BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Devota exhortatio ad

sacram communionem.

[Liber IV]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD MVLTA BONA PRAESTANTVR

DEVOTE COMMVNICANTIBVS.

 

VOX DISCIPVLI.

 

CAPITVLVM  IIII.

 

Domine Deus meus praeveni servum tuum in benedictionibus dulcedinis tuae: ut ad tuum magnificum sacramentum digne ac devote merear accedere. Excita cor meum in te: et a gravi torpore exue me. Visita me in salutari tuo ad gustandam in spiritu suavitatem tuam: quae in hoc sacramento tamquam in fonte plenarie latet. Illumina quoque oculos meos ad intuendum tantum mysterium: et ad credendum illud indubitata fide me robora. Est enim operatio tua: non humana potentia; tua sacra institutio: non hominis adinventio. Non enim ad haec capienda et intellegenda aliquis idoneus per se reperitur: quae angelicam etiam subtilitatem transcendunt. Quid ergo ego peccator indignus terra et cinis; de tam alto sacro secreto potero investigare et capere? Domine in simplicitate cordis mei in bona firma fide et in tua iussione ad te cum spe ac reverentia accedo; et vere credo: quia tu praesens es hic in sacramento Deus et homo. Vis ergo ut te suscipiam: et me ipsum tibi in caritate uniam. Vnde tuam precor clementiam, et specialem ad hoc imploro mihi donari gratiam; ut totus in te liquefiam et amore pereffluam: atque de nulla aliena consolatione amplius me intromittam. Est enim hoc altissimum et dignissimum sacramentum, salus animae et corporis; medicina omnis spiritalis languoris: in quo vitia mea curantur, passiones frenantur; temptationes vincuntur, aut minuuntur: gratia maior infunditur, virtus incepta augetur; firmatur fides, spes roboratur: et caritas ignescit ac dilatatur.

Multa namque bona largitus es et adhuc saepius largiris in sacramento dilectis tuis devote communicantibus Deus meus, susceptor animae meae: reparator infirmitatis humanae, et totius dator consolationis internae. Nam multam ipsis consolationem adversus variam tribulationem infundis; et de imo deiectionis propriae ad spem tuae protectionis erigis: atque nova quadam gratia eos intus recreas et illustras; ut qui anxii primum et sine affectione se ante communionem senserant: postea refecti cibo potu que caelesti, in melius se mutatos inveniant. Quod idcirco cum electis tuis dispensanter agis: ut veraciter agnoscant et patenter experiantur quantum infirmitatis ex se ipsis habeant, et quid bonitatis ac gratiae ex te consequantur; quia ex semet ipsis frigidi duri et indevoti: ex te autem ferventes alacres et devoti esse merentur. Quis enim ad fontem suavitatis humiliter accedens; non modicum suavitatis inde reportat? Aut quis iuxta copiosum ignem stans, non parum caloris inde percipit? Et tu fons es semper plenus et superabundans: ignis iugiter ardens, et numquam deficiens. Vnde si mihi non licet haurire de plenitudine fontis nec usque ad satietatem potare: apponam tamen os meum ad foramen caelestis fistulae; ut saltem modicam inde guttulam capiam ad refocillandam sitim meam: et non penitus exarescam. Et si necdum totus caelestis et tam ignitus ut Cherubin et Seraphin esse possum; conabor tamen devotioni insistere et cor meum praeparare: ut vel modicam divini incendii flammam ex humili sumptione vivifici sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest Iesu bone Salvator sanctissime; tu pro me supple benigne ac gratiose: qui omnes ad te dignatus es vocare dicens. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis: et ego reficiam vos. Ego quidem laboro in sudore vultus mei, dolore cordis torqueor: peccatis oneror, temptationibus inquietor; multis malis passionibus implicor et premor: et non est qui adiuvet, non est qui liberet et salvum faciat, nisi tu Domine Deus Salvator meus; cui committo me et omnia mea: ut me custodias et perducas in vitam aeternam. Suscipe me in laudem et gloriam nominis tui: qui corpus tuum et sanguinem in cibum et potum mihi parasti. Praesta Domine Deus salutaris meus: ut cum frequentatione mysterii tui crescat meae devotionis affectus.