|
|
- D e h y p o t h e s i b u s m o t u u m
c a e l e s t i u m a s e c o n s t i t u t i s
c o m m e n t a r i o l u s
D e t r i b u s s u p e r i o r i b u s ,
S a t u r n o , I o v e e t M a r t e
- ___________________________________________
- Saturnus, Iuppiter et Mars similem habent motuum rationem, siquidem orbes eorum annalem illum magnum penitus includentes in centro communi ipsius magni orbis ad ordinem signorum volvuntur. sed orbis quidem Saturnius trigesimo anno reducitur, Iovianus duodecimo, Martius autem vigesimo nono mense, perinde ac si tales revolutiones magnitudo orbium remoretur. nam semidiametro magni orbis ex 25 partibus constituto, semidiameter orbis Martii 30 partes obtinebit, Iovis 130 et unius particulae quincuncem, Saturni 230 18) et sextantem unius. dico autem semidiametrum a centro orbis ad centrum primi epicycli distantiam. habet enim quisque duos epicyclos, quorum alter alterum defert, propemodum sicut in Luna dictum est, sed lege diversa. primus enim epicyclus contra motum orbis reflexus pares facit cum eo revolutiones, alter vero obvians primi motum revolutionibus duplicatis circumagit sidus, adeo ut, quandocumque sit in summa a centro orbis distantia vel rursus in maxima vicinitate, tunc sidus centro epicycli quam proximum, in quadrantibus autem mediantibus remotissimum. igitur ex talium motuum compositione orbis et epicyclorum et revolutionum paritate contingit, ut huiusmodi elongationes et accessiones maxime statas sibi sub firmamento sedes obtineant. ac deinceps certas ubique observant motuum conditiones, itaque absides suas invariabiles <habent>, Saturnus quidem circa stellam, quae super cubitum esse dicitur Sagittatoris, Iuppiter gradibus 8 post stellam, quae extremitas caudae Leonis appellatur, Mars vero gradibus 6 et medio ante cor Leonis.
Magnitudines autem epicyclorum hae sunt. in Saturno quidem primi semidiameter constat ex partibus 19 et 41 minutis, qualium semidiameter orbis magni ex 25 supponebatur; secundus autem epicyclus partium 6 et minutorum 34 semidiametrum habet. sic quoque in Iove primus partium 10 et minutorum 6, secundus partium 3, minutorum 22 semidiametros continent. in Marte autem primus partium 5, minutorum 34, secundus <partis 1>, minutorum 51. sic igitur ad primum ubique semidiameter triplo maior est secundo. hanc autem diversitatem, quam epicyclorum motus inducit super motum orbis, primam appellare placuit, quae ubique sub firmamento certos, ut dictum est, observant limites. alia siquidem est diversitas, secundum quam sidus interdum regredi, saepe etiam subsistere cernitur, quae non ex motu sideris contingit, sed telluris in orbe magno aspectum variantis. haec enim motum sideris velocitate superans radio visuali ad firmamenti aspectum obviante motum sideris vincit. quod tunc maxime fit, quando proxima fuerit sideri terra, dum videlicet inter Solem et sidus mediat vespertini sideris ortu. e contrario autem circa vespertinum occasum ortumve matutinum praeventione antefert visum. ubi vero visus contra motum aequali cursu obviat, stare videntur adversis motibus invicem sic se perimentibus, quod plerumque circa triquetrum Solis radium contingit. in his autem omnibus tanto maior contingit talis diversitas, quanto inferiori orbe sidus movetur, unde minor in Saturno quam Iove, et rursus in Marte maxima, secundum proportionem semidiametri magni orbis ad illorum semidiametros. fit autem tunc uniuscuiusque maxima, quando sidus per radium aspicitur circumferentiam magni orbis contingentem. equidem tria haec sidera nobis pererrant.
In latitudine vero duplicem digressionem faciunt, circumferentiis quidem epicyclorum in una superficie permanentibus cum orbe suo ab eccliptica declinant secundum axium deflexiones, non sicut in Luna circumducibiles, sed in eundem caeli tractum semper vergentes. igitur et sectiones circulorum orbis et ecclipticae, quas nodos vocant, aeternas in firmamento sedes occupant. sic quidem Saturnus nodum suum habet, unde ad septentriones scandere incipit, gradibus 19) 8 et media post stellam, quae in capite Geminorum orientalis dicitur: Iuppiter ante eam ipsam stellam gradibus quattuor, Mars autem Vergilias antecedentem gradibus 6 et medio. in his igitur ac e diametro positis sidus existens nullam habet latitudinem. maximam vero, quae in his in quadraturis contingit, valde diversam. nam axium circulorumque inclinatio, tamquam nodis illis pensilis, instare videtur, tunc equidem maxima fit, quando tellus sideri proxima est, hoc est in ortu sideris vespertino. tunc enim in Saturno gradibus duobus et besse axis inclinatur; in Iove gradibus duobus dempto triente; in Marte vero gradu uno et dextrante 20). e contrario autem circa vespertinum occasum ortumque matutinum, plurimum tunc absistente terra Saturno quidem et Iovi quincunce unius gradus minor est huiusmodi inclinatio; Marti vero gradu uno et besse. sic quidem diversitas haec in maximis latitudinibus apprime percipitur, ac alicui tanto minor, quanto minus a nodo sidus distat pariter cum latitudine crescens et decrescens. accidit etiam motu telluris in orbe magno latitudines visibus nostris variari, ita sane propinquitate vel distantia visibilis latitudinis angulos augente vel minuente, sicut mathematica ratio exposcit, siquidem hic motus librationis secundum lineam rectam contingit. fieri autem potest, ut ex duobus orbibus huiusmodi motus componatur, qui cum sint concentrici, alter alterius deflexos circumducit polos et inferior contra superiorem duplici velocitate polos orbis epicyclos deferentis revolvat, et hi quoque poli tantam habeant deflexionem a polis orbis immediate superioris, quantum huius a polis supremi orbis. et haec de Saturno, Iove et Marte ac orbibus terram ambientibus.
____________
- 18)
Prowe: 236
- 19)
Prowe: partibus
- 20)
Prowe: sextante
|
|