BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

David Peifer

1530 - 1602

 

Imperatores Turcici,

seu de eorum vita et rebus gestis

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

DAVIDI PEIFERO LIPSICO,

Poetae Laureato, S. P.

 

Praecipuas inter poenas, quibus ira tonantis

Hactenus exercet mundum, hominumque genus:

Nec levis est equidem censenda, nec infima, quod tam

Grassari late Turcica castra sinit.

5

Quas est orbis enim partes non efferus hostis

Imperiis ausus subicere ille suis?

Quae non sunt tanti sibi conscia regna furoris?

Aut quae non huius terra cruore madet?

Ergo agnoscat ut has semper magis efferus orbis,

10

Aerumnasque graves, et mala tanta semel:

Deque Dei patris hac placanda cogitet ira:

(Placari quae alia non ratione potest,

Quam mala si nostra agnoscamus: origineque horum

Perpensa, in verum mox redeamus iter.)

15

Praeclare Peifere facis: quod Turcica nobis

Quas clades dederint, quae mala et, arma refers.

Mitior ipsa Dei faxit clementia, nostrum

Ut velit in veram quisque redire viam.

Utque aliquis tandem hunc Princeps exsurgat in hostem,

20

Amissum possit qui reparare decus.

Hunc (sive is Fernandus erit, seu Carolus) orbis

Totius ornandum laudibus esse reor.

 

In aurora S. Catharinae, anni 1550.

Gaspar Bruschius, Poeta Laureatus,

et comes Palatinus, Augustae

Vindelicorum dabat.