Ioannis Iovianus Pontanus
1426 - 1503
|
Hendecasyllaborumseu Baiarum libri II
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
XXXVIII.Ad hendecasyllabos.
Avete, hendecasyllabi, meorum,avete, illecebrae ducesque amorum,avete, o comites meae senectae,ruris deliciae atque balnearum. | |
5 | Sit lusum satis et satis iocatum,et finem lepidi sales requirunt,est certus quoque terminus cachinnis.Ergo qui, iuvenes, meas legetisnugas, qui tenerae iocos Thaliae, |
10 | optetis cineri meo quietem:«Sit tellus levis, et perenni in urnanon umquam violae rosaeque desint,tecumque Elysiis beata campisuxor perpetuas agat choreas, |
15 | et sparsim ambrosii irrigent liquores.»Sic vobis in amore nil amarum,nil insit nisi dulce, sic amandoet noctes pariter diesque agatis,assistat lateri et comes voluptas. |