B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Nicolai Copernici
commentariolus
     
   



D e   h y p o t h e s i b u s   m o t u u m
c a e l e s t i u m   a   s e   c o n s t i t u t i s
c o m m e n t a r i o l u s


D e   V e n e r e

___________________________________________


Reliquum est eorum speculationem aperire, quae magni orbis ambitu includuntur, hoc est de motibus Veneris et Mercurii. Venus quidem persimilem habet circulorum compaginem quales illi superiores, sed alia motuum observantia. orbis quidem cum epicyclo suo maiori pares facit revolutiones nono mense, ut praedictum est, eoque motu composito minorem epicyclum certa ubique habitudine firmamento restituit summam eius absidem ad punctum, quo Solem vergere diximus, constituens. minor autem epicyclus impares cum illis revolutiones habens, motui orbis magni imparitatem reservavit. ad huius quidem revolutionem duos omnino circuitus perficit, ut, quandocumque tellus in linea ad absidem diametro porrecta fuerit, sidus tunc centro maioris epicycli proximum sit, et in transverso quadrantum remotissimum simili fere modo, quemadmodum in Luna minor epicyclus Solem respicit observans. est autem proportio semidiametrorum orbis magni et Veneris sicut 25 ad 18, et maior epicyclus dodrantem suscipit unius particulae, minor vero quadrantem. retrocedere quandoque et haec cernitur, tunc maxime, quando sidus terrae proximum est, simili quodammodo ratione ut in superioribus, sed conversa. in illis enim accidit motu terrae superante, hic autem superato, ac illic orbe telluris contento, hic vero continente. quapropter nec umquam Soli opponitur, cum tellus intermediari non possit, sed ex certis ab Sole distantiis, quae fiunt in contactibus circumferentiae lineis a centro telluris prodeuntibus, utrobique revertitur 48 gradus numquam excedens ad nostrum adspectum. et haec est Venerei motus summa, qua in longitudinem circumducitur.

Latitudinem quoque duplici causa scandit. habet enim et haec axem orbis inclinatum quantitate anguli graduum duorum s., et nodum suum, unde septentriones petit, in abside sua habet. digressio autem, quae ex tali inclinatione procedit, quamquam eadem in se ipsa sit, duplex nobis 21) ostenditur. nam in alterutro nodorum Veneris incidente terra transversis sursum et deorsum aspiciuntur, has reflexiones vocant; naturales apparent orbis obliquitates, et has vocant declinationes, eaedem vero in quadrantibus. ceteris autem locis ambae latitudines permixtae confunduntur, ac alia aliam superans vincit ac similitudine et dissimilitudine mutuo se augent et perimunt. haec vero axis inclinatio est; habet librationem mobilem, non autem sicut in superioribus illis ad nodos pendentem, sed in aliis quibusdam volubilibus punctis, quae revolutiones suas ad sidus annuas faciunt, unde, quandocumque tellus contra obsidem Veneris steterit, maxima tunc fit librationis inflexio et haec in ipso sidere, in quacumque tunc parte sui orbis fuerit. quapropter, si tunc sidus in abside sit vel ei e diametro opposito latitudine non penitus carebit, tametsi in nodis tunc versetur. hinc vero decrescente hac inflexione quoadusque tellus per quadrantem circuli dicto loco amoveatur et similitudine motuum maximae 22) illius deviationis punctus a sidere tantundem destiterit, nullum prorsus huiusce deviationis vestigium usque reperitur. et deinceps deviationum libramento continuato 23) et illo principio a septentrionibus ad austrum declinante ac identidem a sidere sese elongante secundum telluris ab abside remotionem sidus ad eam perducitur partem, quae prius australis fuerat. nunc autem oppositionis lege septentrionalis facta, donec iterum ad summam perveniat librationis circulo peracto, ubi rursum maxima fit deviatio et primae simul et aequalis. sic demum pari modo per reliquum semicirculum pergit. quapropter numquam fit meridiana haec latitudo, quam plerumque deviationem vocant, et haec duobus orbibus fieri concentricis et axibus obliquis, sicut in superioribus dicebamus, hic quoque consentaneum esse videtur.

____________

21)
Prowe et codices: non
22)
Prowe: maxime
23)
Prowe: continuatio