BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum duo corpora dura in aere vel

in aqua possint se contangere?

 

(1) Circa quaestionem illam, utrum duo corpora dura in aere vel in aqua possint se contangere, fit argumentum, quod est tale: Quia accipiantur duo lapides magni et politi in aere vel in aqua et sit unus hic et alius ibi et moveatur unus super alium, tunc quaero, utrum unus immediate tangat alterum vel non et cetera. Residuum huius argumenti videas in expositione magna in quaestione propria, ubi quaeritur, numquid duo corpora dura in aere vel in aqua possint se immediate tangere.

(2) Et est primum argumentum, quod fit in quaestione, Pauli Veneti. Respondet admittendo casum et concedit, quod illi duo lapides immediate possunt se contangere. Et ad argumentum respondet, quod immediate post hoc inter duos lapides erit aer nec fiet repletio illius distantiae ab aere per motum localem, sed per subitam mutationem, sicut illuminatio non est motus, sed subita mutatio. Et sic non sequitur, quod ibi sit vacuum neque quod motus sit infinite velox.

(3) Et sic transit Paulus Venetus cum hac sua responsione, quae responsio, etsi primo aspectu videatur satisfacere, mihi tamen videtur, quod in duobus peccat. Primum, in quo deficit haec responsio, est, quia dicit, quod hic non est motus, sed subita mutatio. Si namque haec esset subita mutatio, quae sit terminus alicuius motus V Physicorum, oportet, quod haec subita mutatio sit terminus alicuius motus, et cum non sit terminus sine terminato, necesse est, quod hic sit motus localis, quem sequitur haec subita mutatio. Aut ergo motus, quem sequitur haec subita mutatio, est motus localis aeris aut est motus alicuius alterius, ut puta sublevationis lapidis.

(4) Non potest dici, quod haec mutatio sequatur motum localem aeris, quia, si prius moveretur aer quam mutaretur, non immediate post hoc esset mutatio, quia, cum omnis motus fiat in tempore, mediaret tempus inter primum instans sublevationis et illam mutationem, nec etiam potest esse illa mutatio terminus alterius motus ut motus sublevationis, quia eadem ratione non immediate post hoc esset illa mutatio. Quare et cetera.

(5) Item cuiuslibet mutationis est assignare primum; modo huiusmodi mutationis non est assignare primum, quia tunc instans esset immediatum instanti; ergo illa non potest esse mutatio.

(6) Item in De sensu et sensato dicit Philosophus, quod est differentia inter motum localem et motum alterationis, quia in alteratione contingit totum simul et semel alterari secundum se totum, ut aquam congelari, non contingit autem hoc in motu locali, quia prius oportet pertransire medietatem quam totum et prius partem medietatis quam medietatem.

(7) Ergo non potest subito aer circumstans replere totum illud spatium seu per totam illam distantiam mutari. Quare male dixit Paulus Venetus.

(8) Petrus autem Mantuanus et Apollinaris dant aliam re­sponsionem, quam videatis in quaestione propria expositionis magnae.