BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xiii

Mores et animi uitia et errores

―――――

Difficillimum cum per se sit omnium hoc argumenti genus, tum multo magis cogitantibus nobis, illos qui legere 1) sunt assueti propriam uitam scribentium libros 2), non sinceram narrationem ab illis traditam uidere, ut nos hic narramus, sed alios qualis esse debuerat litteris mandasse, ut Antoninus; alios uera tradidisse quidem, sed erroribus suis suppressis, ut Iosephus; at nos maluimus ueritati in hoc inseruire, haud ignari non habere excusationem ullam qui peccat in moribus, quemadmodum in caeteris. Quis cogere potuit? An ergo unus ero ille leprosus qui, ex decem sanatis, solus ad Dominum rediit?

Ea ratione medici et astrologi: morum naturalium causas in primas qualitates, uoluntariorum in educationem, studia, conuersationem referunt. Haec 3) omnia omnibus insunt, sed proprie congruentibus aetatibus, perturbationes quoque ex iisdem tamen casibus; itaque delectum in his habere oportet, praecipue ergo de his dicendum est mihi et eatenus quatenus conuenit illud γνῶθι σεαυτόν.

Me ergo natura mea non latuit: iracundus, simplex, ueneri deditus, ex quibus tanquam principiis etiam profluxere saeuitia, pertinacia contentiosa, asperitas, imprudentia, iracundia, ultionis desiderium etiam ultra uires, nedum prona uoluntas, ut illud placeat quod multi damnant, uerbo saltem: «At uindicta bonum uita iucundius ipsa».

In uniuersum nolui aberrare in me quod dici solet: «Natura nostra prona est ad malum». Etsi uerax, memor beneficiorum, amans iustitiae et meorum, contemptor pecuniae, gloriae post obitum cultor, mediocria etiam nedum parua omnia spernere solitus; cum tamen sciam quantum minima afferent momenti ab initio, occasiones nullas contemnere soleo4. Natura ad omne uitium et malum pronus, praeter ambitionem agnosco 5) imperitiam meam 6) si quis alius. Caeterum Dei ob uenerationem et quod omnia haec uana quantum sint dignosco 7), occasiones oblatas ultionum etiam consulto negligo 8).

Frigidi sum cordis timidus, et cerebri calidi, addictus cogitationi perpetuo, multa et maxima et etiam quae esse non possunt reuoluens; duobus etiam simul negotiis mentem adhibere possum.

Qui garrulitatem et immoderantiam in laudes meas obiiciunt, non de meis uitiis sed alienis me accusant. Repugno non oppugno quemquam. Quid enim est ut laborem propter hoc, cum inanitatem huius uitae toties testatus sim? quae est excusatio, laus ab eis dicitur, tam magnum putant non esse scelestum.

Assueui uultum in contrarium semper efformare; ideo simulare possum, dissimulare nescio, sed hoc facile, si ad habitum nihil sperandi conferatur, cui adipiscendo XV perpetuis annis maximo labore incubui et obtinui. Itaque propter haec pannosus quandoque incedo, alias ornatus, tacitus, uerbosus, laetus, tristis: omnia enim reduplicant his ex causis. In iuuenta parum et raro caput curabam, ob auiditatem incumbendi potioribus. In eundo inaequalis, celeriter, tarde. Domi cruribus ad talos usque nudus.

Parum pius et lingua incontinens, maxime iratus, ut pudeat et taedeat mei. Et licet poenitentia ducerer, lui tamen graues, ut dixi, omnium poenas, ut uitae Sardanapaleae, quam anno quo praefui gymnasio Patauino egi, flagitia purgauerim: ut laus sit in probro et uirtus in crimine sapienter et patienter tulisse atque emendasse.

Excuset dicentem me necessitas, nam si dona Dei praeterire uoluero 9), ingratus ero; si iacturam quam acceperim enarrare absque uitae genere, et tum magis; tum uero maxime quod, ut dixi, nostra haec non tanti sunt aestimenda quanti uulgus facit, inania, uacua et statim uelut umbrae illae in occasu solis adeo grandes sed nulli usui, breui desiturae. Haec si quis non inuidiose aestimare uoluerit et meditari quod modum non licet opponere, quo animo, necessitate, occasione, quantum doloris ex his contraxerim. Quod alii nullo impedimento affecti admittunt deteriora etiam multo his; non confitentes uel priuatim, nedum publice, non beneficia accepta commemorantes, imo nec eorum uix memores 10), forsan aequiores mihi in iudicio erunt.

Sed pergamus. Illud inter uitia mea singulare et magnum agnosco et sequor, ut libentius nil dicam, quam quod audientibus displiceat, atque in hoc, sciens ac uolens perseuero; neque ignoro quantum mihi inimicorum uel hoc solum conciliet; tantum potest natura longae consuetudini coniuncta! Hoc autem 11) in meis benefactoribus deuito atque potentibus: sufficeret non adulari, saltem non blandiri. Sed et non minus incontinens in uita, cum noscerem optime quae sequi expediret et oporteret; uixque alius in huiusmodi errore adeo pertinax facile inuentus esset. Sum etiam solitarius quantum possum, quamuis hoc genus uitae ab Aristotele damnatum intelligam; inquit enim: «Homo solitarius aut bestia aut deus». At huius causam reddidi.

Simili uecordia, nec leuiore damno, eos retineo domesticos, quos mihi non solum inutiles sed etiam opprobrio esse intelligo, adeo ut etiam animalia dono accepta, haedos, agnos, lepores, cuniculos, ciconias, ut totam defaedarent domum.

Amicorum etiam penuria, et maxime fidorum, laboraui. Et multa, imo plurima, admisi errata, quod quaecumque sciebam, seu parua, seu magna, seu opportune, seu importune, ubicumque intermiscere uolui, tum etiam adeo ut quos laudare proposueram laeserim, inter quos praeses Lutetianus, uir eruditissimus, Aemarus Ranconetus, natione Gallus. Atque in hos praecipiti non solum consilio, et rerum atque occasionum alienarum ignorantia (quas certe difficile uitare fuisset) actus sum, sed quod certis illis rationibus quas postmodum adinueni et ciuiles homines magna ex parte norunt, non innixus sim.

In deliberando celer nimis et paene praecipitis ob hoc consilii et in quouis negotio impatiens morae. Id uero obseruantes aemuli ut difficilem captu si tempus habeam, non aliud magis agunt, quam quod urgent et ego illos manifeste deprehendo, ac ut aemulos caueo et ut hostes mihi habendos (qui sint) censeo.

Quod si non consueuissem, non poenitere ullius rei quam uoluntarie effecerim, etiam quae male cessisset, prorsus uixissem infoelix. Verumtamen causa plerumque malorum fuit filiorum stultitia summa, non sine flagitio, et agnatorum socordia atque inuidia in suos, peculiare uitium familiae, licet municipalibus plerumque commune.

Deditus fui etiam immodice ab ipsa adolescentia ludo latrunculorum, quo etiam Francisco Sfortiae Mediolani Principi innotui, et nobilium amicitiam multorum mihi comparaui 12). Sed cum multis annis, ac pene XL, assidue illi incubuerim, quantum familiaris rei iacturam passus sim, compendio nullo, non est facile dictu. Sed alea etiam longe deterius cessit, filiis ad aleam instructis et domo aleatoribus saepe patefacta. Nec ulla mihi nisi leuis huius facti excusatio relinquitur, natalium paupertas 13), cum ego ad huiusmodi solertiam non prorsus ineptus essem.

Hic mos mortalium, sed alii nolunt dici, alii etiam non patiuntur, utrum ne meliores aut sapientiores? Quid si quis alloquatur reges et dicat: «Nemo est uestrum qui non pediculos, muscas, cimices, uermiculos, pulices ederit, et faediora etiam stercora ministrorum»? quo animo accepturi sunt, quanquam uerissima? Quid est hoc, nisi ignorantia conditionis, nolle scire quae scimus, et rem ui uelle comprimere? Ita de peccatis et reliquis: omnia foeda, uana, confusa, inconstantia, et ut in arbore mala putrida, caduca. Non ergo quidquam noui attuli, sed nudaui ueritatem.

 

――――――――

 

1) legere NSD : leggere, M. 

2) libros NSD : legere M. 

3) conuersationem referunt. Haec NSD : conuersationem an uero semper eligat, dubium non est uir, neque quod semper possit uelut Saturnus praestat contumaciam segnitiem: Est enim imbecillis et ob foeditatem: tales itaque generaliter sunt senes proprie decrepiti iidem, timidi et ob idem auari. Haec M. 

4) soleo NSD : soleam M. 

5) agnosco NSD : agnoscam M. 

6) meam MNS : omisit D. 

7) dignosco NSD : dignoscam, M. 

8) negligo NSD : negligens sim numquid haec omnia nil mihi prodesse debent? M. 

9) noluero M. 

10) memores NSD : memores, quantum sibi tribuant, ex eo quod gratuitum est? M. 

11) Hoc autem NSD : Nunc aut M. 

12) anno MDXXII : in margine M. 

13) natalium paupertas S : nisi natalium paupertas MND.