BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD OMNIA

GRAVIA PRO AETERNA VITA

SVNT TOLERANDA.

 

CAPITVLVM  XLVII.

 

Fili. Non te frangant labores quos assumpsisti propter me nec tribulationes te deiciant usquequaque: sed mea promissio in omni eventu te roboret et consoletur. Ego sufficiens sum ad reddendum supra omnem modum et mensuram. Non diu hic laborabis: nec semper gravaberis doloribus. Expecta paulisper: et videbis celerem finem malorum. Veniet una hora: quando cessabit omnis labor et tumultus. Modicum est et breve: omne quod transit cum tempore. Age quod agis; fideliter labora in vinea mea: ego ero merces tua. Scribe lege canta, geme tace ora; sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et maioribus proeliis vita aeterna. Veniet pax in die una quae nota est Domino; et erit non dies neque nox huius scilicet temporis: sed lux perpetua claritas infinita, pax firma et requies secura. Non dices tunc quis me liberabit de corpore mortis huius; neque clamabis heu mihi quia incolatus meus prolongatus est: quoniam praecipitabitur mors, et salus erit indefectiva; anxietas nulla, iucunditas beata: societas dulcis et decora.

O si vidisses sanctorum in caelo coronas perpetuas: quanta quoque nunc exultant gloria, qui huic mundo olim contemptibiles et quasi vita ipsa indigni putabantur; profecto te statim humiliares usque ad terram, et affectares potius omnibus subesse quam uni praeesse: nec huius vitae laetos dies concupisceres; sed magis pro Deo tribulari gauderes: et pro nihilo inter homines computari maximum lucrum duceres. O si tibi haec saperent et profunde ad cor transirent; quomodo auderes vel semel conqueri? Nonne pro vita aeterna cuncta laboriosa sunt toleranda? Non est parvum quid, perdere aut lucrari regnum Dei. Leva igitur faciem tuam in caelo; ecce ego et omnes sancti mei me cum: qui in hoc saeculo magnum habuere certamen. Modo gaudent modo consolantur; modo securi sunt modo requiescunt: et sine fine me cum in regno Patris mei permanebunt.