BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ioannes Reuchlin

1445 - 1521

 

Scaenica progymnasmata

hoc est ludicra praeexercitamenta

 

Panegyricus Adae Wernheri

 

____________________________________________________________

 

 

 

Ad insignem virum magistrum Ioannem Richartshuser recensorem comoe­diae novae Ioannis Reuchlin Carmen Adae Wernheri Temarensis.

 

Te duce res nostris agitur rarissima terris,

Quondam, o Roma, tuis ludier apta scholis.

Vidi equidem et placuit ficti simulatio sexus,

Gestus et in numeros qui salit arte chorus.

5

Plus tamen interior me significantia veri

Commovet inque suos ars nova ficta dolos.

Huic vetus in nostris comoedia cede theatris,

Iam libeat soccum conspicere arte novum.

Nunc ex Germano dabitur spectare poeta,

10

Mendicata prius quae tulimus Latio.

Prodeat in lucem saltem et te sollicitante

Aere premente novum multiplicetur opus.

Sic tua, sic nostri crebrescet gloria vatis,

Quem patria haec genuit, barbara diota prius,

15

Cui dea (praeter eam docuit quam Suevia tellus)

Dat Pallas linguis posse sonare tribus.

Vive, vale et valeat nostratis ille poeta

Phorcensis, socco darus in orbe novo.

 

.1498.

Nihil sine causa

OLPE