BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ioannis Iovianus Pontanus

1426 - 1503

 

Hendecasyllaborum

seu Baiarum libri II

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

 

XXIX.

Ad uxorem.

 

Oblita es thalami torique nostri,

o fallax senii mei levamen,

conubii immemor immemorque amorum,

o fallax amor, o nihil fidele.

5

Ergo sub tremula miser senecta

a te destituor, mihi nec ipsa

in somnis veniens levas senectae

ipsius gravidas dolore curas,

natum nec memorem senis parentis,

10

ah dura, esse sinis. Valete uterque.

Has vobis sine perferam procellas

languens, frigidus, atque destitutus.

Vana o nomina, spesque liberorum,

heu res coniugii parum fideles.