BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Desiderius Erasmus Roterodamus

ca. 1469 - 1536

 

Adagiorum chiliades

 

Pars prima

 

____________________________________________________________________

 

 

 

Fumos vendere

I, 3, 41

Nimis quam elegans adagium exstat apud Martialem, Fumos vendere, pro eo quod est principum benevolentiam, simulato commendationis officio, per occasionem familiaritatis, precio vendere. Nam fumus initio quidem magnum quiddam esse videtur, verum evanescit ilico. Martialis carmen hoc est:

 

Vendere nec vanos circum palatia fumos,

Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro.

 

Unde et praestigiosam rerum magnarum spem atque ostentationem, fumum ac nebulas vocamus. Divus Hieronymus contra Ruffinum: De tanta librorum sylva unum surculum ac fruticem proferre non potes. Hi sunt veri fumi, hae nebulae. Nam Ruffinus opprobrarat Hieronymo, quod Poetarum literas quasi fumos objiceret virginibus non intellecturis. At Hieronymus proverbii telum imperite tortum, in eum retorquet doctius, indicans eo verbo non obscuritatem, sed inanem ac falsam ostentationem significari. Plutarchus De Deo Socratis: Τὸν δὲ τύφον ὥσπερ τινὰ καπνὸν φιλοσοφίας εἰς τοὺς σοφιστὰς ἀποσκεδάσας, i. e. Fastum autem ceu fumum quendam philosophiae in sophistas dispersit.

Porro genus hoc hominum maximam aularum regalium pestem, Aelius Lampridius eleganter ac luculenter exponit in Imperatoris Heliogabali vita. Ejus verba libuit subscribere: Zoticus, inquit, sub eo tantum valuit, ut ab omnibus officiorum Principibus sic haberetur, quasi domini maritus esset. Erat praeterea idem Zoticus, qui hoc familiaritatis nomine abutens, omnia Heliogabali dicta ac facta venderet, fumis quam maxime divitias enormes sperans, cum aliis atque aliis polliceretur, omnes falleret. Egrediensque ab illo, singulos audiret: dicens, De te hoc locutus sum, Hoc de te audivi, Hoc de tefuturum est. Ut sunt homines hujusmodi, qui si admissi fuerint ad nimiam familiaritatem Principum, famam non solum malorum, sed et bonorum Principum vendunt. Et qui stultitia vel innocentia Imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur. Hactenus ille.

Caeterum adagium fecit insignius, Thurini Verconii supplicium, quod quidem in vita Alexandri Severi, idem Aelius refert ad hunc modum: Solus, inquit, post meridiem, vel matutinis horis, idcirco nunquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa cognoverat, speciatim Verconium Thurinum, quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri quasi stulti hominis, et quem ille in potestate haberet, et cui multa persuaderet, infamaret imperium. Sicque omnibus persuaserat, quod ad nutum suum omnia faceret. Denique hac illum arte deprehendit, ut quendam immitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulto, quasi praesidium postularet, ut pro se Alexandro secreto suggereret. Quod cum factum esset, et Thurinus suffragium promisisset, dixissetque se quaedam Imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere ut adhuc impetraret, eventum vendens: cumque iterum jussisset Alexander interpellari, et Thurinus quasi aliud agens, nutibus annuisset, neque tamen interim quicquam dixisset: impetratum autem esset quod petebatur, Thurinus autem ab illo qui meruerat, fumi venditor ingentia praemia percepisset, accusari eum Alexander jussit: probatis per testes omnibus, et quibus praesentibus quid accepisset, et quibus audientibus quid promisisset, in foro transitorio ad stipitem illum ligari praecepit, et fumo apposito, quem e stipulis et lignis humidis fieri jusserat, necavit, praecone dicente: Fumo punitur qui vendidit fumum. At ne in una tantum causa videretur crudelior fuisse, quaesivit diligentissime antequam damnaret, et invenit Thurinum saepe etiam in causis ab utraque parte accepisse, quum eventus venderet, et ab omnibus qui aut praeposituras, aut provincias acceperant. Atque inibi paulo post: Nec dedit alicui facultatem, vel fumorum vendendorum de se, vel sibi de aliis male loquendi, maxime occiso Thurino, qui illum quasi fatuum et vecordem saepe vendiderat. Quid autem dixerit forum transitorium, ipse in ejusdem vita videtur explicare, quum alio quodam loco sic ait: Qui de eo fumum vendiderat, et a quodam militari centum aureos acceperat, in crucem tolli jussit, per eam viam qua esset servis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum. Porro genus illud supplicii, Avidius Cassius Imperator, primus excogitasse legitur, ut stipitem praelongum poneret, pedum centum octoginta, id est, materiam, et e summo usque ad imum damnatos ligaret, et ab imo focum apponeret, incensisque aliis, alios fumi cruciatu, timore etiam necaret. Hactenus ille. Immane profecto supplicium, sed tamen factis tam pestilentibus dignum.

Atque utinam non etiam hodie, non Principum modo, verum etiam Episcoporum aulae passim hoc teterrimo hominum genere scaterent, ac non complures haberent Thurinos, atque adeo plus quam Thurinos: quippe qui non officium modo falso promissum vendunt, verum etiam ipsum silentium, videlicet Demosthenicum quiddam referentes: imo quod est utroque sceleratius, linguae venenis officiunt iis, a quibus officii pacti mercedem acceperunt. Utinamque nostri temporis Principes Alexandrum Severum curent imitari, qui cum esset Ethnicus, praeterea Syrus genere, postremo vehementer adolescens, tamen adulatoribus, delatoribus, judicibus furacibus, fumi venditoribus, atque id genus aulae pestibus usque adeo erat infensus, ut vir alioqui moribus placidissimis his demum esset implacabilis. Circumfertur et hoc tempore proverbium in splendida promissa aulicorum. Ajunt enim thus aulicum, significantes thureum illum vaporem, qui nunc inter sacra spargitur acerra pensili. Quod quidem a nostro non admodum abludit. Addunt et aquam consecratam aulicorum, eam aquam significantes quae pro templis proponitur: ut qui ingrediuntur aut egrediuntur, ea sese conspergant.

 

 

Oleum et operam perdidi

I, 4, 62

Eodem pertinet et illud, quod est apud Plautum in Poenulo: Tum pol ego et oleum et operam perdidi, i. e. quicquid insumpsi, seu rei, seu laboris, id frustra insumptum est. Metaphora ducta est e gladiatorum ac palaestritarum certaminibus: in quibus certaturi, unguentis quibusdam oleaceis perungebantur. Cicero in Epistolis: Nam quid ego te athletus putem desiderare, qui gladiatores contempseris: in quibus ipse Pompejus profitetur se et oleum et operam perdidisse. Quanquam potest et ad lucubrantium lucernas referri: sicuti Cicero fecisse videtur, scribens ad Atticum libro XIII. Ante lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo et opera exaravi nescio quid ad te, et ante lucem dedi. Idem ad eundem alibi: Non defleamus, ne et oleum et opera nostrae philologiae perierit, sed conferamus tranquillo animo. Quo quidem in loco plus habet gratiae, quod ad rem animi translatum sit. Ergo hic oleum pro sumptu positum est. Nam et sic effertur adagium.

Plautus in Rudentibus: et operam et sumptum perdunt. Eodem pertinet etiam illud, quod corvus ille salutator sonare didicerat, opera et impensa periit.

Cujus fabulae meminit Macrobius libro Saturnalium II. Eam quoniam haud quaquam indigna memoratu videtur, non gravabor adscribere, idque ipsius verbis. Sublimis, inquit, Actiaca victoria revertebatur Octavius. Occurrit ei inter gratulantes corvum tenens, quem instituerat hoc dicere. Ave Caesar victor, Imperator. Miratus Caesar officiosam avem, viginti millibus nummum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, affirmaverat Caesari illum habere et alium corvum, quem ut affere cogeretur, rogavit. Allatus verba, quae dedicerat, expressit: Ave victor, Imperator Antoni. Nihil exasperatus, satis duxit jubere illum dividere donarium cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco, emi jussit eum. Idem miratus in pica, hanc quoque redemit.

Exemplum sutorem pauperem sollicitavit, ut corvum institueret ad parem salutationem, qui impendio exhaustus, saepe ad avem non respondentem dicere solebat, opera et impensa periit. Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem. Hac audita, dum transit Augustus respondit, satis domi salutatorum talium habeo. Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire, subtexeret, opera et impensa periit. Ad quod Caesar risit, emique avem jussit, quanti nullam adhuc emerat. Hactenus Macrobii verba reddidimus.

Divus Hieronymus ad Pammachium, videtur huic adagio velut alterum quoddam adagium subtexuisse: Oleum perdit et impensas, qui bovem mittit ad ceroma. Siquidem hoc ipsum bovem ad ceroma mittere proverbium sapit, pro eo quod est, docere indocilem: aut ad id muneris quempiam adsciscere, ad quod obeundum minime sit idoneus, videlicet ingenio repugnante. Nam ceroma dicitur unguentum, quo olim unguebantur athletae, id ex oleo certisque terrae generibus conficiebatur. Porro ad certamina bos inutilis est.