|
|
-
- D e o p t i m o s t a t u r e i p u b l i c a e
d e q u e n o v a i n s u l a U t o p i a
L i b e r s e c u n d u s
R a p h a e l i s s e r m o p o m e r i d i a n u s
C a p i t u l u m X I
- ____________________________________________________
De re militari.
Bellum utpote rem plane beluinam, nec ulli tamen beluarum formae in tam assiduo, atque homini est usu, summopere abominantur, contraque morem gentium ferme omnium nihil aeque ducunt inglorium, atque petitam e bello gloriam. eoque licet assidue militari sese disciplina exerceant, neque id uiri modo, sed foeminae quoque, statis diebus, ne ad bellum sint, quum exigat usus, inhabiles; non temere capessunt tamen, nisi quo aut suos fines tueantur, aut amicorum terris, infusos hostes propulsent, aut populum quempiam tyrannide pressum, miserati, (quod humanitatis gratia faciunt) suis uiribus Tyranni iugo, & seruitute liberent.
Quanquam auxilium gratificantur amicis non semper quidem, quo se defendant, sed interdum quoque illatas retalient, atque ulciscantur iniurias. uerum id ita demum faciunt, si re adhuc integra consulantur ipsi, & probata causa, repetitis ac non redditis rebus belli autores inferendi sint, quod non tunc solum decernunt, quoties hostili incursu abacta est praeda, uerum tum quoque multo infestius, quum eorum negotiatores usquam gentium, uel iniquarum praetextu legum, uel sinistra deriuatione bonarum, iniustam subeunt, iustitiae colore, calumniam.
Nec alia fuit eius origo belli, quod pro Nephelogetis aduersus Alaopolitas, paulo ante nostram memoriam, Utopienses gessere, quam apud Alaopolitas Nephelogetarum mercatoribus illata praetextu iuris (ut uisum est ipsis) iniuria certe, siue illud ius, siue ea iniuria fuit, bello tam atroci est uindicata, quum ad proprias utriusque partis uires, odiaque circumiectarum etiam gentium studia atque opes adiungerentur, ut florentissimis populorum alijs concussis, alijs uehementer afflictis, orientia ex malis mala, Alaopolitarum seruitus demum, ac deditio finierit, qua in Nephelogetarum (neque enim sibi certabant Utopienses) potestatem concessere, gentis, florentibus Alaopolitarum rebus, haud quaquam cum illis conferendae.
Tam acriter Utopienses amicorum, etiam in pecunijs, iniuriam persequuntur, suas ipsorum, non item, qui sicubi circunscripti bonis excidant, modo corporibus absit uis hactenus irascuntur, uti quoad satisfactio fiat, eius commercio gentis abstineant.
Non quod minoris sibi curae ciues, quam socij sint, sed horum tamen pecuniam intercipi, aegrius quam suam ferunt, propterea quod amicorum negotiatores, quoniam de suo perdunt priuato, graue uulnus ex iactura sentiunt.
At ipsorum ciuibus nihil nisi de publica perit. praeterea quod abundabat domi, ac ueluti supererat, alioqui non emittendum foras.
Quo fit uti intertrimentum citra cuiusquam sensum accidat.
Quo circa nimis crudele censent id damnum multorum ulcisci mortibus, cuius damni incommodum nemo ipsorum, aut uita, aut uictu persentiscat.
Caeterum si quis suorum usquam per iniuriam debilitetur, aut occidat, siue id publico factum consilio, siue priuato sit, per legatos re comperta, nisi deditis noxijs placari non possunt, quin ilico bellum denuncient.
Noxae deditos, aut morte, aut seruitio puniunt.
Cruentae uictoriae non piget modo eos, sed pudet quoque, reputantes inscitiam esse quamlibet preciosas merces nimio emisse, arte doloque uictos, oppressos hostes impendio gloriantur, triumphumque ob eam rem publicitus agunt, & uelut re strennue gesta, tropheum erigunt. tunc enim demum uiriliter sese iactant, & cum uirtute gessisse, quoties ita uicerint, quomodo nullum animal praeter hominem potuit, id est ingenij uiribus.
Nam corporis inquiunt ursi, leones, apri, lupi, canes, caeteraeque beluae dimicant, quarum ut pleraeque nos robore ac ferocia uincunt, ita cunctae ingenio, & ratione superantur.
Hoc unum illi in bello spectant, uti id obtineant, quod si fuissent ante consequuti, bellum non fuerant illaturi. aut si id res uetet, tam seueram ab his uindictam expetunt, quibus factum imputant, ut idem ausuros in posterum terror absterreat.
Hos propositi sui scopos destinant, quos mature petunt, at ita tamen, uti prior uitandi periculi cura, quam laudis aut famae consequendae sit.
Itaque protinus indicto bello, schedulas ipsorum publico signo roboratas, locis maxime conspicuis hosticae terrae, clam uno tempore multas appendi procurant, quibus ingentia pollicentur praemia, si quis principem aduersarium sustulerit, deinde minora quanquam illa quoque egregia decernunt, pro singulis eorum capitibus, quorum nomina in ijsdem literis proscribunt, hij sunt quos secundum principem ipsum, autores initi aduersus se consilij ducunt.
Quicquid percussori praefiniunt, hoc geminant ei, qui uiuum e proscriptis aliquem ad se perduxerit, quum ipsos quoque proscriptos, praemijs ijsdem, addita etiam impunitate, contra socios inuitant.
Itaque fit celeriter, ut & caeteros mortales suspectos habeant, & sibi inuicem ipsi, neque fidentes satis, neque fidi sint, maximoque in metu & non minore periculo uersentur.
Nam saepenumero constat euenisse, uti bona pars eorum & princeps in primis ipse ab his proderentur, in quibus maximam spem reposuerunt.
Tam facile quoduis in facinus impellunt munera, quibus illi nullum exhibent modum.
Sed memores in quantum discrimen hortantur, operam dant, uti periculi magnitudo beneficiorum mole compensetur. eoque non immensam modo auri uim, sed praedia quoque magni reditus in locis apud amicos tutissimis, propria ac perpetua pollicitantur, & summa cum fide praestant.
Hunc licitandi mercandique hostis morem, apud alios improbatum, uelut animi degeneris crudele facinus illi magnae sibi laudi ducunt, tanquam prudentes, qui maximis hoc pacto bellis, sine ullo prorsus praelio defungantur, humanique ac misericordes etiam, qui paucorum nece noxiorum, numerosas innocentium uitas redimant, qui pugnando fuerint occubituri.
Partim e suis, partim ex hostibus, quorum turbam, uulgusque non minus ferme quam suos miserantur, gnari non sua sponte eos bellum capessere, sed principum ad id furijs agi.
Si res hoc pacto non procedat, dissidiorum semina iaciunt, aluntque fratre principis, aut aliquo e nobilibus in spem potiundi regni perducto.
Si factiones internae languerint, finitimas hostibus gentes excitant, committuntque, eruto uetusto quopiam titulo, quales nunquam regibus desunt, suas ad bellum opes polliciti, pecuniam affluenter suggerunt.
Ciues parcissime, quos tam unice habent charos, tantique sese mutuo faciunt, ut neminem sint e suis cum aduerso principe libenter commutaturi.
At aurum, argentumque quoniam unum hunc in usum omne seruant, haud grauatim erogant, utpote non minus commode uicturi, etiam si uniuersum impenderent.
Quin praeter domesticas diuitias est illis foris quoque infinitus thesaurus, quo plurimae gentes, uti ante dixi, in ipsorum aere sunt. ita milites undique conductos ad bellum mittunt, praesertim ex Zapoletis. Hic populus quingentis passuum millibus ab Utopia distat, orientem solem uersus, horridus, agrestis, ferox, syluas montesque asperos, quibus sunt innutriti, praeferunt.
Dura gens, aestus, frigoris, & laboris patiens, delitiarum expers omnium, neque agriculturae studens, & cum aedificiorum tum uestitus indiligens, pecorum duntaxat curam habent.
Magna ex parte uenatu & raptu uiuunt.
Ad solum bellum nati, cuius gerendi facultatem studiose quaerunt, repertam cupide amplectuntur, & magno numero egressi, cuiuis requirenti milites uili semet offerunt.
Hanc unam uitae artem nouerunt, qua mors quaeritur, sub quibus merent, acriter pro hijs & incorrupta fide dimicant.
Uerum in nullum certum diem sese obstringunt, sed ea lege in partes ueniunt, ut postero die, uel ab hostibus, oblato maiore stipendio sint staturi, ijsdem perendie rursus inuitati plusculo remigrant.
Rarum oritur bellum, in quo non bona pars illorum in utroque sint exercitu. itaque accidit quotidie, ut sanguinis necessitudine coniuncti, qui & ijsdem in partibus conducti familiarissime semet inuicem utebantur, paulo post in contrarias distracti copias, hostiliter concurrant. & infestis animis, obliti generis, immemores amicitiae, mutuo sese confodiant, nulla alia causa in mutuam incitati perniciem, quam quod a diuersis principibus exigua pecuniola conducti, cuius tam exactam habent rationem, ut ad diurnum stipendium unius accessione assis facile ad commutandas partes impellantur.
Ita celeriter imbiberunt auaritiam, quae tamen nulli est eis usui.
Nam quae sanguine quaerunt, protinus per luxum, & eum tamen miserum consumunt.
Hic populus Utopiensibus aduersus quosuis mortales militat, quod tanti ab hijs eorum conducatur opera quanti nusquam alibi.
Utopienses siquidem ut bonos quaerunt quibus utantur ita hos quoque homines pessimos quibus abutantur. quos quum usus postulat, magnis impulsos pollicitationibus, maximis obijciunt periculis, unde plerunque magna pars nunquam ad exigenda promissa reuertitur, superstitibus, quae sunt polliciti bona fide, persoluunt, quo ad similes ausus incendantur.
Neque enim pensi quicquam habent, quam multos ex eis perdant. rati de genere humano maximam merituros gratiam se, si tota illa colluuie populi tam tetri, ac nepharij orbem terrarum purgare possent.
Secundum hos eorum copijs utuntur, pro quibus arma capiunt, deinde auxiliaribus caeterorum amicorum turmis.
Postremo suos ciues adiungunt, e quibus aliquem uirtutis probatae uirum, totius exercitus summae praeficiunt.
Huic duos ita substituunt, uti eo incolumi, ambo priuati sint, capto aut interempto, alter e duobus uelut haereditate succedat, eique ex euentu tertius. ne (ut sunt bellorum sortes uariae) periclitante duce totus perturbetur exercitus.
E quaque ciuitate delectus exercetur ex his, qui sponte nomen profitentur. neque enim inuitus quisquam foras in militiam truditur, quod persuasum habeant, si quis sit natura timidior, non ipsum modo nihil facturum strennue, sed metum etiam comitibus incussurum.
Caeterum si quod bellum ingruat in patriam, ignauos huiusmodi, modo ualeant corpore, in naues mixtos melioribus collocant; Aut in moenibus sparsim disponunt. unde non sit refugiendi locus. ita suorum pudor, hostis in manibus, atque adempta fugae spes, timorem obruunt, & saepe extrema necessitas in uirtutem uertitur.
At sicuti ad externum bellum ex ipsis nemo protrahitur nolens, ita foeminas uolentes in militiam comitari maritos, adeo non prohibent, ut exhortentur etiam, & laudibus incitent, profectas cum suo quamque uiro, pariter in acie constituunt. tum sui quemque liberi affines cognati circunsistunt, ut hi de proximo sint mutuo sibi subsidio, quos maxime ad ferendas inuicem suppetias natura stimulat.
In maximo probro est coniunx absque coniuge redux, aut amisso parente reuersus filius. quo fit, uti si ad ipsorum manus uentum sit modo perstent hostes, longo & lugubri praelio ad internitionem usque decernatur.
Nempe ut omnibus curant modis ne ipsis dimicare necesse sit, modo bello possint uicaria conductitiorum manu defungi, ita quum uitari non potest quin ipsi ineant pugnam, tam intrepide capessunt, quam quoad licuit prudenter detrectabant, nec tam primo ferociunt impetu quam mora sensim & duratione inualescunt, tam offirmatis animis ut interimi citius quam auerti queant; Quippe uictus illa securitas quae cuique domi est, ademptaque de posteris anxia cogitandi cura ($nam haec solicitudo generosos ubique spiritus frangit) sublimem illis animum & uinci dedignantem facit.
Ad haec militaris disciplinae peritia fiduciam praebet, postremo rectae opiniones (quibus & doctrina & bonis reipublicae institutis imbuti a pueris sunt) uirtutem addunt. qua neque tam uilem habent uitam, ut temere prodigant, neque tam improbe charam, ut quum honestas ponendam suadeat, auare turpiterque retineant.
Dum ubique pugna maxima feruet, lectissimi iuuenes coniurati, deuotique, ducem sibi deposcunt aduersum, hunc aperte inuadunt, hunc ex insidijs adoriuntur, idem eminus idem cominus petitur, longoque ac perpetuo cuneo, summissis assidue in fatigatorum locum recentibus, oppugnatur. raroque accidit (ni sibi fuga prospiciat) ut non intereat aut uiuus in hostium potestatem ueniat.
Si ab ipsis uictoria sit, haudquaquam caede grassantur, fugatos enim comprehendunt, quam occidunt libentius. neque unquam ita persequuntur fugientes, ut non unam interim sub signis instructam aciem retineant, adeo nisi caeteris superati partibus, postrema acie sua uictoriam adepti sint, elabi potius hostes uniuersos sinant, quam insequi fugientes perturbatis suorum ordinibus insuescant. memores sibimet haud semel usu uenisse, ut mole totius exercitus uicta profligataque, quum hostes uictoria gestientes, hac atque illac abeuntes persequerentur, pauci ipsorum in subsidijs collocati ad occasiones intenti, dispersos ac palantes illos & praesumpta securitate negligentes derepente adorti, totius euentum praelij mutauerunt. extortaque e manibus tam certa & indubitata uictoria, uicti uictores inuicem uicerunt.
Haud facile dictu est, astutiores instruendis insidijs, an cautiores ad uitandas sient. fugam parare credas, quum nihil minus in animo habent, contra quum id consilij capiunt, nihil minus cogitare putes.
Nam si nimium sese sentiunt, aut numero, aut loco premi, tunc aut noctu, agmine silente, castra mouent, aut aliquo stratagemate eludunt, aut interdiu ita sensim sese referunt, tali seruato ordine, ut non minus periculi sit cedentes quam instantes adoriri.
Castra diligentissime communiunt fossa prealta lataque, terra quae egeritur introrsum reiecta, nec in eam rem opera mediastinorum utuntur, ipsorum manibus militum res agitur, totusque exercitus in opere est, exceptis qui pro uallo in armis ad subitos casus excubant.
Itaque tam multis adnitentibus, magna multumque amplexa loci munimenta, omni fide citius perficiunt.
Armis utuntur ad excipiendos ictus, firmis, nec ad motum gestumue quemlibet ineptis, adeo ut ne natando quidem molesta sentiant.
Nam armati natare inter militaris disciplinae rudimenta consuescunt. tela sunt eminus sagittae, quas acerrime simul & certissime iaculantur non pedites modo, sed ex equis etiam, cominus uero non gladij, sed secures uel acie letales uel pondere seu caesim seu punctim feriant.
Machinas excogitant solertissime, factas accuratissime caelant ne ante proditae quam res postulet, ludibrio magis quam usui sint, in quibus fabricandis hoc in primis respiciunt, uti uectu faciles & habiles circumactu sint.
Initas cum hostibus inducias tam sancte obseruant, ut ne lacessiti quidem uiolent.
Hostilem terram non depopulantur, neque segetes exurunt, imo ne hominum equorumue pedibus, conterantur, quantum fieri potest prouident, rati in ipsorum usus crescere.
Inermem neminem laedunt, nisi idem speculator sit.
Deditas urbes tuentur, at nec expugnatas, diripiunt, sed per quos deditio est impedita eos enecant, caeteris defensoribus in seruitutem addictis.
Imbellem turbam omnem relinquunt intactam.
Si quos deditionem suasisse compererint, his e damnatorum bonis aliquam partem impartiunt, reliqua sectione auxiliares donant.
Nam ipsorum nemo quicquam de praeda capit.
Caeterum confecto bello, non amicis impensas in quos insumpsere, sed uictis imputant, exiguntque eo nomine, partim pecuniam quam in similes bellorum usus reseruant, partim praedia quae sint ipsis apud eos perpetua non exigui census.
Huiusmodi reditus nunc apud multas gentes habent, qui uarijs ex causis paulatim nati, supra septingenta ducatorum millia in singulos annos excreuere, in quos e suis ciuibus aliquos emittunt quaestorum nomine, qui magnifice uiuant, personamque magnatum illic prae se ferant, at multum tamen superest quod inferatur aerario, nisi malint eidem genti credere, quod saepe tantisper faciunt, quoad uti necesse sit uixque accidit unquam, ut totam reposcant.
Ex his praedijs partem assignant illis, qui ipsorum hortatu tale discrimen adeunt quale ante monstraui.
Si quis princeps armis aduersus eos sumptis, eorum ditionem paret inuadere, magnis illico uiribus extra suos fines occurrunt; nam neque temere in suis terris bellum gerunt, neque ulla necessitas tanta est, ut eos cogat aliena auxilia in insulam suam admittere.
|
|