|
|
-
- D e o p t i m o s t a t u r e i p u b l i c a e
d e q u e n o v a i n s u l a U t o p i a
L i b e r s e c u n d u s
R a p h a e l i s s e r m o p o m e r i d i a n u s
C a p i t u l u m X
- ____________________________________________________
[De legibus Utopiensium.]
Egrotantes; ut dixi, magno cum adfectu curant, nihilque prorsus omittunt quo sanitati eos, uel medicinae uel uictus obseruatione, restituant.
Quin insanabili morbo laborantes assidendo, colloquendo, adhibendo demum quae possunt leuamenta solantur.
Caeterum si non immedicabilis modo morbus sit uerumetiam perpetuo uexet atque discrutiet; tum sacerdotes ac migistratus hortantur hominem, quandoquidem omnibus uitae munijs impar alijs molestus ac sibi grauis morti iam suae superuiuat, ne secum statuat pestem diutius ac luem alere, neue quum tormentum ei uita sit mori dubitet, quin bona spe fretus acerba illa uita uelut carcere atque aculeo uel ipse semet eximat; uel ab alijs eripi se sua uoluntate patiatur; hoc illum quum non commoda, sed supplicium abrupturus morte sit prudenter facturum, quoniam uero sacerdotum in ea re consilijs, id est interpretum dei sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum.
Haec quibus persuaserint; aut inedia sponte uitam finiunt, aut sopiti sine mortis sensu soluuntur.
Inuitum uero neminem tollunt nec officij erga eum quicquam imminuunt persuasos hoc pacto defungi honorificum.
Alioqui qui mortem sibi consciuerit causa non probata sacerdotibus & senatui; hunc neque terra neque igne dignantur; sed in paludem aliquam turpiter insepultus abijcitur.
Foemina non ante annum duodeuicesimum nubit.
Mas non nisi expletis quatuor etiam amplius.
Ante coniugium, mas aut foemina si conuincatur furtiuae libidinis, grauiter in eum eamue animaduertitur; coniugioque illis in totum interdicitur, nisi uenia principis noxam remiserit, sed & pater & mater familias cuius in domo admissum flagitium est; tanquam suas partes parum diligenter tutati magnae obiacent infamiae; id facinus ideo tam seuere uindicant, quod futurum prospiciunt, ut rari in coniugalem amorem coalescerent; in quo aetatem omnem cum uno uideant exigendam; & perferendas insuper quas ea res affert molestias, nisi a uago concubitu diligenter arceantur.
Porro in deligendis coniugibus ineptissimum ritum (uti nobis uisum est) adprimeque ridiculum, illi serio ac seuere obseruant.
Mulierem enim seu uirgo seu uidua sit, grauis & honesta matrona proco nudam exhibet, ac probus aliquis uir uicissim nudum puellae procum sistit.
Hunc morem quum uelut ineptum ridentes improbaremus, illi contra caeterarum omnium gentium insignem demirari stultitiam, qui quum in equuleo comparando, ubi de paucis agitur nummis, tam cauti sint, ut quamuis fere nudum nisi detracta sella tamen, omnibusque reuulsis ephippijs recusent emere, ne sub illis operculis hulcus aliquod delitesceret, in deligenda coniuge, qua ex re aut uoluptas, aut nausea sit totam per uitam comitatura, tam negligenter agant, ut reliquo corpore uestibus obuoluto, totam mulierem uix ab unius palmae spatio (nihil enim praeter uultum uisitur) aestiment adiungantque sibi non absque magno (si quid offendat postea) male cohaerendi periculo.
Nam neque omnes tam sapientes sunt ut solos mores respiciant, & in ipsorum quoque saepientum coniugijs, ad animi uirtutes nonnihil additamenti corporis etiam dotes adijciunt, certe tam foeda deformitas, latere sub illis potest inuolucris ut alienare prorsus animum ab uxore queat, quum corpore iam seiungi non liceat; Qualis deformitas si quo casu contingat post contractas nuptias, suam quisque sortem necesse est ferat, ante uero ne quis capiatur insidijs, legibus caueri debet, idque tanto maiore studio fuit curandum quod & soli illarum orbis plagarum singulis sunt contenti coniugibus; & matrimonium ibi haud saepe aliter, quam morte soluitur; nisi adulterium; in causa fuerit, aut morum non ferenda molestia.
Nempe alterutri sic offenso facta ab senatu coniugis mutandi uenia; alter infamem simul ac caelibem perpetuo uitam ducit.
Alioquin inuitam coniugem, cuius nulla sit noxa repudiare, quod corporis obtigerit calamitas, id uero nullo pacto ferunt; nam & crudele iudicant, tum quenquam deseri, cum maxime eget solatio, & senectuti, quum & morbos afferat & morbus ipsa sit; incertam atque infirmam fidem fore.
Caeterum accidit interdum ut quum non satis inter se coniugum conueniant mores repertis utrique alijs quibuscum sperent se suauius esse uicturos amborum sponte separati; noua matrimonia contrahant, haud absque senatus autoritate tamen, qui nisi causa per se atque uxores suas diligenter cognita; diuortia non admittit.
Imo ne sic quidem, facile. quod rem minime utilem sciunt firmandae coniugum charitati, facilem nouarum nuptiarum spem esse propositam.
Temeratores coniugij grauissima seruitute plectuntur, & si neuter erat caelebs, iniuriam passi (uelint modo) repudiatis adulteris coniugio inter se ipsi iunguntur alioquin quibus uidebitur.
At si laesorum alteruter erga tam male merentem coniugem; in amore persistat; tamen uti coniugij lege non prohibetur si uelit in opera damnatum sequi; acciditque interdum ut alterius poenitentia alterius officiosa sedulitas miserationem commouens principi, libertatem rursus impetret.
Caeterum ad scelus iam relapso nex infligitur.
Caeteris facinoribus nullam certam poenam lex ulla praestituit; sed ut quodque atrox, aut contra uisum est; ita supplicium senatus decernit.
Uxores mariti castigant, & parentes liberos; nisi quid tam ingens admiserint; ut id publice puniri, morum intersit. sed fere grauissima quaeque scelera seruitutis incommodo puniuntur, id siquidem & sceleratis non minus triste; & reipublicae magis commodum arbitrantur, quam si mactare noxios & protinus amoliri festinent.
Nam & labore quam nece magis prosunt, & exemplo diutius alios ab simili flagitio deterrent. quod si sic habiti rebellent atque recalcitrent, tum demum uelut indomitae beluae. quos cohercere carcer & catena non potest, trucidantur.
At patientibus non adimitur omnis omnino spes; quippe longis domiti malis si eam poenitentiam prae se ferant, quae peccatum testetur magis eis displicere quam poenam, principis interdum praerogatiua; interdum suffragijs populi, aut mitigatur seruitus aut remittitur.
Sollicitasse ad stuprum nihilo minus quam stuprasse periculi est.
In omni siquidem flagitio certum destinatumque conatum aequant facto. neque enim id quod defuit ei putant prodesse debere; per quem non stetit; quominus nihil defuerit.
Moriones in delitijs habentur, quos ut affecisse contumelia magno in probro est, ita uoluptatem ab stultitia capere non uetant.
Siquidem id morionibus ipsis maximo esse bono censent, cuius qui tam seuerus ac tristis est ut nullum neque factum neque dictum rideat ei tutandum non credunt, ueriti ne non satis indulgenter curetur ab eo, cui non modo nulli usui, sed ne oblectamento quidem (qua sola dote ualet) futurus esset.
Irridere deformem aut mutilum, turpe ac deforme non ei, qui ridetur, habetur, sed irrisori qui cuiquam quod in eius potestate non erat ut fugeret, id uitij loco stulte exprobret.
Ut enim formam naturalem non tueri segnis atque inertis ducunt, sic adiumentum ab fucis quaerere infamis apud illos insolentia est.
Usu enim ipso sentiunt, quam non ullum formae decus uxores aeque ac morum probitas & reuerentia commendet maritis.
Nam ut forma nonnulli sola capiuntur, ita nemo nisi uirtute atque obsequio retinetur.
Non poenis tantum, deterrent a flagitijs, sed propositis quoque honoribus ad uirtutes inuitant, ideoque statuas uiris insignibus & de republica praeclare meritis in foro collocant, in rerum bene gestarum memoriam, simul ut ipsorum posteris maiorum suorum gloria calcar & incitamentum ad uirtutem sit.
Qui magistratum ullum ambierit exspes omnium redditur.
Conuiuunt amabiliter, quippe nec magistratus ullus insolens, aut terribilis est; patres appellantur; & exhibent. ijsdem defertur; ut debet; ab uolentibus honor; non ab inuitis exigitur.
Ne principem quidem ipsum, uestis aut diadema, sed gestatus frumenti manipulus discernit, ut pontificis insigne est praelatus cereus.
Leges habent perquam paucas. sufficiunt enim sic institutis paucissimae.
Quin hoc in primis apud alios improbant populos, quod legum interpretumque uolumina, non infinita sufficiunt.
Ipsi uero censent iniquissimum; ullos homines his obligari legibus; quae aut numerosiores sint, quam ut perlegi queant; aut obscuriores quam ut a quouis possint intelligi; porro causidicos; qui causas tractent callide; ac leges uafre disputent; prorsus omnes excludunt. censent enim ex usu esse; ut suam quisque causam agat; eademque referat iudici; quae narraturus patrono fuerat.
Sic & minus ambagum fore & facilius elici ueritatem. dum eo dicente; quem nullus patronus fucum docuit; iudex solerter expendit singula; & contra uersutorum calumnias simplicioribus ingenijs opitulatur. haec apud alias gentes; in tanto perplexissimarum aceruo legum difficile est obseruari.
Caeterum apud eos unusquisque est legis peritus.
Nam & sunt (ut dixi) paucissimae; & interpretationum praeterea ut quaeque est maxime crassa; ita maxime aequam censent.
Nempe quum omnes leges (inquiunt) ea tantum causa promulgentur; ut ab hijs quisque sui commonefiat officij; subtilior interpretatio paucissimos admonet (pauci enim sunt qui assequantur) quum interim simplicior ac magis obuius legum sensus; omnibus in aperto sit; alioquin quod ad uulgus attinet; cuius & maximus est numerus & maxime eget admonitu; quid referat utrum legem omnino non condas; an conditam in talem interpreteris sententiam; quam nisi magno ingenio & longa disputatione nemo possit eruere; ad quam inuestigandam neque crassum uulgi iudicium queat attingere; neque uita in comparando uictu occupata sufficere.
Hijs eorum uirtutibus incitati finitimi; qui quidem liberi sunt & suae spontis ($multos enim ipsi iam olim tyrannide liberauerunt) magistratus sibi; ab illis alij quotannis; alij in lustrum impetrant; quos defunctos imperio, cum honore ac laude reducunt; nouosque secum rursus in patriam reuehunt.
Atque hi quidem populi optime profecto ac saluberrime reipublicae suae consulunt; cuius & salus & pernicies, quum ab moribus magistratuum pendeat; quos nam potuissent elegisse prudentius, quam qui neque ullo precio queant ab honesto deduci (utpote quod breui sit remigraturis inutile) ignoti ciuibus, aut prauo cuiusquam studio aut simultate flecti! Quae duo mala, affectus atque auaritiae, sicubi incubuere iudicijs, illico iustitiam omnem, fortissimum reipublicae neruum dissoluunt.
Hos Utopiani populos, quibus qui imperent ab ipsis petuntur, appellant socios, caeteros quos beneficijs auxerunt amicos uocant.
Foedera quae reliquae inter se gentes toties ineunt; frangunt ac renouant, ipsi nulla cum gente feriunt.
Quorsum enim foedus inquiunt; quasi non hominem homini satis natura conciliet quam qui contempserit, hunc uerba scilicet putes curaturum! In hanc sententiam eo uel maxime trahuntur, quod in illis terrarum plagis, foedera pactaque principum solent parum bona fide seruari.
Etenim in Europa idque his potissimum partibus quas Christi fides & religio possidet, sancta est & inuiolabilis ubique maiestas foederum, partim ipsa iustitia & bonitate principum, partim summorum reuerentia metuque pontificum, qui ut nihil in se recipiunt ipsi; quod non religiosissime praestant. ita caeteros omnes principes iubent, ut pollicitis omnibus modis immorentur, tergiuersantes uero pastorali censura & seueritate compellunt.
Merito sane censent turpissimam rem uideri si illorum foederibus absit fides; qui peculiari nomine fideles appellantur.
At in illo nouo orbe terrarum, quem circulus aequator uix tam longe ab hoc nostro orbe semouet; quam uita moresque dissident; foederum nulla fiducia est; quorum ut quodque plurimis ac sanctissimis ceremonijs innodatum fuerit; ita citissime soluitur inuenta facile in uerbis calumnia, quae sic interim de industria dictant callide; ut nunquam tam firmis adstringi uinculis queant; quin elabantur aliqua, foedusque & fidem pariter eludant.
Quam uafriciem, imo quam fraudem dolumque; si priuatorum deprehenderent interuenisse contractui; magno supercilio rem sacrilegam; & furca dignam clamitarent, hi nimirum ipsi; qui eius consilij principibus dati; semet gloriantur Quo Autores. fit ut iustitia tota uideatur, aut non nisi plebea uirtus & humilis, quaeque longo interuallo subsidat infra regale fastigium; aut uti saltem duae sint quarum altera uulgus deceat, pedestris & humirepa; neue usquam septa transilire queat, multis undique restricta uinculis, altera principum uirtus, quae sicuti sit quam illa popularis augustior; sic est etiam longo interuallo liberior, ut cui nihil non liceat nisi quod non libeat.
Hos mores ut dixi principum; illic foedera tam male seruantium puto in causa esse; ne ulla feriant Utopienses; mutaturi fortasse sententiam si hic uiuerent.
Quanquam illis uidetur ut optime seruentur; male tamen inoleuisse foederis omnino sanciendi consuetudinem qua fit, ut (perinde ac si populum populo; quos exiguo spacio, collis tantum aut riuus discriminat; nulla naturae societas copularet) hostes atque inimicos inuicem sese natos putent, meritoque in mutuam grassari perniciem, nisi foedera prohibeant, quin his ipsis quoque initis, non amicitiam coalescere, sed manere praedandi licentiam, quatenus per imprudentiam dictandi foederis, nihil quod prohibeat satis caute comprehensum in pactis est.
At illi contra censent, neminem pro inimico habendum, a quo nihil iniuriae profectum est.
Naturae consortium, foederis uice esse, & satius, ualentiusque homines inuicem beneuolentia, quam pactis, animo quam uerbis connecti.
|
|