B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

P r a e f a t i o
a d   C a e s a r e m   C a r o l u m   V .


___________________________________________


[1] Invictissime imperator, Caesar Auguste, domine clementissime. cum vestra Caesarea maiestas (v. C. m.) indixerit conventum imperii Augustae, ut deliberetur de auxiliis contra Turcam, atrocissimum, haereditarium atque veterem Christiani nominis ac religionis hostem, quomodo illius scilicet furori et conatibus durabili et perpetuo belli apparatu resisti possit,

[2] Deinde et de dissensionibus in causa nostrae sanctae religionis et Christianae fidei, et ut in hac causa religionis partium opiniones ac sententiae inter sese in caritate, lenitate et mansuetudine mutua audiantur coram, intelligantur et ponderentur, ut illis,

[3] Quae utrimque in scripturis secus tractata aut intellecta sunt, sepositis et correctis, res illae ad unam simplicem veritatem et Christianam concordiam componantur et reducantur;

[4] Ut de cetero a nobis una, sincera et vera religio colatur et servetur, ut, quemadmodum sub uno Christo sumus et militamus, ita in una etiam ecclesia Christiana in unitate et concordia vivere possimus; cumque nos infra scripti elector et principes cum aliis,

[5] Qui nobis coniuncti sunt, perinde ut alii electores et principes et status ad praefata comitia evocati simus, ut Caesareo mandato abedienter obsequeremur, mature venimus Augustam et, quod citra iactantiam dictum voumus, inter primos affuimus.

[6] Cum igitur v. C. m. electoribus, principibus et aliis statibus imperii etiam hic Augustae sub ipsa initia horum comitiorum inter cetera proponi fecerit, quod singuli status imperii vigore Caesarei edicti suam opinionem et senteniam in Germanica et Latina lingua proponere debeant atque offere;

[7] Et habita deliberatione proxima feria quarta rursum responsum est, v. C. m. nos proxima feria sexta artiulos nostrae confessionis pro nostra parte oblaturos esse: ideo, ut v. C. m. voluntati obsequamur,

[8] Offerimus in hac religionis causa nostrorum concionatorum et nostram confessionem, cuiusmodi doctrinam ex scripturis sanctis et puro verbo dei hactenus illi in nostris terris, ducatibus, ditionibus et urbibus tradiderint ac in ecclesiis tractaverint.

[9] Quodsi et ceteri electores, principes ac status imperii similibus scriptis, Latinis scilicet et Germanicis, iuxta praedictam Caesaream propositionem suas opiniones in hac causa relgionis produxerint:

[10] Hic nos coram v. C. m. tanquam domino nostro clementissimo paratos offerimus, nos cum praefatis principibus et amicis nostris de tolerabilibus modis ac viis amice conferre, ut quantum honeste fieri potest, conveniamus, et re inter nos, partes, citra odiosam contentionem pacifice agitata, deo dante, dissensio dirimatur et ad unam veram concordem religinem reducatur;

[11] Sicut omnes sub uno Christo sumus et militamus et unum Christum confiteri debemus, iuxta tenorem edicti v. C. m., et omnia ad veritatem dei perducantur, id quod ardentissimis votis a deo petimus.

[12] Si autem, quod ad ceteros electores, principes et status, ut partem alteram, attinet, haec tractatio causae relgionis eo modo, quo v. C. m. agendam et tractandam sapienter duxit, scilicet cum tali mutua praesentatione scripturm ac sedata collatione inter nos non processerit, nec aliquo fructu facta fuerit:

[13] Nos quidem testatum clare relinquimus, hic nihil nos, quod ad Christianam concordiam (quae cum deo et bona conscientia fieri possit) conciliandum conducere queat, ullo modo detrectare;

[14] Quemadmodum et v. C. m., deinde et ceteri electores et status imperii et omnes, quicunque sincero relgionis amore ac studio tenentur, quicunque hanc causam aequo animo audituri sunt, ex hac nostra es nostrorum confessione hoc clementer cognoscere et intelligere dignabuntur.

[15] Cum etiam v. C. m. electoribus, principibus et reliquis statibus imperii non una vice, sed saepe clementer significaverit et in comitiis Spirensibus, quae anno domini cet. XXVI. habita sunt, ex data et praescripta forma vestrae Caesareae instructionis et comissionis recitrari et publice praelegi fecerit:

[16] V. m. in hoc negotio religionis ex causis certis, quae v. m. nomine allegatae sunt, non velle quidquam determinare, nec concludere posse, se apud pontificem Romanum pro officio v. C. m. diligenter daturam operam de congregando concilio generali.

[17] Quemadmodum idem latius expositum est ante annum in publico proximo conventu, qui Spirae congregatus fuit.

[18] Ubi v. C. m. per dominum Ferdinandum, Bohemiae et Ungariae regem, amicum et dominum clementem nostrum, deinde per oratorem et commissarios Caesareos haec inter cetera proponi fecit, quod v. C. m. intellexisset et expendisset locum-tenentis v. C. m. in imperio et praesidentis et consiliariorum in regimine et legatorum ab aliis statibus, qui Ratisbonae convenerant,

[19] Deliberationem de concilio congregando, et quod iudicaret etiam v. C. m. utile esse, ut congregaretur concilium, et quia causae, quae tum tractabantur inter v. C. m. et Romanum pontificem, vicinae essent concordiae et Christianae reconciliationi, non dubitaret v. C. m., quin Romanus pontifex adduci posset ad habendum generale concilium:

[20] Ideo significabat se v. C. m. operam daturam, ut praefatus pontifex maximus una cum v. C. m. tale generale concilium primo quoque tempore emissis litteris publicandum congregare consentiret.

[21] In eventum ergo talem, quod in causa religionis dissensiones inter nos et partes amice et in caritate non fuerint compositae, tunc coram v. C. m. hic in omni oboedientia nos offerimus ex superabundanti comparituros et causam dicturos in tali generali, libero et Christiano concilio, de quo congregando in omnibus comitiis imperialibus, quae quidem annis imperii v. C. m. habita sunt, per electores, principes et reliquos status imperii semper concorditer actum et congruentibus suffragiis conclusum est.

[22] Ad cuius etiam generalis concilii conventum, simul et ad v. C. m. in hac longe maxima et gravissima causa iam ante etiam debito modo et in forma iuris provocavimus et appellavimus.

[23] Cui appellationi ad v. C. m. simul et concilium adhuc adhaeremus, neque eam per hunc vel alium tractatum (nisi causa inter nos et partes iuxta tenorem Caesareae proximae citationis amice in caritate composita, sedata et ad Christianam concordiam reducta fuerit) deserere intendimus aut possumus;

[24] De quo hic etiam solemniter et publice protestamur.