Ioannes Reuchlin
1445 - 1521
|
Scaenica progymnasmatahoc est ludicra praeexercitamenta
Actus III
|
____________________________________________________________
|
|
|
Actus tertius.
Henno. Elsa. Dromo.
Henno. Ehodum redegi cuncta nunc in ordinem,Quae mecum ituri in oppidum forte ad forum,Vt veneant quam plurimi. Elsa. Num tu traham |
240 | Frugibus onustam lateribus venum trahes?Henno. Non. Vos abite, caulem, olusculum, allium,Lac, caseum portate supra verticem.Partim quoque et suffarcinate vestibus,Quicquid potestis ferre, ferte ad nundinas. |
245 | Nam auro est opus non aliter atque vita. Elsa. ItaCenseo quidem. Henno. Praeibo, vos sequamini.Dromo, Dromo, mecum, sed fenum baiulaAdeoque binos tolle fasces quoad potes.Dromo. Curabo recte. Henno. Iam veni. Dromo. Venio modo.
Danista. Henno. Dromo.
|
250 | Danista. Pecuniam fers Henno? Henno. Cur pannum mihiHoc cum meo Dromone nullum miseras?Aut cur et ipsos aureos datos tibiOcto retentas? Nisi tui fidentiorEssem, nihil non suspicarer, ut solent |
255 | Qui nesciunt quis improbus vel quis probus.Danista. Tu vero habes pecuniam atque ego pecuniaCareo, fidem tuam secutus maxime.Henno. Iure aureos dedisse, qui nil sumpserim.Danista. Pannumque iure dedisse, qui nil sumpserim. |
260 | Henno. Veni Dromo. Tibi iste pannum tradidit?Dromo. Non. Henno. Ecce. Danista. Tune pecuniam dederis mihi?Dromo. Non. Danista. Ecce. Henno. Pannum tune portasti Dromo?Dromo. Non. Henno. Ecce. Danista. Crede, dedi Dromoni quindecimPanni boni ulnas, tibi referret credito. |
265 | Henno. Quid credito? numeravi in huius ego manusOcto aureos. Dromo. Factum, magister, pernego.Henno. Et ego, Danista, ulnam vel ullam pernego.Danista. Fateor, tibi, Henno, non dedi, famulo dedi.Dromo. Factum, Danista, pernego. Danista. O probe vir Dromo, |
270 | Non inde sic evaseris trilittere.Dromo. Trilittere? hoc quid est? num fama laeditur?Famam viro obfuscas? magistratus vetat.Danista. Trilitterumne nomen est suis aut bovis?Quid? si bovem te nominem? sed o Dromo. |
275 | Dromo. Quid o Dromo? feci nihil quod dedecet.Danista. Iudicio sisti te spondes? Dromo. Spondeo.Danista. Quin iam? Dromo. Placet. Dan. Promitte. Dro. Promitto. Dan. Veni.
Choravles. Chorvs.Musis, poetis et sacroPhoebo referte gratias. |
280 | Visus nequit infirmitasApollinem contingere,Illiterati caecitasNequit poetam cernere.
Musis, poetis et sacro |
285 | Phoebo referte gratias.Hinc hostis est audaculus,Qui nescit ullas litteras,Poeticis ornatibusPoeta vincit viperas.
|
290 | Musis, poetis et sacroPhoebo referte gratias.Nisi fuisset vatibusInfensus et contrariusThersita sive Zoilus, |
295 | Nil esset illis clarius.
――――――――――
Transcriptio: Günter Wille/Bernhard Meier Melodia: |