Ioannes Iovianus Pontanus
1426 - 1503
|
De amore coniugali
Liber III
|
_________________________________________________________
|
|
II.Ad uxorem
Natalem Domini sine me Janique calendaset sine me Regum tempora tristis agis,tristis et in templis ad publica munera perstas;tristis et a templo cum petis ipsa domum, | |
5 | illic te absentis torquent monumenta mariti,ante tuos oculos quae tibi multa jacent,illic desertusque torus succurrit amanti,quaeque vacat viduo sponda relicta loco.Ingeminat tum corde dolor, crudescit et acre |
10 | vulnus, et ipsa super lapsa dolore cadis:non soror et geminae longo molimine natae,vix revocat lacrimis qui tibi natus adest.Jam, conjux, jam parce novis, Ariadna, querelis;non te nunc primum contigit iste dolor: |
15 | a teneris eadem mira virtute tulisti,matronae et laudes ipsa puella refers.Difficile est tolerare, tamen laus omnis in hoc est,et labor assuetis mollior esse solet.O non sic aliis tua nota exempla puellis, |
20 | servandique tori facta magistra fores,digna quidem amplexuque frui thalamoque mariti,gaudiaque assueto continuare toro.Virtutem sed dura probant: hinc fama pudicis,hinc meruit nomen Penelopea suum. |
25 | In pretio sunt rara, nihil virtute sed ipsararius: haec superis nos facit esse pares.Jam, conjux, laetare; nihil nam mente pudicararius; haec superos in sua vota trahit.Sed tibi nec monitore opus, officiumque maritae |
30 | exigis et per te munera matris obis.Cum Domini natalis adest, laetare, tibiquesi non vis, natis, optima, parce tuis:mane simul geminis comitata operare puellis,et tibi placatos justa precare deos; |
35 | sint nato, sint vota viro rata: ponat iniquumMars odium et redeat pacis alumna quies.Di faciles; tu justa petis; jamque auguror ipsumannuere et capitis signa dedisse Jovem.Omine quo regressa larem fac splendeat aula |
40 | munditiis, festos duc sine nube dies;omnia sint tibi laeta domi, felicibus annusauspiciis peragat, quod bene cepit, iter.Cura sit et mensae, quae non aliena puellis,larga quidem, sed non luxuriosa tamen; |
45 | mensa suos habeat lusus, et saepe parentis,saepe viri nomen anxia verba sonent;sit cura et patrii ritus morisque vetusti,qui statuit posito regna beata mero.Quod felix faustumque, fabae sors regia cuja est? |
50 | Nate, tua: ardenti subdite ligna foco,stet myrto, stet rore maris lauroque comatusipse focus; calices et nova vina date.Funde, puer; bonus annus eat, pax laeta sequatur.Eveniet: micuit sparsus in igne liquor. |
55 | Funde iterum: ter flamma coma crepitante reluxit,ter saliit vivo laurus adusta foco:Pax aderit, jam signa domum redeuntia cerno;i, puer, et veteri vincula deme cado.Quisquis ades, dic laeta; dies hic nubila pellat, |
60 | instauret positum sedula turba merum.Absenti mihi Chia date, date Cresia regi;inde bibat dubio tota corona pede.Tu vero hunc mihi, cara, viro praestabis honorem,tingat ut auratus mollia labra calix, |
65 | et memor ipsa mei dicas: «Haec oscula, conjux,illa tua, haec, conjux, te properare jubent.»His addas etiam suspiria, teque subindeadmoneant reditus tempora certa mei. |