BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE INFORMATIONE PATIENTIAE ET

LVCTAMINE ADVERSVS CONCVPISCENTIAS.

 

CAPITVLVM  XII.

 

Domine Deus ut video, patientia est mihi valde necessaria: multa enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de pace mea: non potest esse sine bello et dolore vita mea. Ita est fili. Sed volo te non talem quaerere pacem quae temptationibus careat aut contraria non sentiat; sed tunc etiam aestimare te pacem invenisse: cum fueris variis tribulationibus exercitatus, et in multis contrarietatibus probatus. Si dixeris te non posse multa pati; quomodo tunc sustinebis ignem purgatorii? De duobus malis minus est semper eligendum. Vt ergo aeterna futura supplicia possis evadere: mala praesentia studeas pro Deo aequanimiter tolerare. An putas quod homines saeculi huius nihil vel parum patiantur? Nec hoc invenies: etiam si delicatissimos quaesieris. Sed habent inquis multas delectationes et proprias sequuntur voluntates: ideo que parum ponderant suas tribulationes. Esto ita sit: ut habeant quidquid voluerint. Sed quamdiu putas durabit? Ecce quemadmodum fumus deficient abundantes in saeculo: et nulla erit recordatio praeteritorum gaudiorum. Sed et cum adhuc vivunt: non sine amaritudine et taedio ac timore in eis quiescunt. Ex eadem namque re unde sibi delectationem concipiunt: inde doloris poenam frequenter recipiunt. Iuste illis fit, ut quia inordinate delectationes quaerunt et sequuntur: non sine confusione et amaritudine eas expleant. O quam breves, quam falsae: quam inordinatae et turpes omnes sunt. Verumtamen prae ebrietate et caecitate non intellegunt: sed velut muta animalia propter modicum corruptibilis vitae delectamentum mortem animae incurrunt. Tu ergo fili post concupiscentias tuas non eas: et a voluntate tua avertere. Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui. Etenim si veraciter vis delectari et abundantius a me consolari; ecce in contemptu omnium mundanorum et in abscisione omnium infimarum delectationum erit benedictio tua: et copiosa tibi reddetur consolatio. Et quanto te plus ab omni creaturarum solacio subtraxeris: tanto in me suaviores et potentiores consolationes invenies. Sed primo non sine quadam tristitia et labore certaminis ad has pertinges. Obsistet inolita consuetudo: sed meliori consuetudine devincetur. Remurmurabit caro: sed fervore spiritus frenabitur. Instigabit et exacerbabit te serpens antiquus; sed oratione fugabitur: insuper et labore utili aditus ei magnus obstruetur.