BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

 

           
 

Ioannes Germanus

floruit ca. 1536

   
   

 

 

 

 

 

 

Historia bravissima

Caroli quinti imperatoris

 

Dedicatio

 

 
   

________________________________________________

 

 

 
      {2}

Excelsi ingenii viro Antonio Gauffrido

Iuris vtriusque doctori in sede forcal-

querii vicesenechalo meritissimo

Ioannes Germa-

nus S. D.

 

Quum primum Caroli Romanorum imperatoris audacia, seu verius temeritas, hanc nostram inuasit Prouinciam, cessatum est vbique a iure dicundo, silebant leges, armorum vndique rumor audiebatur. Vidisses hos arma striare, illos hastillia radere, quosdam ephippia parare, alios sulphura cum salictis carbonibus et salnitro mixta mollere ad tormenta ignium missilia. Tunc relictis togis dicastae omnes saga sumpsere, succinctis ensibus incedere. Plerique sacerdotes coma barbaque luxuriante orbiculum medii capitis (quem coronam dicunt) abradi sibi non patiebantur, ne sacrificuli agnoscerentur: quod semilitibus per quam maxime exosos esse assererent. Ego vero qui et sacris initiatus et doctoralibus infulis (inmeritus licet) decoratus sum iisdem habitu et tonsura quibus prius vti non destitui. At quod nondum attentaram Caesaris Commentaria de bello Gallico perlegi: postquae etiam civilia bella et in Africa gesta {3} attentius ruminaui, vt qui corpore exiguo et debili armis interesse non poteram, animo saltim arma meditarer. Et vt astutias atque consilia quibus Caesarem aut Pompeium vsos fuisse legeram, quae stratagemata dicuntur, suis loco et tempore nostros docerem milites Prouinciales, etiam eos ad bellum excitando pro posse. Saepiuscule interea ad te dirigebantur epistolae quorundam magnatum et egregiarum personarum, tum illius maxime illustris excellentissimique principis Annae Memoranci, maioris magisterii dignitate praefulgentis, regia vice Auinione fungentis, ad quem te crebro scribere oportebat, super his quae exploratores quos Aquis Sextiis fidos miseras ad te destinebantur. His tibi literis significabatur Caesarem Niciam ingressum, dein Antipolim oppugnatam, postremo expugnatam aduentantem militum Caesareorum turmam, horum numerum cuiusuis gentis, seu linguae et ducum id vnum designabanti: quid Grassae quid Foroiulii, quid Aquis, quid Massiliae, quid Auenione actum fuisset agereturve tum a regiis cohortibus, tum ab hostibus describebant. Ea tu mihi omnia (quae tua est ab ineunte adolescentia mecum innata familiaritas) communicabas quae meis tabulis inserebam, domum regressus chartae man{4}dabam perliniens tabulas, vt rursum in eis describerem quae in dies singulos audiebantur. Regresso demum Caesare Niciam cum sub noctem scripta perlegissem, postea dormiens videbar mihi cuncta videre, confusae tamen omnia. Excitatus tertiam circiter vigiliam meditari mecum coepi totius seriem historiae et longius praeterita repetens, memini legisse peregrinam quandam historiam Caroli comitis Duracii, qui Iohannae Reginae Prouinciae comiti bellum intulit. Quo autore mala non pauca perpessa est Prouincia, quem eadem regina Prouincialium auxilio, duce barone saltus, in Regnum vsque Parthenopaeum fugauit. Inde expulsus Illiricum vnde ortus erat perrexit. Hic ante annos duos post bellum huiusmodi rabie mortuus fuit, circa annum Christo nato millesimum tricentesimum quinquagesimum. Post modum alius extitit Charolus Andegauensis nepos, ex fratre ac haeres Rhenati piissimi, bonae memoriae Hierosolimarum et Siciliae Regis qui anno octuagesimo supra millesimum et quadringentesimum, quamplurima huic nostrae Prouinciae damna dedisse legitur. Cuius causa (vt maiores natu asserunt) regia Forcalqueriensis arx firmissima et munitissima dirupta extitit. Hunc post inditum bellum suis parum vixis{5}se ferunt cui ex testamento medio suorum antecessorum, Franciscus christianissimus Gallorum rex successit. Tertius deinde Carolus quem Borbonium vocitabant, nuper incommoda multo plura huic patriae attulit et hunc paucos post annos interiisse miserabili plumbeae pillae ictu dum Romam capit, nemo est qui nesciat. Nunc quartus hic Carolus huiusce nominis quintus Germanorum Imperator nobis pene cladem et rerum omnium inopiam adiecit, rapuit, occidit, incendit. Vaticinabar et illius vitam non diuturnam fore vt qui lernam malorum iniuste huc attulit, ipsis idem malis iuste prematur, inqu(e) foueam quam fecit incidat. Quod si forte diutius vixerit, accerbiori morte peribit, vt tarditas gravitate pensetur. Haec meditatus optabam mihi intellectum dari quo possem eleganti carmine texere: statueram tamen quid possent ingenioli mei vires experiri: eo maxime cum iandiu ob Iustinianam et legalem sanctionem a Musis alienus fuerim, horis tamen succisiuis per noctem tam celeri calamo Macaronice carmina edidi: vt nec ad pedum numerum, nec ad syllabarum quantitatem animaduerterem, cogitans illa per ocium emendare, vrsorum more informem carunculam lingua lambentium, emendatis {6} paucis exordii versibus tuae communicaui celsitudini, opusculum quod cum multi vidissent et habere optauissent, diuulgata sunt exemplaria multa incorrecta, manca et imperfecta, quae excudi dicebantur meo nomine: dolui nenias huiusmodi in vulgi manus abire. Tandem tibi morem gerere constitui et vt est incorrectum, imprimendum tradere praemissa huiusmodi epistola, qua tibi qualequale est opus dicare volui: quod si emendare licuisset similitudines, adagia, historias, fabulas, aliaque huiusmodi poetis assueta inseruissem. Nec curandum fore duxi quicquid in me aut de me vitiligatores quidam perstrepant, modo tibi gratam rem fecisse videar: quoniam qui volet leget, qui nolueris non cogetur. Bene te valere cupio Locumtenens doctissime Forcalquerii calendis octobris.