BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt primvm

Patria et maiores

―――――

Patria mihi Mediolanum. Oppidum, ex quo familia profluxit Cardanorum, XXIV M. P. tantum ab Vrbe distans, a Gallareato M. P. tantum septem. Pater 1) Facius Iurisconsultus, auus Antonius, proauus alter Facius, abauus Aldus. Facio primo fuere filii Ioannes, Aldus secundus, et Antonius auus. Antonio Gotardus, Paulus Iuriconsultus et Antistes, et Facius pater, ac nothus, et ipse Pauli praenomine. Nunc extant ex eadem stirpe agnati mei XXX prope.

Seu ergo Cardanorum familia ipsa per se sit, seu, ut quidam putant, ramus Castillianeorum, certum est nobilem et antiquam fuisse. Ab anno enim MCLXXXI praefuit Vrbi nostrae Milo Cardanus, tam sacris quam profanis mensibus XCII, et non solum ciuilibus causis, sed ut caeteri Principes capitalibus iudiciis, et tum etiam aliis urbibus quae sub ea ditione erant, et regioni illi toti. Inter illas autem fuit Comum. Sed hanc potestatem consecutus est Milo ab Archiepiscopo Cribello, dum euasisset in Pontificem Vrbanum Tertium. Sunt etiam qui uelint Franciscum Cardanum, militiae Mathaei Vicecomitis Ducem, ad nos pertinere. Sed Castillianeorum ex familia, sumus adhuc nobiliores; Caelestino quarto Pontifice Maximo, ex eadem familia oriundo.

Longaeui autem fuere maiores nostri: Facii primi filii uixere XCIV, LXXXVIII, LXXXVI. Ioanni duo fuere filii: Antonius qui uixit LXXXVIII annis, Angelus XCVI, hunc nos decrepitum pueri agnouimus. Aldo unicus 2) Iacobus, qui excessit LXXII. Gotardus patruus meus uixit LXXXIV, hunc nos uidimus, pater meus LXXX annis. Caeterum Angelus ille fuit qui filios propre LXXX annum procreauit decrepitis similes (quorum unus tamen adhuc uiuit LXX maior), et uisum post LXXX recuperauit. Audio, et quosdam uidi ex illis, procerioris fuisse staturae.

Caeterum materno ex genere fuere Micherii, Clara mater, auus Iacobus, qui uixit LXXV annis, frater eius Angelus cum essem puerulus, ut ex ipso audiui, LXXXV agebat. Communia patri, et paterno patruo, et auo materno, eruditio et singularis integritas. Sed patri et materno auo senectus magna, et mathematicorum peritia. Idem maternus auus in carcere fuit parum differenti aetate qua ego, cum uterque LXX anno.

Fuerunt et quinque aliae Cardanorum stirpes ab Aldina nostra: Antonioli anno MCCCLXXXVIII, Gasparini anno MCCCCIX, Raynerii MCCCXCI, Henrici antiquissima MCCC, cuius descendentes Bertus et Ioannes Facioli quasi aetate pares 3) ; et Guliermus 4), qui quando floruerit incertum est, eius tamen filii Zolus, Martinus et Ioannes, qui Gallareatae 5) habitauit.

 

――――――――

 

1) tantum septem. Pater NSD : M. P. tantum seprij olim regio. Pater M. 

2) unicus MND : pnicus S. 

3) aetate pares NSD : omisit M. 

4) Guliermus NSD : Gugliermus M. 

5) Gallareatae : Gallareate MNSD