BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xxx

Pericula et casus et de insiidiis multiplicibus 1),

uariis et assiduis

―――――

Casus autem quos referam incurri 2). Habitabam in domo Cataneorum, mane ibam ad scholas, erat nix in terra, ego prope murum ruinosum a dextra scholaris minxi, inde per callem inferiorem incedenti, latere 3) muro e regione ruit; hoc ergo periculum deuitaui solum ob niuem quod superiore tramite, maxime impellente comite, ire nequiui.

Sequenti, ni fallor, anno MDXL, cum essem in uia Orientali, uenit in mentem, etsi nulla ratione, ut a sinistro latere transgrederer ad dextrum, cumque ibi essem magna pars caementi ex altissima subgrunda aduerso latere cecidit tanto spatio ante me ut certe nisi mutassem illud iter totum me contriuisset, et sic euasi, Deo uolente.

Paulo post prope eundem locum, in mula sedens ibam iunctus currui, et tum a dextra uolebam praecedere, negotio inuitante et mora torquente; dixi mecum: «Quid si 4) ruat currus?», et paulo post dum substitissem cecidit, nec dubium est quin oppressurus me fuisset 5), manifesto detrimento, et periculo etiam non leui.

Non de hoc miror quod ita contigerit, sed quod, cum toties uiam mutauerim, nunquam sponte, nisi in huiusmodi periculis; forsan alias non animaduerti: attamen res magna, non admiranda, si exemplum frequens non adesset.

Cum puer, ni fallor, annorum XI essem, ingressus cortem Donati Carchani uiri illustris, a cane non magno, mollis pili, demorsus sum in uentre et in quinque locis illius uulneratus sum, licet non grauiter, nigricantibus tamen plagis: in hoc nihil dicam nisi profuisse nescire periculum rabiei; si maiori natu contigisset, quod morbus non fecisset, timor forsan peperisset.

Anno MDXXV quo rector euasi, in Benaco pene submersus sum, cum inuitus ingressus essem habens equos conducticios, fracta malus, temo et e duobus remis unus, rupta uela etiam minoris arboris, nox superuenerat; Sirmii seruatus sum, cum nulla aliis spes superesset, mihi exigua; quod si dilatus fuisset ingressus uel XL parte horae perieramus, nam tanta tempestas ingruit, ut uectes fenestrarum ferrei in hospitio flecterentur. Ego uero qui ab initio timere uisus sum, inducto lucio pisce magno in mensam, laetus coenaui; caeteri non ita, praeter consultorem erroris, et in periculo acrem defensorem.

Cum Venetiis essem Natali Virginis, pecuniam alea 6) amisi, sequenti die reliquum; eram autem in domo collusoris, cumque animaduertissem chartas esse adulterinas, pugione ipsum uulneraui in facie, tenuiter tamen. Aderant praesentes duo eius familiares, adolescentes, et duae hastae laquearibus affixae, et ianua domus claue conclusa. Sed ego ubi pecuniam omnem, tam suam quam propriam, arripuissem 7), ac uestes meas, tum annulos, quos pridie perdideram, sequenti ab initio uictor recuperassem, domumque per puerum 8) meum iam amandassem, partem pecuniae sponte abieci, quod illum uulneratum uiderem, ac statim aggressus famulos, cum educere arma nequirent, supplicantibus uitam condonaui, ea conditione, ut ianuam domus reserarent. Dominus tantam rerum perturbationem atque confusionem uidens, moramque omnem 9)

suspectam habens, quod in domo (ut reor) chartis adulterinis me circumuenisset, postquam coniectura animaduertit parum differentiae esse inter lucrum et iacturam, ianuam aperiri iussit, itaque ego abii. Eadem die, dum periculum a praetorio, ob iniuriam Senatori illatam, euitare conor, armatus sub uestibus, hora sccunda noctis, lapsus pedibus, cecidi in mare. Ego cadens, mei non oblitus, iactaui dextram, et apprehenso transtro, a sociis seruatus sum, cumque nauim ingredior, inuenio (dictu mirum) cum quo luseram, faciem uitta ligatam ex uulnere habentem, qui sponte obtulit uestes nauticas, quibus indutus cum illo Patauium uectus sum.

Antuerpiae cum uellem emere gemmam (nescio qua ratione, quo fineue foret in officina) in foueam cecidi, laesus et attritus in aure sinistra, excusabam 10) satis leuiter factum, qui 11) non nisi in cute offensus sim.

Anno MDLXVI dum essem Bononiae, me proieci e carpento currente, quod retineri 12) non poterat: unde confractus annularis digitus dextrae manus, brachium quoque laesum, adeo ut reflectere non possem, mansit per aliquot dies, inde transmutata est affectio ad sinistrum, dextrum mansit illaesum miro euentu. Sed magis mirum quod post annos IX rediit nulla ex causa, quasi omine 13), in dextrum rursus, et nunc me fatigat; at digitus, nullo praesidio adhibito, eo peruenit ut nec noxam sentiam et ab obliquitate pene liberatus sim 14).

Quid dicam de periculo pestis quod accidit anno MDXLI? Inuiseram famulum colonelli ex Insula, Genuensis illustris uiri. Is detinebatur peste, uenerat enim ex Heluetiis, et inter duos aegros qui obierant dormiebat. Ego inscius rei, umbellam Caesaris Mediolanum ingredientis detuli, quod rector essem Collegii medicorum. Cognita re, uolebat colonellus ut absconderemus in uilla mortuum, pro mortuo enim habebatur; nolui assentiri ut absconderetur, nihil magis timens quam dolum, et a dolo, sed Deus iuuit, conualuit enim aeger quamuis praeter spem, non parum adiutus praesidio nostro paterno.

Quid quod in anno MDXLVI, hoc autem pene prodigiosum est, ueniebam, cura quasi solutus, ex 15) domo in qua canis pridie me parum attigerat, non tamen uulnerauit morsu, sed, quod clam 16) et tacitus intentasset, metuebam ne rabidus foret, itaque oblata aqua licet noluerit bibere non tamen aufugit, et capi crus, me iubente oblatum comederat; cum interim uideo canem magnum ualde, ad me uenientem procul satis, et erat dies Sanctae Crucis, mensis Aprilis, laeta admodum, uia autem sepibus utrinque uirentibus munita atque arboribus; dicebam ergo mecum: «Quid mihi hoc cum canibus heri et hodie? Vitaui metum uanum. Qui scit quod hic uere non sit rabidus?». Et dum haec cogito, canis iam appropinquabat 17) et ad ungem e regione capitis mulae, adeo ut consilium capere nescirem; statimque ubi appropinquauit, exiliit me inuasurus, ego autem sedebam in mula parua, quod unicum fuit salutare auxilium iam tamen meditatum inii, inflexo enim capite super collum mulae, canis transiit collidens dentes, neque me laesit, neque prorsus tetigit, quod sane potest inter miracula adnumerari, adeo ut nisi hoc saepius et multis in locis scriptis mandassem, existimarem 18) me somniasse et tum cogitatione hallucinatum, nisi retro respiciens forte rediret et inuaderet, puerum 19) qui sequebatur retro et a sinistra prope sepem interrogassem: «Dic, quaeso, (nam canis iam abierat impetu cursus actus) num tu uidisti quid egerit canis ille, et an tibi molestus fuit?». Dixit: «Minime molestus fuit, sed apprime uidi quid tecum egerit». «Dic, sodes, rursus interrogaui 20), quid egit?» Tum ille: «Insiliit recta super caput tuum, te uero inflexo transiit, nec laesit». Tum ego dixi mecum: «Certe non hallucinatus sum, sed res tamen haec supra fidem omnibus uideri poterit 21) «.

In uniuersum quatuor fuere extrema pericula, id est in quibus nisi occurrissem 22), de uita actum est, submersionis primum, canis rabidi secundum, casus caementi tertium minus, quia non inchoatum 23), rixa denique in domo nobilis Veneti.

Totidem maxima detrimenta et impedimenta, primum concubitus, secundum mortis saeuae filii, tertium carceris, quartum improbitatis filii natu minoris: sic examinari ordine uita debet. Omitto modo sterilitatem filiae, Collegii litem longam, tot iniquas nedum iniustas insectationes, malam corporis intemperiem et imbecillitatem perpetuam, nullum coniunctum qui saperet et frugi esset; nam si non defuisset, magna ex parte me alleuasset, et a plerisque incommodis minoribus immunem reddidisset 24).

Quod uero ad insidias lethales attinet, narrabo mira dictu, attentus esto nam rara historia est 25).

Profitebar Papiae, legebamque in domo mea; erat mihi ancilla fortuita et adolescens Hercules Vicecomes, duoque pueri, et famulus, ni fallor; horum puerorum unus erat amanuensis, et musicus, alter a pedibus. Agebatur annus 26) MDLXII in quo ego decreueram abire Papia, et munus profitendi derelinquere, sed Senatus hoc aegre ferebat, tanquam in homine irato, itaque cum essent duo doctores, quorum unus uir callidus et qui discipulus meus olim fuerat, alter profitebatur medicinam extraordinariam, simplex neque, ut puto, malus: uerum quid non agit cupiditas honorum atque opum, tum maxime cum simul et 27) honestis studiis coniungitur 28)? Erat autem nothus hic.

Primum epistolam exarant nomine generi mei adeo turpem et adeo foedam, imo etiam nomine filiae: «pudere affinitatis mecum, pudere nomine Senatus et nomine Collegii», rem eo spectare ut me munere profitendi indignum putent, et ab eo remoueant. Perculsus tam impudenti et audaci reprehensione meorum, nesciebam quid agerem, quid dicerem quidue responderem; neque interpretari poteram quorsum haec; tam 29) impudens et importunum factum, et si nunc liqueat profectum eo consilio quo et alia excogitata sunt.

Namque intra paucos dies, alia epistola affertur nomine Florauanti; quae in hunc sensum scripta erat: «Pudere ipsum nomine patriae, Collegii, Congregationis professorum, ut passim sparsum esset me abuti pueris, nec sufficere unum, nisi etiam alterum adiunxissem, rem prorsus inauditam; rogare nomine tot amicorum, ut publicae infamiae consulerem, non aliud Papiae quam haec consilia referri, domusque ciuium designari ubi 30) haec agitarentur». Ego cum haec legissem obstupui, nec credere poteram illius fore epistolam, amici et modesti uiri. Attamen adhuc in memoria haerebat prior generi, ut rebar, epistola. Nam nunc, nunquam illam eius fuisse puto, sed nec quicquam tale unquam excogitasse, cum ab eo tempore usque ad hanc diem, et amicus et iratus, semper me coluerit, neque ullius de me malae opinionis, nedum tam absurdae uestigium ostenderit. Omitto reliqua, si etiam haec credidisset, uir alioquin prudens, quorsum epistolae mandare quae in manibus multorum esse posset, et socerum reprehendere criminis quod ut incertum saltem erat, ita foedum, turpe et ei graue futurum?

Statim ergo uestem postulo, adeo Florauantum, interrogo de epistola, fatetur esse suam. Tunc magis etiam obstupui, neque enim prorsus 31) de dolo suspicabar, nedum ut cogitarem. Coepi rationibus agere et interrogare ubinam haec tam celebria concilia agitarentur. In 32) hoc coepit nutare, nec habebat quod 33) diceret; solum iactabat famam publicam et gymnasii rectorem: erat enim totus ille addictus Delphino. Nihilominus ubi 34) uidit rem eo spectare, ut potius ipse 35) in periculum non leue, quam ego in suspicionem criminis traheretur 36), consilium mutauit et cessit; uidebat enim, quamuis, ut dixi, simplex, quantam rem ageret. Itaque ex illa die cessarunt omnia haec et machinae excogitatae ruerunt. Dicam autem, ut post intellexi, quonam pacto res agitata sit: persuaserant lupus et uulpes pecudi illi, si ego non essem, omnino decreuisse Senatum ut munus profitendi Papiae illi secundo loco daretur; nam primum concursor ipse sibi 37) arrogabat successionis antiquo quodam et usitato more, locum suum uulpecula 38) retineret, sed non sic erat, ut postmodum euentus docuit 39).

Ergo, absoluto primo actu tragoediae 40), inchoatur secundus, qui lucem attulit primo. Ante omnia ergo curarunt ut hic (qui rubori esse debuerat patriae, familiae, Senatui, Collegio Mediolanensi ac Ticinensi, Concilio professorum, discipulis denique) Academiam Affidatorum Papiae 41) ingrederetur, in qua erant plures theologi egregii, duo, ut referebant, Cardinales, et 42) duo principes, Mantuae dux et marchio Piscariae 43); et quoniam me aegre eo deduci uidebant, ut consentirem, minas addiderunt. Quid facerem, perculsus tanto filii casu, omnia aduersa expertus? Tandem acquieui, tum maxime, quod me e profitendi munere in Academia certis quibusdam diebus liberarent, neque tum ego animaduertebam technam, ut uellent recipere eum, quem omnes ordines, iam nondum XV exactis diebus, uellent proscribere tanquam omnium puerorum coniugem. O fidem Deum! o immanitatem mortalium! o sceleratorum amicorum et proditorum acerbitatem! o impudentiam et saeuitiam serpentibus 44) maiorem! Quid plura? In primo ingressu, animaduerto sic collocatam trabem, ut facile esset quemcumque ingredientem lapsu 45) inconsiderato posse occidere. Nescio modo an fortuito an consulto id egerint. Verum quanto rarius poteram, fingendo causas, et cum irem, importune et inexpectatus 46), aderam, obseruans diligenter muscipulam; sed nihil hac actum, seu quod non tam publice facinus perpetrandum existimauerint, seu quod omnino de eo non cogitarent, aut quod alia in consiliis agitauerint. Vnum est, quod intra paucos dies uocatus ad filium Petri Marci Throni chirurgi aegrotantem, extulerant plumbum in ostio, quo iuncea siparia 47) retineri fingebantur, quicquid 48) sit, quomodo, et qua arte id 49) factum, non assequor, ut decideret; decidit ergo, si attigisset factum erat de me; quam parum abfuerim, Deus nouit. Ex hoc tunc coepi nescio quid suspicari, inscius tamen quid suspicarer, tantus erat mentis meae stupor.

Sed audi tertium actum qui omnia detexit. Venit paulo post pecus illa rogatum, quod uellent missam celebrare nouam, ut duos quos habebam 50) pueros musicos mutuo concedere uellem ad celebritatem. Norant autem praegustatores esse mihi, et cum ancilla conuenerant 51) de ueneno dando, antea 52) uero rogarant Herculem, ut huic negotio interesse uellet; ille nihil mali cogitans pollicitus fuerat, sed ut uidit etiam hos requiri, malum suspicatus est; itaque respondit: «Solum unus est musicus, non duo». Tum Florauantus, uir rudis adeo ardebat cupiditate abducendi 53), ut dixerit: «Det ambos, nouimus enim quod et ipse musicus est, et licet non adeo expertus, cum aliis tamen chorum puerorum implebit». Respondit Hercules: «Sinite parum (erant enim duo) ut colloquar 54) herum». Venit. Itaque 55) instructus omnibus modis, ut si non prorsus fuissem amens et excors, possem facile interpretari 56) quid agitarent, cum tamen neque tunc animaduerterem: satis ergo habui pueros (hortante me Vicecomite) non dare. Itaque discesserunt illi, respondit enim Hercules puerum alterum prorsus ne notam quidem musicae cognoscere.

Non exactis quindecim diebus, uel paulo pluribus, reuertuntur iidem, rogant ut mutuo dem pueros illos, uelle recitare comoediam. Tum uero Hercules ad me rediit, dicens: «Nunc iam aperta est fabula, uolunt detrahere domesticos omnes tuae mensae, ut ueneno te enecent. Neque solum diligenter huiusmodi technis prospiciendum est, sed cuicumque occasioni; haud dubium enim est, quaeritare illos in exitium tuum». Dixi: «Ego puto». Sed tamen non poteram tantae rei acquiescere. «Quid dicam?» respondi Herculi; ille: «Tibi opus esse tuis domesticis», et ita illi abierunt.

Tandem, ut reor, multis consultationibus actum est ut omnino me perderent. Erat dies sabbati VI, ni fallor, Iunii, iuxta mediam noctem expergiscor; inuenio me carere annulo cui inclusus erat hyacinthus 57). Iubeo puerum surgere et quaerere, sed frustra quaesiuit; surgo, impero ut lumen accendat, uadit et redit; negat adesse ignem; comminatus ego grauiter, iterum iubeo quaerere, uenit laetus cum forcipe ferens ignem, carbonem scilicet ignitum, quantitate pisi 58); dico non satisfacturum, negat esse alium, iubeo ut insufflet; cum ter insufflasset, amissa spe flammae, dum remouet candelam ab igne, flamma emicuit magna et candelam accendit. Ego dixi: «Animaduertistine 59), Iacobe Antoni (hoc enim erat praenomen). – Equidem, ille respondit. – Quid? dixi. – Quoniam candela, inquit, nulla a carbone flamma edita, tamen accensa est». Dixi: «Ergo, caue ne iterum extinguatur»; quaerimus annulum, inuentus est in pauimento e regione media lecti, ut eo peruenire non potuerit nisi magna ui excussus a muro et resiliens. Voui ergo me non exiturum die sequenti domo, fauebat occasio uoto, festus enim dies fuit et mihi nullus aeger.

Ergo mane adueniunt quatuor aut quinque ex discipulis meis cum Zapphiro 60), rogantque ut uelim interesse coenae in qua omnes professores Gymnasii et Academiae nobiliores adfuturi erant, nego me posse, ipsi quod scirent me non prandere, et ob id interesse nolle existimabant, inquiunt: «Tua causa distulimus in coenam». Rursus respondi: «Non possum omnino», rogant causam, dixi de prodigio et uoto, omnes admirabantur, sed duo ex his se intente respiciebant; rogarunt saepe ne uellem tam celebre conuiuium mea absentia conturbare, respondi ut prius. Circiter post horam iterum redeunt, enixius aliquanto rogarunt, respondi nolle uotum frangere, omnino decreuisse non exire domo; quamuis uesperi, obnubilato 61) aere, exierim ad inuisendum macellarium haud diuitem aegrum, nam uoto non uetabar.

Itaque confusus semper mansi donec ex patria discessi, nam statim deprehensum est uulpeculam successisse in munus profitendi a Senatu, et saltantem et gaudentem quod hoc ei obuenisset. Sed, o mortalium spes! non ter aut quater professus est, inuasit eum morbus, ut audiui, qui perdurauit circiter tres menses et obiit, solo crimine perfusus; intellexi enim post quemdam e suis, a poculis in conuiuio destinatum, rei conscium. Mortuus eodem anno Delphinus, paulo post Florauantus. Quin etiam in insidiis Bononiae erga me fabrefactis,

idem in totidem medicis, licet aliquanto serius, accidit: mortui enim sunt qui quaerebant animam meam. Si tamen Deus annuisset tot calamitatibus afflictum me 62) pro beneficiorum mercede quae in humanum genus adeo assidue contuli 63), ita remunerassent. Didiceram 64) autem abstinere ab huiusmodi casibus, patrui Pauli qui ueneno obierat et patris qui bis uenenum sumpsit, licet euaserit dentibus amissis, exemplo.

Quid postmodum, eodem ferme tempore, malorum non accidit? Mense Iulio coactus iter agere ob grauem morbum quo nepos infans Papiae premebatur cum essem Mediolani. Ex illo correptus erysipelate in facie, tum etiam ob dentis dolorem, parum 65) abfuit quin sectione uenae occurrerem, ni 66) succedens nouilunium continuisset; a nouilunio melius me habui et ita euasi utrumque morbi periculum et auxilii. Inde necem intentatam a domestico ob pecunias, quam solum paucis horis praeueni. His successit podagra grauis et longa. Subii et anno LXXII uitae pericula non leuia ex insidiis, cum parum mihi notae essent uiae Romae, mores adeo inconditi ut multi medici me ipso cautiores et peritiores consuetudinis causam mortis inde contraxerint. Ergo 67) cum uiderem me potius prouidentia 68) diuina seruatum quam propria solertia, desii in posterum solicitus adeo esse de periculis. Verum quis non uidet haec omnia quasi fuisse gloriae consecuturae praeiudicia aut uigiliam quamdam, uelut anni MDLXII quam consecutum est munus profitendi Bononiae octo annis, honestum et utile, cum quadam intermissione tot molestiarum atque laborum et iucundiore uita.

 

――――――――

 

1) multiplicibus NSD : tam multiplicibus M. 

2) incurri NSD : omisit M. 

3) latere NSD : later e M. 

4) Quid si MNS : Si quid D. 

5) me fuisset NSD : me non fuisset M. 

6) alea NSD : alia M. 

7) arripuissem NSD : abripuissem M. 

8) uictor recuperassem, domumque per puerum NSD : uictor arte superstitius recuperata, domum per puerum M. 

9) omnem MNS : omniam D. 

10) excusabam NSD : excusabat M. 

11) factum, qui NSD : factum felici casu cecidi, qui M. 

12) retineri NSD : retinere M. 

13) omine NSD : homine M. 

14) sim NSD : sum M. 

15) solutus, ex NSD : solutus, quod ex M. 

16) clam NSD : alam M. 

17) appropinquabat NS : appropinquabit M, appropinquauit D. 

18) existimarem NSD : existimare M. 

19) inuaderet, puerum NSD : inuaderet, aut puerum M. 

20) interrogaui, quid NSD : interrogaui? quid M. 

21) poterit MNS : potuerit D. 

22) occurrissem, de uita NSD : occurrissem late de uita M. 

23) inchoatum. Totidem … NSD : inchoatum morbi in octauo anno minus adhuc sed ob magnitudinem iacturae adnumerandum. Totidem … M. 

24) immunem reddidisset MNS : immunem me reddidisset D. 

25) est NSD : esset M. 

26) annus NSD : omisit M. 

27) cum simul et NSD : cum simul, et M. 

28) coniungitur NSD : coniunguntur M. 

29) quorsum haec; tam NSD : quorsum haec? tam M. 

30) consilia referri domus ciuiumque designari ubi… NSD : consilia referebaturque domus ciuium, tamen Rectoris, ubi… M. 

31) prorsus omisit D. 

32) agitarentur. In NSD : agitarentur? In M. 

33) quod MNS : quid D. 

34) ubi MNS : ut D. 

35) ipse NSD : ipsi M. 

36) traheretur NSD : traherentur M. 

37) sibi MND : ibi S. 

38) uulpecula MND : uulpecule S. 

39) docuit. Ergo… NSD : docuit. Concursor Senatus nomine tamquam bonus explorator munus legendi secundo loco uulpi illi acri iuueni et adultori egregio; de secundo ne uerbum quidem factum fuisse puto; ut quem reiectus a Collegio, despectus a suis et ineptum pro certo haberent. Ergo… M. 

40) tragoediae : tragoediae MNS tragediae D. 

41) Academiam Affdatorum Papiae NSD : Affdatorum Papiae Academiam M. 

42) et M : omiserunt NSD 

43) ut referebant, Cardinales, et duo MND : omisit S. 

44) saeuitiam serpentibus NSD : saeuitiam simiis et tigridibus atque serpentibus M. 

45) ingredientem lapsu NSD : ingredientem, quas lapsu M. 

46) causas, et cum irem, importune et inexpectatus, aderam NSD : causas (et cum irem, importune et inexpectatus) aderam M. 

47) siparia D : si paria MNS 

48) fingebantur, quicquid NSD : fingebantur seu decurrere trochlea, ut quicquid M. 

49) id MNS : in D. 

50) habebam NSD : habent M. 

51) conuenerant NSD : conuenissent M. 

52) dando, antea NSD : dando sed metuebant sympathiam, antea M. 

53) abducendi NSD : adducendi M. 

54) colloquar NSD : alloquar M. 

55) Venit. Itaque : uenit itaque M, Venit itaque NSD 

56) facile interpretari NSD : facile, si mens non leua fuisset, interpretari M. 

57) hiacinthus MNS : giacinthus M. 

58) pisi MND : ipsi S. 

59) Animaduertistine NSD : Animaduertisti ne M. 

60) Zapphiro D : zapphira MNS 

61) obnubilato MSD : obnubilatio N. 

62) me NSD : Hieronymum Cardanum M. 

63) contuli : contulit MNSD 

64) Didiceram NSD : Diceram M. 

65) dolorem, parum NSD : dolorem. Parum M. 

66) ni NSD : in M. 

67) Ergo NSD : Ego M. 

68) prouidentia NSD : prouidentiae M.