, quapropter merito vocantur magistri nostri, quia omnes nos scilicet Christiani debemus et tenemur audire prędicationem eorum, et nullus debet dicere contra eos, ex quo sunt omnium nostrum magistri. Sed ‘nostro -tras -trare’ non est in usu, et neque legitur in vocabulario Exquo, neque in Catholicon, neque in Breviloquo, neque in Gemmagemmarum, qui tamen habet multos terminos. Ergo debemus dicere ‘noster magistrandus’, et non ‘magister nostrandus’. Tunc Magister Andreas Delitzsch, qui est multum subtilis et pro parte est poeta, et pro parte est artista, medicus et iurista, et iam legit ordinarie Ovidium in meta morphosi, et exponit omnes fabulas allegorice et litteraliter, et ego fui auditor eius, quia exponit multum fundamentaliter, et etiam legit in domo sua Quintilianum et Iuvencum, et ipse tenuit oppositum magistro Warmsemmel, et dixit quod debemus dicere ‘magisternostrandus’. Quia sicut est differentia inter ‘magister noster’, et ‘noster magister’, ita etiam est differentia inter ‘magister nostrandus’, et ‘noster magistrandus’: Quia ‘magisternoster’ dicitur doctor in theologia, et est una dietio, sed ‘noster magister’ sunt duę dietiones, et [1515: 2r]sumitur pro unoquoque magistro in quacunque scientia liberali, seu mechanica manuali, seu capitali; et non obstat quod ‘nostro -tras -trare’ non est in usu, qui possumus fingere nova vocabula, et ipse allegavit super hoc Horatium: tunc magistri multum admiraverunt eius subtilitatem, et unus portavit ei unum cantharum cerevisię Neubergensis, et ipse dixit: ‘ego volo expectare, sed [1864: 5] parcatis mihi’, et tetigit birretum, et risit hilariter, et portavit magistro Warmsemmel, et dixit: ‘Ecce domine magister, ne putetis quod sum inimicus vester’, et bibit in uno anhelitu; et magister Warmsemmel respondit ei fortiter pro honore Slesitarum. Et magistri om nes fuerunt lęti, et postea fuit pulsatum ad vesperas. Quapropter rogo excellentiam vestram quod velitis mihi exponere mentem vestram, quia vos estis multum profundus: et ego dixi protunc: ‘magister Ortvinus debet mihi bene scribere veritatem, quia fuit pręceptor meus in Daventria, quando fui tertiarius’. Etiam debetis mihi certificare quomodo stat in guerra inter vos et doctorem Ioannem Reuchlin. Quia intellexi quod iste ribaldus (quamvis sit doctor et iurista) nondum vult revocare verba sua. Et mittatis etiam adhuc semel mihi librum magistri nostri Arnoldi de Thungaris, quem articulatim composuit, quia est multum subtilis, et traetat de multis profunditatibus in theologia. Valete, et non habeatis pro malo, quod scribo vobis ita socialiter, quia vos dixistis mihi olim quod amatis me sicut frater, et vultis me promovere in omnibus, etiam si debeatis mihi concedere magnam pecuniam. Datum in Lyptzick.