BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD DESIDERIA CORDIS

EXAMINANDA SVNT ET MODERANDA.

 

CAPITVLVM  XI.

 

Fili. Oportet te adhuc multa addiscere: quae necdum bene didicisti. Quae sunt haec Domine? Vt desiderium tuum ponas totaliter secundum beneplacitum meum; et tui ipsius amator non sis: sed meae voluntatis cupidus aemulator. Desideria te saepe accendunt et vehementer impellunt: sed considera an propter honorem meum an propter tuum commodum magis movearis. Si ego sum in causa: bene contentus eris quomodocumque ordinavero. Si autem de proprio quaesitu aliquid latet: ecce hoc est quod te impedit et gravat. Cave ergo ne nimium innitaris super desiderio praeconcepto me non consulto; ne forte postea paeniteat aut displiceat: quod primo placuit et quasi pro meliore zelasti. Non enim omnis affectio quae videtur bona statim est sequenda: sed neque omnis contraria affectio ad primum fugienda. Expedit interdum refrenatione uti etiam in bonis studiis et desideriis: ne per importunitatem mentis distractionem incurras; ne aliis per indisciplinationem scandalum generes: vel etiam per resistentiam aliorum subito turberis et corruas. Interdum vero oportet violentia uti et viriliter appetitui sensitivo contraire; nec advertere quid velit caro et quid non velit: sed hoc magis satagere, ut subiecta sit etiam nolens spiritui. Et tamdiu castigari debet et cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia; paucis que contentari discat et simplicibus delectari: nec contra aliquod inconveniens mussitare.