Ioannis Iovianus Pontanus
1426 - 1503
|
Hendecasyllaborumseu Baiarum libri II
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
XXVIII.Ad marinum tomacellumet petrum compatrem.
Annos sex novies, Marine, amiciuna viximus integello amore;annos tot pariter quiete et unaterni, Compater, egimus, nec ullas | |
5 | sensit noster amor per haec querelas,exemplum fidei atque amoris unum.Hanc mentem, hos animos sibi requiruntLucrinae quoque balneationes,hanc legem et cyathi frequentiores. |
10 | Quare hoc nunc agite, o mei sodales:aequatis numeris, tenore eodem,scyphos tergeminemus et trientes.Sit triplex acies, triplexque Mavors,ac Marte in medio, calente rixa, |
15 | ternas, i, puer, evoca et puellas,nostram ut calfaciant simul senectam,quaeque inter pateras, furore in ipso,pacis commoneant serantque lusus,interque oscula mollibus labellis |
20 | includant animae senilis auras,contingantque animae virentis aura.Haec est illa, Marine, lenis aura,flat quae de tenerae sinu puellae,qua mulcet iuvenum Venus calores, |
25 | senum et frigida corda confocilat. |