BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Devota exhortatio ad

sacram communionem.

[Liber IV]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE DIGNITATE SACRAMENTI

ET STATV SACERDOTALI.

 

VOX DILECTI.

 

CAPITVLVM  V.

 

Si haberes angelicam puritatem et sancti Iohannis baptistae sanctitatem: non esses dignus hoc sacramentum accipere nec tractare. Non enim hoc meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi sacramentum: et sumat in cibum panem angelorum. Grande ministerium, et magna dignitas sacerdotum: quibus datum est quod angelis non est concessum. Soli namque sacerdotes rite in ecclesia ordinati: potestatem habent celebrandi et corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister est Dei: utens verbo Dei per iussionem et institutionem Dei. Deus autem ibi principalis est auctor et invisibilis operator; cui subest omne quod voluerit: et paret omne quod iusserit. Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo sacramento: quam proprio sensui aut alicui signo visibili. Ideo que cum timore et reverentia: ad hoc opus est accedendum. Attende tibi: et vide cuius ministerium tibi traditum est per impositionem manus episcopi. Ecce sacerdos factus es: et ad celebrandum consecratus. Vide nunc ut fideliter et devote in suo tempore Deo sacrificium offeras: et te ipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum; sed artiori iam alligatus es vinculo disciplinae: et ad maiorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos omnibus virtutibus debet esse ornatus: et aliis bonae vitae exemplum praebere. Eius conversatio non cum popularibus et communibus hominum viis: sed cum angelis in caelo, aut cum perfectis viris in terra. Sacerdos sacris vestibus indutus Christi vices gerit: ut Deum pro se et pro omni populo suppliciter et humiliter roget. Habet ante se et retro dominicae crucis signum: ad memorandam iugiter Christi passionem. Ante se crucem in casula portat: ut Christi vestigia diligenter inspiciat et sequi ferventer studeat. Post se cruce signatus est: ut adversa quaelibet ab aliis illata clementer pro Deo toleret. Ante se crucem gerit: ut propria peccata lugeat, post se, ut aliorum etiam commissa per compassionem defleat: et se medium inter Deum et peccatorem constitutum esse sciat; nec ab oratione et oblatione sancta torpescat: donec gratiam et misericordiam impetrare mereatur. Quando sacerdos celebrat Deum honorat: angelos laetificat, ecclesiam aedificat; vivos adiuvat, defunctis requiem praestat: et sese omnium bonorum participem efficit.