Hieronymus Cardanus
1501 - 1576
|
Hieronymi Cardanide propria vita liber
|
____________________________________________________________________________
|
|
Hieronymi Cardanide propria vitaliber―――――Cum omnium rerum, quas indipisci humano generi licet, nihil iucundius, nihil praestantius ueritatis cognitione uideatur, nec ulla mortalium structura perfecta possit, quanto minus a calumnia tuta 1), exemplo sapientissimi et optimi, ut creditum est, uiri, Antonini philosophi, librum de Vita nostra scribere aggredimur, testati nihil adiectum iactantiae, aut ornandae rei causa. Sed quantum licuit collectis euentibus quibus interfuerunt discipuli; praecipue Hercules Vicecomes, Paulus Eufomia, et Rodulphus Syluester, tum a nobis conscriptis historiae partibus, librum conflasse. Tentauerat id iam paucis ante annis, ex agnatis et discipulis meis, Gaspar Cardanus, professione medicus, sed morte praeuentus absoluere non potuit.Licuit et priuato homini, et Iudaeo, hoc ipsum absque reprehensione agere, ut si mihi non res adeo magnae obtigerint, admiratione dignae certe plures.Nec nos Galenum idem tentasse latet, honestius ut sibi uisum est, quasi aliud agens sparsim, ignauia tamen factum est studiosorum, ut nullus classicus illam ordinare tentauerit.Nostra autem sine fuco, et non doctura quemquam, sed pura historia contenta, uitam non tumultus habet, quales L. Syllae, et C. Caesaris, necnon Augusti, quos haud dubium est uitam suam scripsisse, ac gesta, ut fuerit haec res exemplo ueterum, non noua aut a nobis excogitata.
―――――――― 1) a calumnia tuta, exemplo D : a calumnia tuta. Exemplo M a calumnia tuta: Exemplo. NS. |