BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

David Peifer

1530 - 1602

 

Imperatores Turcici,

seu de eorum vita et rebus gestis

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

AD GENEROSUM

et magnificum Dominum,

DAMIANUM PFLUGUM,

Sacrae Romanorum Regiae Maiestati a consiliis, etc.

Dominum et Patronum colendissimum suum,

DAVIDIS PEIFERI LIpsici

Prooemium.

 

NUlla prius, maestos tulerint licet omnia luctus,

Saecula tam magnis plena fuere malis,

Quam sunt nostra: quibus tanta Res publica clade

Concidit, ut laceram vix trahat aegra cutem.

5

Vana ducum faciles tentant periuria mentes,

Nec praestat pactam formula scripta fidem.

Publica non cives legum decreta tuentur:

Vim iuris fraudes, ignis et ensis habent.

Obiectis opus est pacis quoque tempore portis,

10

Arma sciunt placidam iam simulare togam.

Omnia fortunae creduntur, iudice ferro

Res agitur, bellum quaelibet ira movet.

Interea Scythicis Mahumetica pestis ab oris

Proserpens, nostras excubat ante fores:

15

Ut semel infestis Germanos opprimat armis,

Mutuus invalidos quos facit esse furor.

Et licet, humanae tanta est vesania mentis,

Haec etiam caeci damna videre queant:

Non tamen has illi revocant ad pectora curas,

20

Quos penes hic certe debuit esse labor.

Ergo ego divinam securis mentibus iram,

Conatus numeris exhibuisse meis,

Inculto Scythicae descripsi carmine gentis

Progressus, clades, proelia, regna, duces.

25

Ut tu, si quid adhuc superest Germania mentis,

Versibus his lectis id superesse probes:

Bellaque concordi sistens civilia pace,

Ex vero doceas nomen inesse tibi:

Finge Scythas, Parthos, et totum denique mundum,

30

Adversus vires sumere tela tuas:

Non tamen invictae dement tibi nomina terrae,

Si tu compositis rebus in arma ruas.

Est tibi, sitque precor, bellis spectata iuventus,

Pectora cui forti sunt potiora manu.

35

Tu modo fraterno dudum satiata cruore,

In tua grassandi viscera pone modum.

Sique meos forsan vultu dignabere versus,

Disce, sit aeterni quam gravis ira Dei.

Utque sui propter populi scelera impia, praedam

40

Omnia falcatis ensibus esse sinat.

Supremum sacris coluit Iudaea Tonantem,

Nec gens Hebraea sanctior ulla fuit.

Cum qua dignatus socias miscere loquelas,

Perpetuum voluit foedus inire Deus.

45

Nec tamen ingratae plebi divina pepercit

Ira, Palaestinos iam premit hostis agros:

Qui tot praeclaras, mactatis civibus, urbes

Vertit in antra feris vix habitanda lupis.

Infidas docuit (quis nescit?) Achaia gentes,

50

Pura flagellati sacra fidemque Dei:

Proh dolor, horrendis quae nunc immersa tenebris,

Infelix tantae lucis honore caret:

Caecaque ridiculi celebrans mendacia Vatis,

Pro vera nugas relligione colit.

55

Scilicet haec tantas, propter sua crimina, poenas

Cum luat, exemplum Teutones inde trahant.

Tuque tuis reddens pacem Germania membris,

Eludas Scythicos sobria facta canes.

Et facies: nec enim tantas ine pectore vires,

60

Mollia principibus fata dedere tuis.

Nec furiis omnes rapti, communia turbant

Otia: sunt aliqui, quos ea damna movent.

Sunt qui, formantes cultis sua pectora libris,

Historias magna sedulitate legunt:

65

In quibus antiqui vivit sapientia saecli,

Quae mentes procerum non sinit esse rudes.

Sic proavis Damiane potens, domus inclita gentis,

Pflugiacae meritis nomina plena gerit.

Nam quis, ne sociam turbarent bella quietem,

70

Sustinuit patruo pondera plura tuo?

Quis sic Teutonici demulsit corda senatus,

Ut movit doctis Iulius illa sonis?

Iulius Hyblaei cui cedit gratia mellis,

Pro patriae quoties verba salute facit.

75

Quam felix, quam tuta fores Germania, multos

Favissent tales si tibi fata duces.

Non ego consumptis per bella domestica nervis,

Te quererer vires attenuasse tuas.

At quum iam nulli proceres tua frena gubernent,

80

Quam quibus Aonidῶν sub pede dona iacent:

Qui vacuas doctis horas impendere libris,

Grande suis titulis dedecus esse putant:

Quosque foret melius campum proscindere rastris,

Quam pretiosa rudi sceptra tenere manu:

85

Omnia miscentur miser arum turbine rerum,

Imaque cum summis lege soluta ruunt.

Haud secus atque rudem navis sortita magistrum,

Cum gravis iratis intonat aura Notis:

Nunc manes remis, nunc malo nubila pulsat,

90

Donec ab aequoreis totae voretur aquis.

Dicite qui tumidis iactatis stemmata buccis,

Et premitis doctos turba molesta viros:

Cum rudis indueret mortalem terrea formam

Massa, quis hoc fuerit tempore natus eques?

95

An, quoniam retro multos repetitae per annos,

Nomina priscorum non meminere patrum.

Creditis agricolas nullos habuisse parentes,

Sponte sed e ruptis prosiluisse iugis?

Ut nobis eadem vitam mors omnibus aufert,

100

Sic eadem nobis stirpis origo fuit.

Sola trahens virtus cognati semina caeli,

Ingenuae laudem nobilitatis habet.

Ad te nunc venio, cui nostra Thalia laborat,

Inclita Misniaci lux Damiane soli.

105

Et nil fucatae quia nobilitatis amantem,

Te procul a vulgi moribus esse iuvat:

Carmina iam patulum mea divulganda per orbem,

Sub titulis gaudent tuta latre tuis:

Ut morsus rabidae nihili facientia linguae,

110

Exuto possint quolibet ire metu.

Tu modo sincero deductos pectore versus,

Praecones laudis fer precor esse tuae.

Nec tibi turpe puta, nostris tua nomina scriptis

Praefigi: foeda carmina labe carent.

115

Artibus his, Danaos frustra consumpta per ignes,

Nunc etiam magnum Pergama nomen habent.

Quis nosset Thebas? doctas quis nosset Athenas?

Persaeas altae quis Babylonis opes?

Haec nisi divini celebrassent oppida Vates,

120

Quorum perpetuas res facit esse labor.

Cumque Deus certis incluserit omnia metis,

Quas ultra rebus non superesse datur:

Aeternum solis concessit versibus aevum,

Hisque cani laudes postulat ipse suas.

125

Ergo mihi Damiane tui da nominis usum,

Inque meis numeris te patiare legi.

Sed quis ut exorem labor est? cum nemo potentum

Maiori Clarias urat amore Deas?

Cum nemo divas tractet reverentius illas,

130

Quae sua Pieriis haustibus ora rigant?

Unde tuos ultra titulos virtutibus exis,

Et superas animi nobilitate genus.

Quodque mihi dignum vivaci laude videtur,

Non etiam mores inquinat aula tuos.

135

Quin ipsos inter strepitus, sonitusque tubarum,

Pieriis audes invigilare choris.

Et ne Romani peragenda negotia regis,

Quod donant, vacuum tempus abire sinas:

Aut aliquid puris credit tua penna tabellis,

140

Aut lassant oculos scripta relecta tuos.

Ista velim credas non auribus apta referri,

Quae loquor: hoc oculo teste probata loquor.

Cum nuper regni proceres Augusta teneret,

Nonne tuis illa iunctus in urbe fui?

145

Hinc cum Sarmaticas ires legatus in oras,

Accessi, longae sarcina non ne viae?

Utque mihi quod tum dederas nil tale merenti,

Officii pars sit nulla caduca tui:

Pro tantis meritis, si quid mea carmina possunt,

150

A sera nomen posteritate trahes.

Interea Pflugi gaudentes nomine versus

Hos, testes grati pectoris esse feras.

 

Finis prooemii.