Carolus Bovillus
ca. 1475 - ca. 1566
Ars oppositorum
|
|||||||||||||||||||||||||||||||
______________________________________________________________________________
|
|||||||||||||||||||||||||||||||
L.Quod oppositorum alterum alterius fons et origo.
I.Oppositorum alterum ex necessitate prius est et potius,alterum vero posterius minusque perfectum.
(1) Identitas prior est oppositione, idem prius opposito, unitas prior numero, deus prior creatura, ens non ente, affirmatio negatione, lux tenebris, ortus occasu, principium fine. Et ita in universis facili inductione liquido alterum oppositorum praestantius et prius, alterum vero posterius minusque perfectum comperies.
II.Impossibile est duo aliqua esse praecise et aeque prima.
(2) Haec propositio omnem tollit fontanam dyadem aut multitudinem statuens omni dyade et multitudine priorem unitatem velut ipsius dyadis totiusque multitudinis initium ac fontem. Nam si essent duo aeque et praecise prima, ipsa comparationis rationem haberent ad invicem nullam. Nihil enim esset alterum alterius. Incommunicantia essent et penitus ab invicem separata neque substantia neque ulla ratione communicantia.
III.Necesse est oppositorum alterum alteri praestare originemet ortum esse secundum a primo.
(3) Nam duo aeque prima esse nequeunt. Omni quippe dyade monas est prior. In id ipsum assentiuntur concordantve natura et intellectus. Natura siquidem nil habet prius monade, nil anterius unico, simplici, minimo et individuo. Intellectus quoque per cuncta discurrens nil prius et eminentius offendit monade, nil ante unum simplicissimum, minimum atque individuum concipit. Et ex eodem minimo tam natura quam intellectus omnia proferunt atque eliciunt. Statutis enim simul et propositis intellectui aequa lance duobus oppositis haud simul (ut diximus) intellectus (cum minimus sit et impers) utraque deprehendet. Neque simul utrisque afficietur, sed prius uno, posterius altero. Si primo intellectus id eorum, quod posterius est, spectabit, illud statim in id, quod prius est, ab eo resolvetur. Si vero, quod prius est, primo intuebitur, ex eo quoque naturali quadam fecunditate atque discursu alterum proferet atque eliciet. Itaque deus fons est creaturae, unitas fons numeri, principium vero finis, extremum medii, ortus occasus, prius posterioris, affirmatio negationis, lux umbrae, propinquitas distantiae, identitas alteritatis, Et ita omnem oppositorum dyadem in monadem et unitatem facile resolves. Et ex hac propositione quaecumque de deo et summo omnium principio veraciter credimus, possunt liquido inferri. Necessariam, inquam, esse summi principii unitatem exclusa omni principiorum et aeternorum entium multitudine. Necessariam item et internam eiusdem principii discretionem atque trinitatem, in qua extremum imprimis unum ab alio pendet oriturve extremo et ab extremis medium.
IV.Sicut intellectus incohat ab unitate,ita et natura et substantia omnis ab unitate pependit.
(4) Natura prior est humano intellectu. Et ad naturae imitationem atque imaginem humanus cietur, movetur, eruditur et perficitur intellectus. Sicut igitur humanae eruditionis initium est unitas sive unica minima et individua intellectualis species, ita et naturae et omnis substantiae fons est divina et eminentissima monas. Omnis enim intellectualium specierum (quae plurimae sunt et innumerae memoria) varietas a fontali intellectus est orta unitate, quae semper unica singularis et immultiplicabilis perseverat. Omnis et eodem modo creaturarum, quae sunt in universo pluralitas et multitudo innumera, a divina processit unitate, quae et semper unica, singularis et immultiplicata perdurat. Eodem quippe modo principia tam naturae quam animi pluralitatem et multitudinem excludunt. Est enim animi principium et anterior pars intellectus, finis vero animi memoria, intellectionis dyas. Ita et initium creaturae deus unicus est, dei vero finis emanatio, processus, creatura plurima et innumera. Et nisi praeter propositum et intentum fecisse videremur rationes ex oppositis necteremus, quibus palam et divina unitas explosa gentilicia deorum multitudine et internus divinae illius fontanae unitatis numerus unitate, aequalitate et emanatione consummatus promeretur. Eadem quippe et quidem propatula ratione externus deitatis numerus explodendus est et claudendus eliciendusve internus. Tandem ratio, quae divinam statuit unitatem, infert et (tollendi divini torporis causa) divinam trinitatem. Et quae divinam trinitatem nobis promit, aeternam materiae, universi et creaturarum omnium tollit necessitatem. Gentilicius error est deorum multitudo, Hebraeorum perfidia, sacratissimae trinitatis numerum proterve despuit. Christianorum vera et indubitata professio divinam et unitatem et trinitatem certissima et intemerata fide credit.
|