BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Devota exhortatio ad

sacram communionem.

[Liber IV]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE ARDENTI AMORE ET VEHEMENTI

AFFECTV SVSCIPIENDI CHRISTVM.

 

VOX DISCIPVLI.

 

CAPITVLVM  XVII.

 

Cum summa devotione et ardenti amore, cum toto cordis affectu et fervore desidero te Domine suscipere: quemadmodum multi sancti et devotae personae in communicando te desideraverunt; qui tibi maxime in sanctitate vitae placuerunt: et in ardentissima devotione fuerunt. O Deus meus amor aeternus totum bonum meum felicitas interminabilis; cupio te suscipere cum vehementissimo desiderio et dignissima reverentia: quam aliquis sanctorum umquam habuit et sentire potuit. Et licet indignus sum omnia illa sentimenta devotionis habere; tamen offero tibi totum cordis mei affectum: ac si omnia illa gratissima inflammata desideria solus haberem. Sed et quaecumque potest pia mens concipere et desiderare: haec omnia tibi cum summa veneratione et intimo favore praebeo et offero. Nihil opto mihi reservare: sed me et omnia mea tibi sponte et libentissime immolare. Domine Deus meus creator meus et redemptor meus cum tali affectu reverentia laude et honore cum tali gratitudine dignitate et amore, cum tali fide spe et puritate te affecto hodie suscipere; sicut te suscepit et desideravit sanctissima mater tua gloriosa Virgo Maria quando angelo evangelizanti sibi incarnationis mysterium humiliter ac devote respondit: ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum. Et sicut beatus praecursor tuus excellentissimus sanctorum Iohannes baptista in praesentia tua laetabundus exultavit in gaudio Spiritus sancti, dum adhuc maternis clauderetur visceribus: et postmodum cernens inter homines Iesum ambulantem valde se humilians devoto cum affectu dicebat, amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi; sic et ego magnis et sacris desideriis opto inflammari: et tibi ex toto corde me ipsum praesentare. Vnde et omnium devotorum cordium iubilationes, ardentes affectus, mentales excessus, ac supernaturales illuminationes et caelicas visiones tibi offero et exhibeo cum omnibus virtutibus et laudibus ab omni creatura in caelo et in terra celebratis et celebrandis pro me et omnibus mihi in oratione commendatis; quatinus ab omnibus digne lauderis: et in perpetuum glorificeris. Accipe vota mea Domine Deus meus et desideria infinitae laudationis ac immensae benedictionis: quae tibi secundum multitudinem ineffabilis magnitudinis tuae iure debentur. Haec tibi reddo et reddere desidero per singulos dies et momenta temporum: atque ad reddendum me cum tibi gratias et laudes, omnes caelestes spiritus et cunctos fideles tuos precibus et affectibus invito et exoro. Laudent te universi populi tribus et linguae: et sanctum ac mellifluum nomen tuum cum summa iubilatione et ardenti devotione magnificent. Et quicumque reverenter ac devote altissimum sacramentum tuum celebrant et plena fide recipiunt; gratiam et misericordiam apud te invenire mereantur: et pro me peccatore suppliciter exorent. Cum que optata devotione ac fruibili unione potiti fuerint, et bene consolati ac mirifice refecti de sacra mensa caelesti abscesserint: mei pauperis recordari dignentur.