B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   I
D e   d e o .


___________________________________________


[1] Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae synodi de unitate essentiae divinae et de tribus personis verum et sine ulla dubitatione credendum esse,

[2] Videlicet, quod sit una essentia divina, quae et appellatur et est deus, aeternus, incoporeus, impartibilis, immensa potentia, sapientia, bonitate, creator et conservator omnium rerum, visibilium et invisibilium;

[3] Et tamen tres sint personae eiusdem essentiae et potentiae, et coaeternae, pater, filius et spiritus sanctus.

[4] Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in hac causa scriptores ecclesiastici, ut sinificet non partem aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit.

[5] Damnant omnes haereses, contra hunc articulum exortas, ut Manichaeos, qui duo principia ponebant, bonum et malum, item Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum similes.

[6] Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, cum tantum unam personam esse contendant, de verbo et de spiritu sancto astute et impie rhetoricantur, quod non sint personae distinctae, sed quod verbum significet verbum vocale et spiritus motum in rebus creatum.