BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Quid sit organum

tactus?

 

(1) Circa quaestionem illam, quid sit organum tactus, diximus, quod cor est organum principale ipsius tactus. Alia vero membra sunt organa non principalia et secundaria. Ideo si sensibile ponatur supra primum organum, tactus non causat sensationem, quia cor est maxime delicatum et ex eius maxima nobilitate non potest aliquam impressionem realem et sibi disconvenientem sufferre. Alia vero membra, quia non adeo delicata et nobilia sunt, possunt istas impressiones sufferre.

(2) Sed contra, quia idem videtur de organo principali sicut de non principali, quoniam cor patitur cordiacam passionem seu aegritudinem, quae est humor malus petens cor, et sentit maximum dolorem in hac aegritudine. Ergo ille humor superpositus cordi facit maximam sensationem cordi. Quare ita bene superposito sensibili organo principali tactus causat sensationem sicut et organo non principali.

(3) Ad hoc argumentum respondet Alexander, quod ista passio cordiaca non fit in corde, sed in stomacho, quia cor non patitur aegritudinem, ut dixit Philosophus VII Metaphysicae. Dicit enim, quod medicus non est, qui sanat aegritudines, sed solum disponit ad ipsam sanitatem. Cor vero est, quod semper sanum existens sanat ipsas aegritudines, et impossibile est, ut hoc membrum fiat aegrum. Quare et cetera.

(4) Sed tunc stat difficultas, quia cor ipsum est contextum ex carne et nervo, ut voluit Aristoteles contra medicos, quod nervi, venae pulsatiles et non pulsatiles oriuntur a corde. Cum ergo cor sit compactum ex carne et nervo, difficultas est, cui parti ipsius cordis principalius attribuatur sensatio. Non nervo, quia nervus propter maximam sui terrestreitatem non potest sentire, ut I De anima dixit Philosophus, nec carni, quia, ubi cum carne non est nervus, caro non sentit; et forte propter hoc moderni dicunt, quod nec sola caro sentit nec solus nervus, sed compositum ex carne et nervo est, quod sentit, quia caro contemperatur per nervum et nervus per carnem, ut dicunt Galenus et Avicenna. Et ita ex carne et nervo fit unum contemperamentum, quod est illud, quod est secundarium organum in tactu.

(5) Sed adhuc stat difficultas, quia, cum ista duo sic contemperata concurrant ad sensationem ipsam, cui ergo primo attribuitur sensatio. Mihi videtur, quod de his duobus principale organum sit nervus, quia videmus, quod nervus est coopertus per carnem et caro se habet ut medium respectu illius. Quare et cetera.