BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Desiderius Erasmus Roterodamus

ca. 1469 - 1536

 

Adagiorum chiliades

 

Pars secunda

 

____________________________________________________________________

 

 

 

Ut fici oculis incumbunt

II, 8, 65

σπερ τὰ σῦκ' ἐπὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς ἔφυ, i. e. Quemadmodum fici oculis innati. De iis dicebatur, qui pertinaciter urgerent, premerentque negocium aliquod. Sumta similitudine a ficis, hoc est, vitio, quod oculis adnascitur, nec facile potest avelli oculo incolumi. Aristophanes in Ranis:

Ὥσπερ τὰ σῦκ' ἐπὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς ἔφυ,

i. e. Ut ficus oculis imminens, sic ille erat.

Accommodabitur haudquaquam inepte et in hos, qui cum graves sint et intolerabiles, tamen avelli non queunt, nisi magno malo. Quod genus utinam nulli essent aut unquam existerent Principes, et Principum optimates, qui cum avaritia sint inexplebiles, libidine corruptissimi, crudelitate perniciosissimi, tyrannide immanes, verissimi reipublicae hostes, ac praedones, in publicam perniciem, non solum armis et opibus instructi, verum etiam novis artibus, quas nec Dionysius unquam, nec Phalaris reperit, tamen sic adhaerent, sic imminent, sic affixi sunt populo, ut nec ferri possint, nec avelli. Usque adeo nullus est senatus, nullus magistratus, nulla religio, nulla reipublicae pars, in quam actis radicibus illi non penetrarint, ceu pestis per omneis corporis venas sparsa. Siquidem animadverterunt hoc homines tantum ad nocendum oculati cordatique, unam hanc ancoram superesse publicae incolumitatis, si civium et civitatum honesta concordia, Tyrannis potentium coerceatur. Hanc igitur in primis dirimere cura est. Sentiunt in pace minimum sibi licere, cum res legibus et consiliis agitur, non dolis, aut armis.

Proinde modis omnibus id agunt, ne populus publica pace gaudeat. Perspiciunt praecipuam reipublicae felicitatem in hoc sitam, si Principem habeat integrum, cordatum, vigilantem, hoc est, vere Principem. Itaque miro studio curant tutores, ne unquam vir sit Princeps. Adnituntur optimates, ii, qui publicis malis saginantur, ut voluptatibus sit quam effoeminatissimus, ne quid eorum sciat, quae maxime decet scire Principem. Exuruntur vici, vastantur agri, diripiuntur templa, trucidantur immeriti cives, sacra profanaque miscentur, dum Princeps interim ociosus ludit aleam, dom saltitat, dum oblectat se morionibus, dum venatur, dum amat, dum potat. O Brutorum genus jam olim exstinctum! o fulmen Jovis aut caecum, aut obtusum! Neque dubium est, quin isti Principum corruptores, poenas Deo daturi sint, sed sero nobis.

Interim ferendi sunt, ne Tyrannidem excipiat anarchia, malum pene perniciosius. Quod complurium rerum publicarum experimentis comprobatum est, et nuper etiam agricolarum per Germaniam exortus tumultus nos docuit, aliquanto tolerabiliorem esse Principum inhumanitatem, quam αναρχια omnia confundentem. Siquidem fulmina terrent quidem omnes, at non ita multos feriunt. Caeterum mare inundans nulli parcit, nihil non miscens ac volvens.

At quod optimates impii sunt Reipublicae, id fortasse sunt Ecclesiae, nonnulli ex his ordinibus, quos vulgus mendicantes vocant. Pios non accuso, nec ordinem incesso, malos noto, quae ubique maxima turba est. Hi sic sese per omne reipublicae corpus sparserunt, ut nihil usquam agatur sine illis. Regnant in concionibus, quod peculiare munus Episcoporum Tyrannidem occuparunt in scholis, quod huic proximum munus. Per hos ministrantur Ecclesiastica Sacramenta, per hos Sacerdotes sumus. Hi plus quam censoria severitate pronunciant de fidei professione. Hic Christianus est, hic semichristianus, hic haereticus, hic sesquihaereticus. In horum sinus populus effundit occultos vitae actus, et secretissimas animi cogitationes: nec his contenti sunt, nulla panguntur Principum foedera, in quibus hi non agant parteis. Sine his nullum contrahitur matrimonium. In theatricis certaminibus, in publicis fortibus agonothetas agunt, adeo nihil pudet. Denique nec mori licet absque istis. Nulla est aula Principum, in quam non irrepserint. Si quod impudens facinus destinarunt Principes, per hos exsequuntur. Si quid moliuntur Romani Pontifices , quod paulo sit alienius ab Apostolica illa: et prisca sanctimonia, horum potissimum utuntur ministerio. Veluti si quod bellum, si quis tumultus, si qua exactio, si qua condonatio parum pudens in hisce fabulis isti primas agunt. Interim simplici popello specie sanctitatis imponitur. Sacerdotes ad hos collati, sacerdotes non sunt. Episcopi horum fiducia in utramvis aurem dormiunt. Plebs destituta, pro unicis pastoribus gemino luporum genere discerpitur, dum et Praesules exercent Tyrannidem, nec hi tamen pastores sunt, sed alia ratione praedones.

Rursus admoneo, nec pios a me notari, nec ordinem. Nam qui inter eos sunt incorruptissimi, solent eadem, quae deploro, deplorare. Atque apibus licet suos fucos, ut aculeo carentes, quamvis furaces aliquando depellere. Hos fucos omnibus crabronibus aculeatiores, nec Reges, nec summi Pontifices queant a republica profligare, nisi magna Christianae religionis ruina, adeo suas factiones communierunt, adeo totum orbem arcibus ac populis suis occuparunt, et indies novos struunt nidos, hoc, nimirum, praetextu, quod superiorum monasteriorum religio, cujus commendatione primum exorta sunt, perierit; quasi vero et horum non paulo post sit peritura sinceritas, si qua modo sinceritas. Ita fit, ut orbis impiis et ociosis Monachorum gregibus oneretur, et Principes fraudentur populo, et Episcopi grege, et populus Pastore, Christianae religionis puritas ac libertas, paulatim ad Judaicas caerimonias delabatur. Et quemadmodum difficile dictu sit, utrum gravior sit Reipublicae malorum Principum inter se concordia,: an dissidium, quod sive belligerantur, magno populi malo id faciant, sive conciliantur, in publicum exitium conspirent: ita nescias utrum magis sit optandum, imo quo melius dicam, utrum magis detestandum, istorum ne inter ipsos consensus, an seditio, quod utraque res publico fiat malo.

Opinor autem ficos hic dici, rigidum tumorem innascentem genis oculorum: ea res cum molestissima sit, tamen non sine periculo tollitur, quod oculo immineat parti vexationis et tractatus impatientissimae. Adagii mentionem facit Suidas.