BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE EXERCITIIS

BONI RELIGIOSI.

 

CAPITVLVM  XIX.

 

Vita boni religiosi omnibus virtutibus pollere debet: ut sit talis interius, qualis videtur hominibus exterius. Et merito multo plus debet esse intus quam quod cernitur foris: quia inspector noster est Deus; quem summopere revereri debemus ubicumque fuerimus: et tamquam angeli in conspectu eius mundi incedere. Omni die renovare debemus propositum nostrum, et ad fervorem nos excitare: quasi hodie primum ad conversionem venissemus, atque dicere. Adiuva me Domine Deus in bono proposito et sancto servitio tuo; et da mihi nunc hodie perfecte incipere: quia nihil est quod hactenus feci. Secundum propositum nostrum cursus profectus nostri: et multa diligentia opus est bene proficere volenti. Quod si fortiter proponens saepe deficit; quid ille qui raro, aut minus fixe aliquid proponit? Variis tamen modis contingit desertio propositi nostri: et levis omissio exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Iustorum propositum in gratia Dei potius quam in propria sapientia pendet: in quo et semper confidunt, quidquid arripiunt. Nam homo proponit, sed Deus disponit: nec est in homine via eius. Si pietatis causa aut fraternae utilitatis proposito, quandoque consuetum omittitur exercitium: facile postea poterit recuperari. Si autem taedio animi aut neglegentia faciliter relinquitur: satis culpabile est, et nocivum sentietur. Conemur quantum possumus: adhuc leviter deficiemus in multis. Semper tamen aliquid certi proponendum est: et contra illa praecipue quae amplius nos impediunt. Exteriora nostra et interiora pariter nobis scrutanda sunt et ordinanda: quia utraque expediunt ad profectum. Si non continue te vales colligere; saltem interdum et ad minus semel in die: mane videlicet aut vespere. Mane propone, vespere discute mores tuos, qualis hodie fuisti in verbo, opere et cogitatione: quia in his saepius forsitan Deum offendisti et proximum. Accinge te sicut vir contra diabolicas nequitias: frena gulam, et omnem carnis inclinationem facilius frenabis. Numquam sis ex toto otiosus: sed aut legens aut scribens, aut orans aut meditans aut aliquid utilitatis pro communi laborans. Corporalia tamen exercitia discrete sunt agenda: nec omnibus aequaliter assumenda. Quae communia non sunt, non sunt foris ostendenda: nam in secreto tutius exercentur privata. Cavendum tamen ne piger sis ad communia, et ad singularia promptior; sed expletis integre et fideliter debitis et iniunctis: si iam ultra vacat redde te tibi, prout devotio tua desiderat. Non possunt omnes habere unum exercitium: sed aliud isti aliud illi magis deservit. Etiam pro temporis congruentia diversa placent exercitia: quia alia in festis, alia in feriatis magis sapiunt diebus. Aliis indigemus tempore temptationis: et aliis tempore pacis et quietis. Alia cum tristamur libet cogitare: et alia cum laeti in Domino fuerimus. Circa principalia festa renovanda sunt bona exercitia: et sanctorum suffragia ferventius imploranda. De festo in festum proponere debemus quasi tunc de hoc saeculo migraturi: et ad aeternum festum perventuri. Ideo que sollicite nos praeparare debemus in devotis temporibus, et devotius conversari; atque omnem observantiam strictius custodire, tamquam in brevi praemium laboris nostri a Deo percepturi. Et si dilatum fuerit; credamus nos minus bene praeparatos atque indignos tantae adhuc gloriae quae revelabitur in nobis tempore praefinito: et studeamus nos melius ad exitum praeparare. Beatus servus ait evangelista Lucas: quem cum venerit dominus invenerit vigilantem Amen. dico vobis: super omnia bona sua constituet eum.