David Peifer
1530 - 1602
|
Imperatores Turcici,seu de eorum vita et rebus gestis
|
_____________________________________________________________________
|
|
GERMANIA AD REGEMFerdinandum, per Georg. Sabinum.
HAnc adflicta tibi Germania mitto salutem,Quae mihi non tribui, te nisi dante, potest.Usa diu rebus quae sum tranquilla secundis,Hoc iaceo multis tempore pressa malis. | |
5 | De quibus ipsa tuum supplex cum numen adoro,Ferre mihi solus qui potes, adfer opem.Ecce vides rerum quam tristis forma mearum,Qualis et imperii sit status iste mei:Omnia dissidiis, sunt omnia plena tumultu: |
10 | Illa fuit quanti res mihi causa mali?Serviles acies sumptis nos vidimus armisNuper, et agrestes rure coisse manus.Testis adhuc exstat miserande Francia cladis,Tota cadaveribus squalida facta suis. |
15 | Ipsaque fertilibus laudata Alsatia campis,Quae fuit in multis caede cruenta locis.At pars ulla meo ne possit abesse dolori,Insuper externo nunc et ab hoste petor.Turca ferox nostras descendere fertur in oras, |
20 | Alterius nobis altera causa mali.Infestis qui cum tot regna subegerit armis,Posse suo sperat me quoque Marte capi.Si qua proinde meae remanet tibi cura salutis,Adfer in adversis his mihi rebus opem: |
25 | Ne toties claris quae sum prius aucta triumphis,Hostibus hoc fiam tempore praeda meis.Nam tibi si rerum sunt cognita gesta mearum,Cognita quae cunctis regibus esse puto:Semper adhuc invicta fui, nullosque per annos |
30 | Ullius invenies me subiisse iugum.Roma suis totum domuit quae viribus orbem,Nominis est numquam laudibus aucta mei:Meque lacessivit quoties hostilibus armis,Hanc liquet incepti paenituisse sui. |
35 | In me nil potuit virtus animosa Neronis,Funere qui Rheni nobilitavit aquas.Nil potuere tuae praestantes Vare cohortes,Quas meus Arminius depulit ense suo.Nec maris Adriaci tota cum plebe senatus |
40 | Nostra suo potuit subdere colla iugo.Denique nec magni potuerunt lilia Galli,Lilia saepe mea languida facta manu.Quin neque Turcarum nos iam superabimur armis,Auxilio si nos iuveris ipse tuo. |
45 | Ducat in exemplum celebris te fama Camilli:Nam patriae vindex et fuit ille suae.Saecula nulla tuum nomen ventura silebunt,Inferiorque tua laude Camillus erit:Tu modo pro nobis et libertate meorum, |
50 | In Mahometigenas suscipe bella Getas:Totius infestos Christi quos nominis hostesNovimus, adversus armaque ferre Deum.Hac de gente fera, Danielis scripta prophetaeMulta canunt, paucis hic memoranda mihi. |
55 | Viderat is quatuor sub imagine regna fer arum:Aspice, vera tibi, non ego ficta loquor:Regibus Assyriis, primis fera prima monarchis:Altera sed Persis assimilata fuit.Tertia Graiorum referebat bestia sceptrum, |
60 | Quarta potestatem Martia Roma tuam,Huius dira ferae facies truculentior illis,Dissimilisque tribus conspicienda fuit.Ferratos dentes, bis cornua quinque gerebat,Et pedibus plodens concutiebat humum. |
65 | Exiguum vero cornu sub fronte latebat,De mediis ortum cornibus illud erat:In quo terrificis oculis, vultuque minaci.Humani capitis forma videnda fuit.Hoc cum caelitibus divis violenta gerebat |
70 | Proelia, blasphemos ore loquente sonos.Turca ferox autem caput est immane, quod audisAdversus summum bella movere Deum.Hoc tibi frangendum caput est, hoc concute cornu,Succumbet manibus bellua victa tuis. |
75 | Ergo age, Rex animo praesenti suscipe bellum,Hei mihi quas poenas impie Turca dabis.Non tibi consuetae mitti post terga sagittae,Non tibi velocis proderit usus equi.Aut ultra Tanaim patriis eiectus ab oris, |
80 | Ludibrium cunctis gentibus exul eris.Aut tua submittens iniectis colla catenis,Ante triumphales regis obibis equos.Inclita nobilibus gaudebit Achaia Musis,Praebuit invitas quae tibi victa manus. |
85 | Exsultansque suis laetabitur amnibus Ister,Quem tuus infestum reddidit ante furor.Hoc precor esse ratum caelesti numine Christus,Hoc velit omnipotens Rexque paterque Deus.Sed prius externos quam progrediaris in hostes, |
90 | Certa tibi pax est constituenda domi,Sedandique graves de relligione tumultus,Hoc Regem tantum, quantus es ipse, decet.Nec minor ingenuas studiis florentibus artes,Ac fovisse sacras sit tibi cura deas, |
95 | Quae spretae, sine honore iacent hoc tempore passim,Hac re nulla tibi gloria maior erit.Tunc Deus indomitas, tibi Marte favente, cohortes,Turcarumque dabit vincere posse manus.Tunc, quas nulla tibi poterit delere vetustas, |
100 | Laudes semper erunt, gloria semper erit.Pluribus uberior ne crescat Epistola verbis,Desino: tu felix incolumisque vale. |