BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xiv

Virtutes et constantia

―――――

Cum multa sint in quibus homines aberrant, nulla tamen in re magis quam in constantiae nomine hallucinantur. Primum quidem, quod quae uera est diuini muneris sit, altera potius stupidorum aut amentium, quam quis ut inanem 1) et prorsus stultum irriserit in Diogene, cum aestate in sole arenae feruenti se inuolueret, hieme gelidas columnas nudus amplecteretur. Virtus contra fuit egregia Bragadini, patritii Veneti, pati ea quorum nec insolentium 2) uictorum quisquam minister esse uoluit: ea immortali gloria digna uiuum decoriari, et si diuinum fuit potuisse ferre, humanum certe uoluisse.

Et quamuis circa aduersa clarior emineat 3), non rarius tamen in secundis occasionem sortitur ut digna sit admiratione. Et rursus si etiam quibusdam occasio desit, non tamen ob hoc illi minus constantes haberi debent.

Tot modis igitur, cum in hac uirute errare contingat, nec gloriae quod pertulerimus, nec uituperationi quod occasio defuerit tribui debet, nec nostrum censere quod natura negatum est.

Neque id nos defendimus, quod occasiones aliqua in parte defuerint, cum nemo tam nobis infensus, tam iudex iniquus fuerit qui non magis 4) patientiam in aduersis, continentiam in prosperis admiratus sit, quam crimini dederit, seu iucunda aspernando, seu difficilia tolerando: dico uoluptates, spectacula, morbos, imbecillitatem uirium, aemulorum obtrectationes, successus parum felices, lites, oppugnationes, minas potentium, suspicionem quorumdam, confusionem familiae, defectum multarum rerum, denique dissuasiones 5) quorumdam, seu amicorum uere, seu sub specie illorum, tum pericula ob tot haereses quae ingruebant. Inde uero quauis bona fortuna aut tot felicibus successibus, nunquam mutaui mores, nec asperior factus, nec ambitiosior, nec magis impatiens, nec contemptor pauperum, nec oblitus ueterum amicorum, nec durior in conuersatione, nec elatior in uerbis, nec uestibus usus pretiosioribus, nisi quantum ex 6) persona quam gerebam coactus fui, uel quia, ut dixi, ab initio nimis obsoletis ob paupertatem usus essem.

In aduersis tamen non adeo natura constans, quippe quaedam imparia uiribus ferre coactus sum, ad quae arte naturam uici. Nam in maximis animi doloribus crura uerberabam uirga, sinistrum brachium mordebam acriter, ieiunabam, leuabar fletu multum, ubi contigisset flere, sed persaepe non poteram; ratione autem pugnabam, dicens: «Nihil nouum aduenit, sed solum tempus mutatum est et anticipauit. Numquid poteram non carere illius aspectu et consuetudine perpetuo tempore? At subtracti sunt aliquot anni? Quota pars haec temporis si ad aeternitatem conferatur? Denique si paucis annis superuixero, parum amisi; si pluribus, longior uita uidebitur mihi, et plura forsan euenient per quae leuabo dolorem, et illius aeternam gloriam reddam. Quid tandem si is natus non fuisset?» Verum impar dolori, ut infra dicemus, diuina benignitate et manifesto miraculo leuatus sum.

In actionibus etiam constantior et maxime in scribendis libris adeo ut, oblatis occasionibus optimis, ab instituto non recesserim, sed in priori negotio perseuerabam, quod mutationem propositi in patre plurimum ei obfuisse animaduerterem.

Non puto quemquam improbaturum quod, cum essem receptus in Academia Ticinensi Affidatorum, in qua erant non pauci Principes et Cardinales primarii, quam etiam ob timorem receperam, nec absens tamen reieci, nec ab ea me exemi. Verum Regi cum insignibus dum exhiberentur, me subtraxi dicens huiusmodi pompam mihi haud conuenire. De uirtute autem non est ut aliud dicam quam quod Horatius:

 

«Virtus est uitium fugere».

 

Amicitiam nunquam abrupi, neque si contigerit abrumpi, eorum quae in amicitia contigerunt uel arcanum patefeci aut illis obieci, quin etiam nihil alienum mihi adscripsi: in quo genere Aristoteles aliquantulum, Galenus ad turpem usque contentionem peccauerunt; adeo ut Platoni soli hac in parte cedam; testimonium ex Vesalio, modesto uiro, qui paruis contentionibus a Curtio exagitatus, nullibi eius mentionem facere uoluit; cum nos, bonarum litterarum tantum amore, (quamuis ab eodem Curtio de furto accusati, quod pignus retinerem pro sponsione pecunarium quam sine teste fecerat) 7) non eruditioni eius inuidi; quo factum est ut, eo Pisas se conferente, Senatus cum interrogaret, an ego illius loco substitui possem, respondit nullus melior; cumque illi scirent nos haud reconciliatos esse, profitendi munus mihi tribuerunt.

Illud ad uirtutem pertinere haud dubie existimo, numquam a iuuenta mendacium dixisse; paupertatem, calumnias, tot aduersa patienter tulisse, numquam potuisse merito ingratitudinis uel insimulari. Sed haec nimis.

 

――――――――

 

1) amentium. Quam quis ut inanem NSD: amentium. Quam non ut inanem M. 

2) insolentium NSD : insolentiam M. 

3) emineat NSD : eniteat M. 

4) magis MNS : omisit D. 

5) dissuasiones NSD : dissuasionibus M. 

6) ex MNS : in D. 

7) fecerat NSD : fecerat, in crimen uocasset, teneri me uellet se nollet, unde iudicio succubuit M.