BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ioannis Iovianus Pontanus

1426 - 1503

 

Hendecasyllaborum

seu Baiarum libri II

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

 

XXXVII.

Ad suardinum suardum.

 

Et noster quoque balneas frequentat

Cumanum colit et sinum Suardus.

Adeste, hendecasyllabi, lavanti,

Romano et sale et Attico lepore

5

mulcete et placidos sinus legentem,

et cantu et numeris Catullianis.

Ne tu, ne, mea Sirmioni, desis

intactos calamis modos referre,

o blandis comes atque amica cygnis;

10

dic, o dic aliquid meo Suardo

quod dulce et lepidum, quod et venustum.

Sic nostra Antiniana, sic Patulcis

nunquam non roseas tibi corollas,

nunquam non tibi myrteos liquores

15

gratae sufficiant, et usque laetas

Sebethus salicum ministret umbras.

«Regnabat Veneris puer, iugoque

heroas, superos, Iovemque et ipsum

victor subdiderat, coegeratque

20

victos servitium pati superbum:

supplex Acrisii ad fores iaceret

regnator superum, futurus imber,

ductaret niveos greges Apollo,

Amphryso teneras levante curas,

25

Neptunus liquidos subiret amnes,

Eleae foveat sinum puellae,

esset Persephone rapina Ditis,

ludus Mars Veneris, senex equinos

ah divum pater induisset armos,

30

ire ad Latmidas osculationes

ornato properaret ore Luna.

Ergo hinc, vulnifico superbus arcu,

prostratorque hominum deumque victor

et terrae domitor puer polique

35

ausus Pallada Palladisque pectus

intorto penitus ferire telo,

innixusque humeris, manu, genuque,

lunato iaculum tetendit arcu

irato minitante vulnus ictu.

40

Avertit dea tortiles sagittas,

ac vanas iaculi refregit iras

praetenta aegide, Gorgonisque crine.

Quo viso, pueri repente ocelli

afflati tacito veneno ibidem

45

obducunt tenebras, vocatque matrem

infelix puer, obtegitque vultum,

et flens lumina capta pergravatur

infelix Amor, abdit et pharetram.

Ah maerens Amor, ah puer miselle,

50

et caecus simul atque inermis erras;

ah terrae domitor, simulque caeli,

rideris pariter diis virisque,

imbellis pariter puerque Amorque,

infelix iterum puer deusque.

55

Delapsae interea polo sagittae

iussu Palladis aegidisque tractu,

quae fixae steterant, rotante penna,

saxosi procul Anxuris recessu

subsidunt parili simul ruina.

60

Hic illas dea vertit in virentis

silvam suberis, ac referre iussit

atro cortice fungidisque venis

conatus fragiles minasque inanis

et vanos sine viribus tumultus.

65

In fungos igitur repente versae

egerunt faciles solo meatus,

egerunt teneras repente fibras,

mox sese tenues agunt in auras,

surguntque in solidum subinde robur,

70

scabro cortice, fungidisque libris,

quo post in soleas pedumque in usus

vertant opprobrium perenne Amoris.

Quid saevis, dea? Quid fremens minaris?

Aut cur aegida concutisque parmam?

75

Nam mater pueri dolore victa

Phoebum consuluit. Recludit ille

fatorum seriem, docens salutem

Baianis fore fontibus petendam.

Quod mox contigit, annuente fato.

80

Cumanos puer ut sinu pererrans

intravit placidos lacus, et ipsis

lavit fontibus ac calente lympha;

ter fovens oculos puer lavabat,

ter natans puer ora surrigebat:

85

illi candida lux repente fulxit,

fulxerunt nitidae ad latus pharetrae,

effulxit nitor aureus metalli,

fulxerunt nitidi lacus sinusque,

fulxit plus solito serenus aer,

90

et toto micuere litore undae.

Tum felix Amor et puer deusque

tinxit spicula fervidis in undis,

mox laeto pariter salutat ore:

«Salvete, o liquidi lacus et undae,

95

salvete, o latices mihi salubres,

o salve, mihi Tulliana lympha,

de cuius merito resumo tela,

cuius munere et hic resurgit arcus.

Quo sitis memores meae salutis,

100

hocque ut secula posterique norint,

quae vis est mihi, quae meis sagittis,

haec ipsa et tibi sit salubris unda;

quae vis est mihi, quae meae pharetrae,

sit vobis, latices bonaeque thermae.

105

Mecum vos pariter fovete amantes,

et curas iuvenum et puellularum;

mecum hos et capite et tenete captos

gratis illecebris leporibusque;

numquam blanditiae iocique desint,

110

et numquam choreae levesque cantus,

semper desidiae libidinesque

et cenae et lepidi sales et ipsae

assint nequitiae, procaxque lusus,

o dulces mihi balneae et salubres,

115

dulces balneolae venustulaeque.

Ipsa et litora et ipsi ament recessus,

et tellus amet, atque ament lacunae.»

Dixit; mox residem tetendit arcum,

et strinxit volucres manu sagittas,

120

quis et flumina fixit et paludes,

et colles simul, atque opaca lustra.

Confestim volucres simul feraeque

et pisces simul in furorem adacti

senserunt pueri trucem pharetram,

125

senserunt siluaeque flosculique,

Baianis Amor ipse ut insit undis.»

Haec ludens mihi Sirmionis. At tu

sic nostras cole balneas, Suarde,

sic nostri lege litoris recessum,

130

ut leges teneas Amoris, ut te

et litus sciat et sciant lacunae,

et colles quoque sentiant te amare;

qui Baias colis, et colas amores.