B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   X X V I
D e   d i s c r i m i n e   c i b o r u m .


___________________________________________


[1] Publica persuasio fuit non tantum vulgi, sed etiam docentium in ecclesiis, quod discrimina ciborum et similes traditiones humanae sint opera utilia ad promerendam gratiam et satisfactoria pro peccatis.

[2] Et quod sic senserit mundus, apparet ex eo, quia quotidie instituebantur novae ceremoniae, novi ordines, novae feriae, nova ieiunia, et doctores in templis exigebant haec opera tamquam necessarium cultum ad promerendam gratiam, et vehementer terrebant conscientias, si quid omitterent.

[3] Ex hac persuasione de traditionibus multa incommoda in ecclesia secuta sunt.

[4] Primo obscurata est doctrina de gratia et iustitia fidei, quae est praecipua pars evangelii, et quam maxime oportet exstare et eminere in ecclesia, ut meritum Christi bene cognoscatur et fides, quae credit remitti peccata propter Christum, longe supra opera collocetur.

[5] Quare et Paulus in hunc locum maxime incumbit, legem et traditiones humanas removet, ut ostendat iustiaiam Christianam aliud quiddam esse quam huiusmodi opera, videlicet fidem, quae credit peccata gratis remitti propter Christum.

[6] At haec doctrina Pauli paene tota oppressa est per traditiones, quae pepererunt opinionem, quod per discrimina ciborum et similes cultus oporteat mereri gratiam et iustitiam.

[7] In poenitentia nulla mentio fiebat de fide, tantum haec opera satisfactoria proponebantur; in his videbatur poenitentia tota consistere.

[8] Secundo hae traditiones obscuraverunt praecepta dei, quia traditiones longe praeferebantur praeceptis dei. Christianismus totus putabatur esse observatio certarum feriarum, rituum, ieiuniorum, vestitus.

[9] Hae observationes erant in possessione honestissimi tituli, quod essent vita spiritualis et vita perfects.

[10] Interim mandata dei iuxta vocationem nullam laudem habebant, quod paterfamilias educabat sobolem, quod mater pariebat, quod princeps regebat rempublicam. haec putabantur esse opera mundana et imperfecta et longe deteriora illis splendidis observationibus.

[11] Et hic error valde cruciavit pias conscientias, quae dolebant se teneri imperfecto vitae genere, in coniugio, in magistratibus aut aliis functionibus civilibus, mirabantur monachos et similes, et falso putabant illorum observationes deo gratiores esse.

[12] Tertio traditiones attulerunt magna pericula conscientiis, quia impossibile erat omnes traditiones servare, et tamen homines arbitrabantur has observationes necessarios esse cultus.

[13] Gerson scribit multos incidisse in desperationem, quosdam etiam sibi mortem conscivisse, quia senserant se non posse satisfacere traditionibus, et interim consolationem nullam de iustitia fidei et de gratia audierant.

[14] Videmus summistas et theologos colligere traditiones et quaerere "epieikeias", ut levent conscientias; non satis tamen expediunt, sed interdum magis iniiciunt laqueos conscientiis.

[15] Et in colligendis traditionibus ita fuerunt occupatae scholae et conciones, ut non vacaverit attingere scripturam et quaerere utiliorem doctrinam de fide, de cruce, de spe, de dignitate civilium rerum, de consolatione conscientiarum in arduis tentationibus.

[16] Itaque Gerson et alii quidam theologi graviter questi sunt se his rixis traditionum impediri, quominus versari possent in meliore genere doctrinae.

[17] Et Augustinus onerare conscientias huiusmodi observationibus, et prudenter admonet Ianuarium, ut sciat eas indifferentere observandas esse; sic enim loquitur [Augustinus, epist. 119 ad Ianuarium: «quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores iniungitur, indifferenter est habendum et pro eorum, inter quos vivitur, societate servandum est»].

[18] Quare nostri non debent videri hanc causam temere attigisse aut odio episcoporum, ut quidam falso suspicantur.

[19] Magna necessitas fuit de illis erroribus, qui nati erant ex traditionibus male intellectis, admonere ecclesias.

[20] Nam evangelium cogit urgere doctrinam in ecclesiis de gratia et iustitia fidei, quae tamen intelligi non potest, si putent homines se mereri gratiam per observationes ab ipsis electas.

[21] Sic igitur docuerunt, quod per observationem traditionum humanarum non possimus gratiam mereri aut iustificari. quare non est sentiendum, quod huiusmodi observationes sint necessarius cultus.

[22] Addunt testimonia ex scriptura. Christus Matth. 15, 3. 9 excusat apostolos, qui non servaverant usitatam traditionem, quae tamen videbatur de re non illicita, sed media esse, et habere cognationem cum baptismatibus legis, et dicit: frustra colunt me mandatis hominum.

[23] Igitur non exigit cultum inutilem. et paulo post addit: omne, quod intrat in os, non inquinat hominem.

[24] Item Rom. 14, 17: regnum dei non est esca aut potus.

[25] Col. 2, 16. 20. 21: nemo iudicet vos in cibo, potu, sabbato aut die festo.

[26] Item: si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tamquam viventes in mundo decreta facitis: ne attingas, ne gustes, ne contrectes?

[27] Act. 15, 10 ait Petrus: quare tentatis deum, imponentes iugum super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

[28] Hic vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive Mosis, sive aliis.

[29] Et 1 Tim. 4, 1-3 vocat prohibitionem ciborum doctrinam daemoniorum, quia pugnat cum evangelio talia opera instituere aut facere, ut per ea mereamur graitam, aut quod non possit existere Christianismus sine tali cultu.

[30] Hic obiiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et mortificationem carnis, sicut Iovinianus. verum aliud deprehendetur ex scriptis nostrorum.

[31] Semper enim docuerunt de cruce, quod Christianos oporteat tolerare afflictiones.

[32] Haec est vera, seria et non simulata mortificatio, variis afflictionibus exerceri et crucifigi cum Christo.

[33] Insuper docent, quod quilibet Christianus debeat se corporali disciplina aut corporalibus exercitiis et laboribus sic exercere et coercere, ne saturitas aut desidia exstimulet ad peccandum, non ut per illa exercitia mereamur gratiam aut satisfaciamus pro peccatis.

[34] Et hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum paucis et constitutis diebus, sicut Christus praecipit Luc. 21, 34:

[35] Cavete, ne corpora vestra graventur crapula.

[36] Item Matth. 17, 21: hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi ieiunio et oratione.

[37] Et Paulus ait 1 Cor. 9, 27: castigo corpus meum et redigo in servitutem.

[38] Ubi clare ostendit se ideo castigare corpus, non ut per eam disciplinam mereatur remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat obnoxium et idoneum ad res spirituales et ad faciendum officium iuxta vocationem suam.

[39] Itaque non damnantur ipsa ieiunia, sed traditiones, quae certos dies, certos cibos praescribunt cum periculo conscientiae, tamquam istiusmodi opera sint necessarius cultus.

[40] Servantur tamen apud nos pleraeque traditiones, quae conducunt ad hoc, ut res ordine geratur in ecclesia, ut ordo lectionum in missa et praecipuae feriae.

[41] Sed interim homines admonentur, quod talis cultus non iustificet coram deo, et quod non sit ponendum peccatum in talibus rebus, si omittantur sine scandalo.

[42] Haec libertas in ritibus humanis non fuit ignota patribus.

[43] Nam in oriente alio tempore servaverunt pascha quam Romae, et cum Romani propter hanc dissimiltudinem accusarent orientem schismatis, admoniti sunt ab aliis, tales mores non oportere ubique similes esse.

[44] Et Irenaeus inquit: dissonantia ieiunii fidei consonantiam non solvit, sicut et distinct. 12 Gregorius papa significat, talem dissimiltudinem non laedere unitatem ecclesiae.

[45] Et in historia Tripartia, lib. 9, multa colliguntur exempla dissimilum rituum et recitantur haec verba: mens apostolorum fuit non de diebus festis sancire, sed praedicare bonam conversationem et pietatem.