|
|
-
- C o n f e s s i o A u g u s t a n a
A r t i c u l u m X X V I I
D e v o t i s m o n a c h o r u m .
- ___________________________________________
- [1] Quid de votis monachorum apud nos doceatur, melius intelliget, si quis meminerit, qualis status fuerit monasteriorum, quam multa contra canones in ipsis monasteriis quotidie fiebant.
[2] Augustini tempore erant libera collegia; postea, corrupta disciplina, ubique addita sunt vota, ut tamquam excogitato carcere disciplina restitueretur.
[3] Additae sunt paulatim supra vota aliae multae observationes.
[4] Et haec vincula multis ante iustam aetatem contra canones iniecta sunt.
[5] Multi inciderunt errore in hoc vitae genus, quibus, etiamsi non dessent anni, tamen iudicium de suis viribus defuit.
[6] Qui sic irretiti erant, cogebantur manere, etiamsi quidam beneficio canonum liberari possent.
[7] Et hoc accidit magis etiam in monasteriis virginum quam monachorum, cum sexui imbecilliori magis parcendum esset.
[8] Hic rigor displicuit multis bonis viris ante haec tempora, qui videbant puellas et adolescentes in monasteria detrudi propter victum. videbant, quam infeliciter succederet hoc consiliu, quae scandala pareret, quos laqueos conscientiis iniiceret.
[9] Dolebant auctoritatem canonum in re periculosissima omnino negligi et contemni.
[10] Ad haec mala accedebat talis persuasio de votis, quam constat etiam olim displicuisse ipsis monachis, si qui paulo cordatiores fuerunt.
[11] Docebant vota paria esse baptismo; docebant se hoc vitae genere mereri remissionem peccatorum et iustificationem coram deo.
[12] Immo addebant vitam monasticam non tantum iustitiam mereri coram deo, sed amplius etiam, quia servaret non modo praecepta, sed etiam consilia evangelica.
[13] Ita persuadebant monasticam professionem longe meliorem esse baptismo, vitam monasticam plus mereri quam vitam magistratuum, vitam pastorum et similium, qui in mandatis dei sine factitiis religionibus suae vocationi serviunt.
[14] Nihil horum negari potest; extant enim in libris eorum.
[15] Quid fiebat postea in monasteriis? olim erant scholae sacrarum disciplinarum, quae sunt utiles ecclesiae, et sumebantur inde pastores et episcopi: nunc alia res est; nihil opus est recitare nota.
[16] Olim ad discendum conveniebant: nunc fingunt institutum esse vitae genus ad promerendam gratiam et iustitiam, immo praedicant, esse statum perfectionis, et longe praeferunt omnibus aliis vitae generibus, a deo ordinatis.
[17] Haec ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius intelligi posset de hac re doctrina nostrorum.
[18] Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos, quod liceat omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, contrahere matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum dei tollere.
[19] Est autem hoc mandatum dei 1 Cor. 7, 2: propter fornicationem habeat unusquisque uxorem suam.
[20] Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio dei cogit hos ad coniugium, qui sine singulari dei opere non sunt excepti, iuxta illud: non est bonum homini esse solum, Gen. 2, 18.
[21] Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic mandato et ordinationi dei.
[22] Quid potest contra haec opponi? exaggeret aliquis obligationem voti, quantum volet, tamen non poterit efficere, ut votum tollat mandatum dei.
[23] Canones docent in omni voto ius superioris excipi; quare multo minus haec vota conta mandata dei valent.
[24] Quodsi obligatio votorum nullas haberet causas, cur mutari possit: nec Romani pontifices dispensassent. neque enim licet homini obligationem, quae simpliciter est iuris divini, rescindere.
[25] Sed prudenter iudicaverunt Romani pontifices aequitatem in hac obligatione adhibendam esse; ideo saepe de votis dispensasse leguntur.
[26] Nota est historia de rege Arragonum revocato ex monasterio; et exstant exempla nostri temporis.
[27] Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum voti, cum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto conceptum?
[28] At quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est ignotum.
[29] Et quotusquisque sponte et consulto vovit? puellae et adolescentes, priusquam iudicare possunt, persuadentur ad vovendum, interdum etiam coguntur.
[30] Quare non est aecum tam rigide de obligatione disputare, cum omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod inconsulto, admittitur.
[31] Plerique canones rescindunt vota, ante annum quintum decimum contracta, quia ante illam aetatem non videtur tantum esse iudicii, ut de perpetua vita constitui possit.
[32] Alius canon, plus concedens hominum imbecilltati, addit annos aliquot; vetat enim ante annum duodevicesimum votum fieri.
[33] Sed utrum sequemur? maxima pars habet excusationem, cur monasteria deserant, quia plurimi ante hanc aetatem voverunt.
[34] Postremo, etiam si voti violatio reprehendi posset, tamen non videtur statim sequi, quod coniugia talium personarum dissolvenda sint.
[35] Nam Augustinus negat debere dissolvi, 27. quaest., 1. cap., nuptiarum; cuius non est levis auctoritas, etiamsi alii postea aliter senserunt. [Augustinus, de bono viduitatis: «coniugia voventium non sunt dissolvenda»]
[36] Quamquam autem mandatum dei de coniugio videatur plerosque liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis, quod sint irrita, quia omnis cultus dei, ab hominibus sine madato dei institutus et electus ad promerendam iustificationem et gratiam, impius est, sicut Christus ait Matth. 15, 9: frustra colunt me mandatis hominum.
[37] Et Paulus ubique docet iustitiam non esse quaerendam ex nostris observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed contingere eam per fidem credentibus, se recipi in gratiam a deo propter Christum.
[38] Constat autem monachos docuisse, quod factitiae religiones satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et iustificationem. quid hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere eet obscurrare ac negare iustitiam fidei?
[39] Sequitur igitur ista vota usitata impios cultus fuisse, quare sunt irrita.
[40] Nam votum impium et factum contra mandata dei non valet; neque enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut canon dicit.
[41] Paulus dicit Gal. 5,4: evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a graita excidistis.
[42] Ergo etiam qui votis iustificari volunt, evacuantur a Christo et a gratia excidunt.
[43] Nam et hi, qui votis tribuunt iustificationem, tribuunt propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet.
[44] Neque vero negari potest, quin monachi docuerint se per vota et observationes suas iustificari et mereri remissionem peccatorum; immo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutari sua opera.
[45] Haec si quis velit odiose exaggerare, quam multa possit colligere, quorum iam ipsos monachos pudet!
[46] Adhaec persuaserunt hominbus factitias religiones esse statum Christianae perfectionis.
[47] An non est hoc iustificationem tribuere operibus?
[48] Non est leve scandalum in ecclesia, populo proponere certum cultum ab hominibus excogitatum sine mando dei, et docere, quod talis cultus iustificet homines. quia iustitia fidei, quam maxime oportet tradi in ecclesia, obscurature, cum illae mirificae religiones angelorum, simulatio paupertatis et humilitatis et coelibatus offunduntur oculis hominum.
[49] Praeterea obsurantur praecepta dei et versus cultus dei, cum audiunt homines solos monachos esse in statu perfectionis, quia perfectio Christiana est serio timere deum et rursus concipere magnam fidem et confidere propter Christum, quod habeamus deum placatum, petere a deo et certo exspectare auxilium in omnibus rebus gerendis iuxta vocationem; interim foris diligenter facere bona opera et servire vocationi.
[50] In his rebus est vera perfectio et verus cultus dei; non est in coelibatu aut mendicitate, aut veste cordida.
[51] Verum populus concipit multas perniciosas opiniones ex illis falsis praeconiis vitae monasticae.
[52] Audit sine modo laudari coelibatum: ideo cum offensione conscientiae versatur in coniugio.
[53] Audit solos mendicos esse perfectos: ideo cum offensione conscientiae retinet possessiones, negotiatur.
[54] Audit consilium evangelicum esse de non vindicando: ideo alii in privata vita non verentur ulcisci; audiunt enim consilium esse, non praeceptum.
[55] Alii omnes magistratus et civilia officia iudicant indigna esse Christianis.
[56] Leguntur exempla hominum, qui deserto coniugio, deserta republicae adminstraione abdiderunt se in monasteria.
[57] Id vocabant fugere ex mundo et quaerere vitae genus, quod deo magis placeret; nec videbant deo serviendum esse in illis mandatis, quae ipse tradidit, non in mandatis, quae sunt excogitata ab hominibus.
[58] Bonum et perfectu vitae genus est, quod habet mandatum dei.
[59] De his rebus necesse est admonere homines.
[60] Et ante haec tempora reprehendit Gerson errorem monachorum de perfectione et testatur, suis temporibus novam vocem fuisse, quod vita monastica sit status perfectionis.
[61] Tam multae impiae opiniones haerent in votis: quod iustificent, quod sint perfectio Christiana, quod servent consilia et praecepta, quod habeant opera supererogationis.
[62] Haec omnia cum sint falsa et inanaia, faciunt vota irrita.
|
|