BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

David Peifer

1530 - 1602

 

Imperatores Turcici,

seu de eorum vita et rebus gestis

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

MAHUMETES II.

 

FElix, quem tenuis celat fortuna parentum,

Securus tutos exigit ille dies.

Semper habet miseras terrena potentia curas,

Insidias moles Regia semper habet.

5

Conditus est tumulo frater Mahumetis eodem,

Qui prius exstincti ceperat ossa patris.

Hoc illi regnum dederat commune duobus,

Hoc dederat fratris perniciosa manus.

Perpetuis pallet demens opulentia curis,

10

Paupertas tantos effugit una metus.

Saevus adhuc fratris Mahumetes caede tepebat,

Cum fera sanguineas vertit in arma manus.

Primaque clauserunt fortem tentoria Croiam,

Sed trux invicta fugit ab urbe Getes.

15

At non Actaeas frustra quoque cinxit Athenas,

Eius enim domitas excidit urbis opes.

Illa novenarum sedes praeclara sororum,

Flebilis horrendis est data praeda Scythis.

Musica qui capto super antes moenia vallo,

20

Proh dolor Aonias diripuere domos.

Odrysium vatem manibus velut ante nefandis,

Fama refert, Ciconum dilacerasse nurus.

Carmine qui silvas, qui littora carmine mulsit,

Flumineas blanda voce moratus aquas.

25

Sic lanians Claria hostis Mahumeticus arces,

Eruit eversis atria docta scholis.

Nec dum Palladiis dolor hic requirat Athenis,

Cum venit cladis nuntia fama novae.

Victor enim mutilans Romanam Turca volucrem,

30

Unum de geminis abscidit ense caput:

Cum capiens forti Byzantia moenia dextra,

Eoas nobis victor ademit opes.

Nec tamen est armis semper feliciter usus:

Saepe fuga poenas, sanguine saepe dedit.

35

Vulnifico telo graecam percussus ad Albam,

Turcica conversis signa reliquit equis.

Vidit et Euphrates vertentem terga latronem,

Quando Getae Persis conseruere manus.

Aegaeam Lemnum sceptris adiecit avitis,

40

Rursus ut exuto venit in arma metu.

Illius auspiciis fuit expugnata Trapezus,

Pontica cum dominum perdidit ora suum.

Nec melior bimarem mansit fortuna Corinthum,

Capta Saracenum sensit et illa iugum.

45

Quin Mytilenaeos etiam grassatus in agros,

Crudelis magno turbine praedo fuit.

Mysorumque ducem, simulato foedere pacis,

Perfidus ad socias iussit adesse dapes.

Quem cute direpta nil prorsus tale timentem,

50

Ad Stygias nudo viscere misit aquas.

Agmina post istud facinus memphitica fudit,

Duxit et evictos sub iuga panda Syros.

Euboicam domuit multo conamine terram,

Palma sed haec illi sanguine parta fuit.

55

Neriton excelsam, nemorosaque rura Zacynthi,

Et vastam latis Leucada cepit agris.

Cumque sibi totum cessurum crederet orbem,

Se quoque mortalem resciit esse satum.

Nam mors fatali dissecto falce tyranno,

60

Diti animam, corpus vermibus atra dedit.