David Peifer
1530 - 1602
|
Imperatores Turcici,seu de eorum vita et rebus gestis
|
_____________________________________________________________________
|
|
AD REVERENDISS.et illustrissimos sacri Romani imperii Electores,reliquosque inclitos in concilio Augustensi Germanorum principes,Lod. Heliani carmen exhortatorium.
MAgnanimi proceres, quorum sapientia nostroNon eget, et claris virtus exercita factis,Consilio: tamen haec propenso a corde clientisQuae veniunt humilis, quae dictat opinio recti | |
5 | Qualiacumque boni mea dicta, fidelia saltemConsulite, atque imis admittite sensibus oro.Inclita praeterito Germania tempore in unumSaepe super rerum variarum mole coivit:Nullius ast adeo fuit exspectata voluntas |
10 | Huius, ut est quod nunc celebratur, et exitus almiConcilii, quo nixa salus non unius urbis,Non populi: at fidei pendet spes maxima nostrae,Suspensae quid vestra ferat sententia. numquidPublicares Christi revirescere debet in isto |
15 | Tempore, vel numquam. facile est emergere quam, siStirpe reciduntur quae obstacula parva resistunt:Et vos unanimes si sponte capessere tandemImperium, et curam commissae impendere moliVultis, et antiquo maiorum more tueri, |
20 | Ad quod erat exempla satis vos prisca movere:Sed promissa fides, et toti debita mundoPostulat, Imperii (Germanus origine) postquamCarolus a sacro meruit diadema Leone,Redditus et sceptris ab Othone, Gregorius ex quo |
25 | Principibus summus mandavit lege sacerdos,Et genti, quae prompta fuit defendere honoremSedis apostolicae, totiensque per arma tueri:Germanae arbitrium ventura in saecla creandiInduperatores, ab eadem in foedere tanto |
30 | Accepta iurante fide: fore semper ut illosViribus, auxilio atque armis, opibusque iuvaret,In decus Augusti, sed culminis inque salutemHumani generis, sanctae et super omnia matrisEcclesiae, utque onere haud paruo constaret adeptus |
35 | Tantus honor merito: neque enim sublimior ullusPosset in orbe dari, tibi sic Germania iureCessit Roma suo: sic et tibi munere Tybris,Rhene, datum numquid retinere negabis honorem?Et regem fulcire tuum? cui quantus habetur |
40 | Cultus, adest laus tanta tibi: quantumque verenturIllum, te metuunt omnes: quantumque favebisAugustis, et tantus eris. proh nominis olimCaesarei sublime decus, reverentia, et ingensMaiestas, diffusa polum per utrumque, timebat: |
45 | Quod Scytha, quod Garamas, exhorruit ultima Thyle,Decolor audito quo nomine palluit Indus:Tale' ne bellipotens sub te Germania nomenObduci patiere situ? tot regna, tot urbes,Totque duces complexa tuis in finibus. ergo |
50 | Par orbi quod Roma tulit, caeloque locavit:Te modo nunc tali, tantaque tuente iacebit?Reddidit et Tiberis, quod formidabile mundo,Innumero adiutus vilescere flumine tantusRhene feres? proceres ne ferent cognomina Mogos |
55 | Dat quibus, atque tuis vicina Colonia ripis,Trevir et antiquus, vel origine clarus OthonumSaxo, Palatinus titulis et habere superbitTe qui iure suis: Albimque locata VisurgumAtque interregio, nunc Marchia nomine, cuique |
60 | Paret inaccessis vallata Boemia silvis:Quos penes est totidem Romanum condere regem.Innumerique alii, queis non modo Teutona tellusPrincipibus, patriive lares, privataque regna,Sed latum mundi imperium: sed nititur omnis |
65 | Publicares Christi, pro queis vel obisse tuendisSit vestrum propriumque decus, quibus arma, virosqueNunc, et equos, tormenta (data est occasio) et omnesPromite iam longo non notas tempore vires:Fundite iam longo cumulatos tempore census, |
70 | Et vestrum fulcite caput: reverentia vestriSit capitis primum vobis, quos deinde sequenturExemplo populi, atque urbes, imitataque regna,Quod leges, natura, boni moresque re quirunt.Quid foret auxilium capiti, si membra negarent, |
75 | Dilapsus fuit unde vigor per membra. quod estis(Sit venia dictum cum vestra) in culmine tanto,Quod tot opes merito lata ditione tenetis,Plurima Romulidum num sunt ea munera regum?Induperatorem qualem voluistis habetis: |
80 | Sed qualem nec habere piget, voluisse pigebitEt numquam, officio dum sic se ostendit in omni,Ut magis optari nec quicquam a principe summoDebeat, aut possit: cuius vetor impare MusaIre per ingentes laudes, et origine tanta: |
85 | Sive illustre genus, seu fortia facta parentumDicere, et herois cultum virtutibus orbem.At generi commune suo, privata coruscatGloria se proh quanta, bonis dum vultus utrimque estCorporis atque animi, neque parca indulserit illi |
90 | Se fortuna, modo larga futura velitis:Cui non divini est humana augustior orisMaiestas, totoque decens in corpore forma,Membrorumque vigor: validum patiensque laborumCorpus, et oblatum pro vobis saepe periclis, |
95 | Pro decore imperii? cui non miranda videturDos animi, quae sola sua est, prudentia sollers,Ingeniumque capax, eventibus aequa secundisMens, et in adversis eadem? quibus ille probatus,Non minus ut fulvum est fornacis ab igne metallum. |
100 | Additur his rerum mira experientia, et ingensPacis et armorum, rigidique peritia belli.Quid memorem, sit quanta viro coementia, qualisIntemerata fides, servandi et foedera curaQuam gravis, et posita cunctis gravitate benignus, |
105 | Largus et in meritos, despecti prodigus auri,Iustus, amans aequi, vitae sine labe pudicae:Cui tanta in superos pietas, tantusque deorumCultus, ut exemplo valeat cuicumque severoEsse sacerdoti. pro tantis dotibus unde |
110 | Nomen ab ingenita proprium bonitate meretur,Quod tenus hac uni Traiano contigit interRomulidum tot habere duces. at defuit illiRelligio, tamen illa suos efferre superbisEst aliis meritos titulis gavisa vetustas: |
115 | Dum magnos faustos vocat, patriaeque parentes,Abque triumphata ponit cognomina terra.Sed praebet meruisse modum: nam tempore prisco,Aut consulta patrum, vener andi et iussa senatus,Imperium vel castra dabant, milesque legebat |
120 | Dilectos quoscumque sibi, quibus inde favebat.Resque ministrabat bellorum publica nervos:Propterea magnis adsciscere nomina factis,Et potuere suas ad sidera tollere gentes.Non minus hic patriae pater est, modo cura parenti |
125 | Sit patriae, natisque, suo parre, sed idemEt felix et magnus erit, si vultis, et idemMox Venetus, post Turcus erit, geminoque triumphumDucet ab hoste, pari referens: par. quando tropaeisIntulit et vestrum Romana potentia nomen. |
130 | Cuius atrox parti successit Turcus, et ipsaUrbs Venetum alterius vult aemula vana videri:Irridetque procax ad te, Germania, tantumTranslatum imperium, cui iugera quattuor agriVix subiecta refert, cui se parre recusat, |
135 | Unica Caesareis terrarum obnoxia numquamLegibus, occiduo quae nec concessit EooIn partem imperio: nec matris dotibus almaeEcclesiae, quae stare sua se mole, suasqueIactat Io terra posuisse in virgine sedes. |
140 | Quis ferat haec? sed sunt graviora, quis obstitit olimSemper et huic vestro imperio magis urbe superbaAdriaca, ex illo iam tum quae invisa PipinoEt devicta fuit, quamvis neget: et tamen illamInduperatrici magnus concessit Ireni |
145 | Carolus, Italia divisa: aut pone secutoNicephoro, huic primus toto commer cia regnoInterdixit Otho, iusta succensus ab ira.Nec minus Henrico a quarto diversa notata est,Atque aliis: odio sed enim patefecit habenas, |
150 | Ausa palam sese Friderico opponere primo,Falsaque captivi mentiri vincula Othonis,Atque ita mentitos aeterna in saecla triumphosPingere tam celebri spectandos parte superbaeUrbis, ab imbelli Germanica rostra Leone |
155 | Mersa mari, fusasque rates, fluitantia signa,Et fractas aquilas, plena aequora, transtraque vestriSanguinis, et Veneto praebentes terga Suevos,Captivumque ducem. tumidae iactantia gentis:Tale nec erexit superato Graecia Xerse: |
160 | Nec toties victa Carthagine Roma tropaeum.An nisi in invidiam Germani culminis, ingensDedecus in vestrum, quis talia pinxerit? ite,Ite viri, antiquae si vos virtutis imagoUlla movet, si tangit honos, si gloria parti |
165 | Imperii, non ista gravi vel clade vel armis,Gentis at extremis inimicae abolere ruinis,Cui neque sat vobis se infensam ostendere inaniAmbitione fuit, petulanti et laedere lingua,Saepeque ceu victos mendacibus addere fastis. |
170 | Sed progressa suis paulatim astuta lacunis,Consilio, arte, dolis et proditione, vel auroDempsit ab imperio loca tot potiora sub ipsisAlpibus Italiae, atque adeundi regibus illamInterclusit iter: saeclumque revoluitur, ex quo |
175 | Italiae iugum patiuntur, et oppida clamantPressa, Veni Caesar, tuae iam tibi vendicet ensis.Siccine colluvies hominum, piperisque redemptorSordidus, omnigenae sic navita mercis, avarusInstitor, enormique marinus gutture mergus, |
180 | Nobilium regnator erit? dominabitur ergoDegener? atque omni solitus seruire lucello.Non bene conveniunt, vilis mercator, et idemNobilis, et princeps, proh lumina caeca potentum,Non'ne vident animum quo dirigat illa malignum, |
185 | Callida gens toti quae aspirat et imminet orbi,Concipit atque avido Romanam pectore molem:Unde est principibus cunctis inimica, tyrannosQuos vocat, inque suis secura paludibus omnesDespicit: haud sibi iam mortales, sed neque caelum |
190 | Posse nocere putans, congesto fidere in auroSueta, manente eodem semperque tenore suorum,Incrementa quibus discordia regna fuerunt,Alternoque duces exhausti marte Latini,Reddidit et nisi quos iactura aliena potentes, |
195 | Semper in interitu regum est spes maxima quorum:Posse aliquid tuto dum carpere tempora captant,Intestina serunt odia, et mala proelia regesInter alunt ideo neque enim bella ulla tot annisVidere Ausonii, Venetis non unde lucrari |
200 | Contigerit, solitis nec aperto vincere Marte,Raraque collatis audere {pericula} signis.Fulsit ab his quondam fidei tutela, sed almaeRelligionis erant, et propugnacula nostrae.Forsitan antiquo fuit hoc, quo caeperat illos |
205 | Tempore nondum aliis dominandi effrena libido,Cum stagnis contenta suis operosa iuventusDuceret assiduas longinqua per aequora merces,Utilis et solum sulcaret Nerea classis.Felix, si monitis Ioachimi intenta prophetae, |
210 | Numquam vicinae tetigisset littora terrae.Et tamen illorum nimia atque superba simultasCum Ligure, {amissi} fuit improba causa sepulchri,Saepius et magnos interrupere potentumConatus sancta pro relligione, negantes |
215 | Auxilium ingenti nisi conditione redemptum:Dumque opulenta, suo, male tutaque littora, ductuRadere, maioris malunt dulcedine lucri,Intenduntque magis spoliis, et rebus emendisDireptis pretio peregrino a milite parvo, |
220 | Quam Christi auxiliis, in quem manifesta voluntasTunc patuit, sedes adeo quando inclita ab illisByzantina capi est permissa, volentibus urbisPraebita ope imperium. sed eorum tanta negaretVelle subire iugum, cernebant aequora velis |
225 | (Proh dolor) Adriacis miseri plena omnia cives,Tendebantque manus ad proxima carbasa, at illiStabant immotis ferro retinente carinis.Cumque obsessa ferus laceraret moenia Turcus,Impia spectabat non fanda per otia classis. |
230 | Ex illo solita est plus tempore parta tueri,Proque suis valido contendere finibus hosti,Quam pugnare fide pro Christi, at foedera inire,Nil et amicitias verita est cum gente nefanda,Communem in regesque inimicum impellere nostros: |
235 | Finibus ut Calabris novit memorabilis Idruns,Tollere sueta mari commercia, et omnibus undis,Praesertim Adriacis vectigal ponere, quarumSe quoque naturae transversa lege maritumFert Venetus, sponsamque sibi mare vana quotannis |
240 | Annulo et urbs illud per vincla iugalia nectit:Quale nec ulla ferunt mendacia Graia, nec ullaFabula prodigium. tua sit Neptune, tridentePro sexu certare tuo, pro femina haberisSaltem apud Adriacos. praetextu hoc attamen, illae |
245 | Usurpat gens sancta sinum, nec parcit amataeSedis apostolicae ditioni. at plurima ademitIam loca pontifici pia filia forte, regendiNe senior tantas oneri succumberet urbes,Ecclesiae et toties turbavit amica quietem, |
250 | Hactenus ob sua ter benefacta anathemate vincta.At nunc supplicibus pacem illa miserrima votisOrat, et addictam fore se promittit honoriPosthac Caesareo, facturam et cuncta libenter,Quae Caesar proceresque velint, modo copia fandi |
255 | Detur, et audiri valeat. dimittitur ullaUrbs neque iampridem Germanica libera, quam nonAmbiat, et vobis proceres ingentia de seSpondet, adulatur, suadet, blanditur, et offert.Edocet a sociisque cavendo pericula vestris |
260 | Regibus, et commenta refert miranda PelasgisArtibus. inter vos numquam si posset oririSeditio, quae sola via est sibi lecta salutis,Interea bello se accingit, et undique contraArma parat (referam neve inveterata sub istis |
265 | Blanditiis, verbisque bonis, specieque futuraePacis, ut Euganeam prius inter coeperit urbem,Et sit adempta pari Vicentia fraude, tot arctoCarcere ductores clausi, vestrique fidelesTot crucis infanda Patavini morte necati) |
270 | Veronae insidias iamiam molitur, et instatContinuo, et miseros populatur classibus Histros,Et ferro flammisque forum consumit Iuli.Atque ita nunc etiam simulatrix callida vobisVerba dabit vulpis? numquam vitare licebit |
275 | Sirenum cantus? expertaque pocula Circes?Illa'ne fallaci toties evadere lingua,Consiliis'ne suis, et tunc quoque abire valebitInsuperata dolis? quod si datur, accipe tamquamNostra Sibyllino venientia carmine ab ore: |
280 | Illa tibi oppressa Italia, Germania, tandemIura dabit, victo et dominabitur Adria Rheno,Quid foret, Adriaco si Nursia forte LeoniNuper in ancipiti cum Gallo Marte potenti,Favisset? tenus hac illi num Insubria dives |
285 | Cessisset? Latioque urbes retineret in omniTot prius oppressas, aliasque recenter adeptas,At tecum, non ille foro contentus Iuli,Carnorumque iugis, et pauperis arce Liburni,Castra Tridentinis posuisset moenibus ultro, |
290 | Pictus et Alpina quacumque in sede maneret.Ut tibi noluerit sors nunc Augusta timeriOb studium simile, et commercia mutua rerum:Claustra tamen cunctis munisset in alpibus, undeIpsi aditus, vobis ad se via nulla patret. |
295 | Et quid plura feram? quae non tentastis, ut illumIn rectum traheretis iter? quae non fuit ingensConditio genti per vos oblata superbae?Subdola quam longo suspensos tempore verbisAmbiguis tenuit vos, et quam saepe paratos |
300 | Est frustrata, dolis quibus hactenus illa moratusVestrum iter ad tanti capienda insignia regni?En modo sese offert dum vestro in foedera Regi,In Latiumque sagax invitat et allicit omniIngenio, num mox deludit? et additur hosti |
305 | Perfida? et iniustis venientem submovet armis,Et vetat Italia Romanum insistere regem?Quin magis, facinus (prohibet dolor edere) acerbum:Effera Teutonico se sanguine proluit alto,Exsaturatque sitim, iuga per Cadubrina, cruore |
310 | Caesorum: et tantus rem anebit sanguis inultus?Adde tot incensas arces, direptaque vestraeOppida ab immani ditionis milite, tantaSaevitia atque odio, Turca nec ab hoste ferendo.Quid referam (narrare pudet) Germanica quanto |
315 | Derisu fuerit populo gens inclita vili:Quae voces, quis plausus erat, quae sibila vulgi:Si foret aspectus quia tunc Alamanus ab illo,Cum fuit insana susceptus ab urbe, triumphiMore velut victis rediens Cornarius Histris |
320 | Cum duce Pygmaeo, quot secum inversa trahebantDedecus in vestrum Germanica signa, quot altisTurribus avulsas aquilas, quibus ille {tropaeum} estErigere in propriis temerarius aedibus ausus,Edita quae fuerint, et quae spectacula in illis, |
325 | Qui ludi et choreae, quae caena infanda, quot illicIactata (heu dicam) caput in iocularia vestrum.An satis hoc? quod sueta foret si Marte viriliVincere, et insigni venisset gloria facto,Victrici fuerat forsan tolerabile parti, |
330 | Non improviso cum milite pugna fuissetTradita, eunte fide paulo ante, nec impare tantumNumero, vix mille, decem cum caesa fueruntMilibus, et nullo direpta et capta tuenteTot loca: laus ingens, facinus memorabile, cuius |
335 | Iam piget auctores, olim et meminisse dolebit.Nunc quoque, qui (superi) tot fracti cladibus audentPingere mandentes victricia signa leones,Et laceras aquilas, et amici lilia Galli,Canticaque impressis mordacia pandere chartis, |
340 | Naturae vitium, et Veneti genuina procacisEst inimicitia haec tecum, Germania: cui tuEt regum est despectus honos. sic evomat omneVirus, et effundat per inania verba malignumIn te animum, tu vince manu, tu {contunde} factis |
345 | Cervicis durae populum, tu pelle tyrannos,Nobilium qui nomen habent, pravumque senatum.Utque triumphatum pelago mentitur Othonem,Tu quoque vince mari: neque enim sine puppibus illumEst superare datum, parvo molimine classis |
350 | Corruet, et trepida nascetur in urbe tumultus:Quae decora inde tibi, quales orientur honores?Gloria quanta tuum nomen, laudesque manebunt?Teutona se quantis attollet terra triumphis?Res quoque quam poterit laetari publica Christi, |
355 | Cui domitis aditus ad maxima facta patebuntAdriacis, toto postquam discor dia regnoChristicolm duce te fuerit sublata, fovebantQuam Veneti? interea ne sanctae vincula pacisNexa trium regum caelesti vincula dextra, |
360 | Arte aliqua iniecta, vel suspicione, vel astu,Dissolvantque dolis, neu foedera tanta caveto.Nam nisi tale nefas, vapido nil pectore versant,Nec se aliter norunt evadere posse periclum:Vel si alius cupiat, quicumque sit ille, trisulco |
365 | Fulmine Tartareas adigatur iniquus ad umbras.Qui fidei inter se committere culmina nostraeCogitet, et plus quam civilia bella movere:Nec sat Christigenam mutilatam exstinguere gentem,Quam decet in populos post haec animare nefandos |
370 | Turcarum, quae stante satis sit foedere, MaurosVincere, et imbellem Sulthanum avertere Memphi,Almaque ferre Crucis totum vexilla per orbem:Et quando illa fuit, quo tempore talis ab annisPluribus, armipotens adeo, atque opulenta paratis |
375 | Classibus, et tanto molimine tormentorum,Et sibi tam unanimis, divino et numine concors,Dividere hanc aliqua ex Erebo fera quaeret Erinnys?Summe Deus, propriae pereuntis morte redemptorHumani generis, venerabile foeda sepulchrum |
380 | Cuius barbaries, horrendi et numinis antrumPossidet, ut saltem tua gens a faucibus illudEripiat nunc apta canum: prohibe optime dirumHoc scelus, arma tuos inter populosque ducesque:Intestina veta, et concordia foedera serva. |
385 | Nulla Acheronteo perfundere felle Megaera,Nulla venenata dissolvere vipera lingua:Nec valeant temerare doli, violare nec artes,Nec mala consiliis noceant figmenta malignis:Sint tres unanimes, eademque in corpore terno |
390 | Mens, animus, spes, vita, salus, sors, cura, voluntas. |