BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum plantae habeant

animam?

 

(1) In textu commenti 14 volebat probare Aristoteles plantas habere animam seu vivere et argumentabatur sic: Quaecumque habent principium movendi secundum diversas differentias positionis, sunt viventia et habentia animam. Et hanc sententiam declarabat ex differentia existente inter animam et formam naturalem, quae non est anima. Nam forma naturalis, quae non est anima, inclinatur solum in unam differentiam positionis, quod patet inducendo. Nam aut illud, cuius forma est natura, quae non est anima, est simplex aut mixtum. Si simplex, manifestum est, quod movetur solum ad unam partem, scilicet ubi est suus locus naturalis, si vero sit mixtum, patet, quod movet ab elemento praedominanti.

(2) Anima autem in diversas differentias positionis inclinatur, sicut videmus in homine et in aliis animalibus. Sed plantae habent principium movendi ad diversas differentias positionis, quod declaratur ex eo, quod augetur secundum quamlibet differentiam positionis; ergo et cetera.

(3) Sed in hac positione est dubitatio, quia ratio ista non videtur concludere, quod plantae vivant, quia non videtur valere haec consequentia: Hoc augetur secundum omnes differentias positionis; ergo hoc est vivens seu animatum, quia ignis potest augeri in omnibus differentiis positionis per additionem combustibilis et tamen ignis non est vivens neque animatum.

(4) Item magnes trahit ferrum secundum quamcumque differentiam positionis et tamen magnes non est animatus.Et sic falsa videtur maior.

(5) Item audivi a quibusdam aromatariis Venetis, quod reperiun­tur aliqui magnetes, qui trahunt ferrum ad se secundum unam partem et secundum aliam partem ipsum a se expellunt, et sic idem magnes est principium diversorum motuum, et tamen magnes non est anima.

(6) Ad haec respondemus, et ad primum dicimus, quod augmentatio ignis non est vera augmentatio, sed est solum iuxtapositio partium ignis. Modo nos loquimur de augmentatione proprie dicta. Et de tali verum est, quod, quicquid augetur secundum quamlibet differentiam positionis, habet principium movendi, et sic omne tale est vivens. Et sic cessat prima instantia.

(7) Ad aliud dixit Burlaeus in VII Physicorum, quod magnes per se non magis movet ad unam partem quam ad aliam, licet ferrum per se moveatur ad magnetem. Unde ita ferrum movetur ad magnetem, sicut amans movetur ad amicam. Sicut enim per se amans trahitur per se ad amicam tamquam appetens ad appetitum et perfectibile ad perfectionem et sicut per se intendit amans uniri amicae suae, ita per se movetur ad ipsam. Sed quod eam sequatur amans ad hunc vel ad illum locum, hoc est per accidens, quod ibi sit amica sua. Et ita amans per se semper movetur ad amicam suam tamquam ad perfectionem, per accidens autem movetur amans versus hunc vel illum locum, quia accidit, quod in tali vel tali loco sit sua perfectio, ad quam per se movetur.

(8) Ita dicunt Burlaeus et alii de ferro respectu magnetis, quia ferrum per se movetur ad magnetem tamquam ad suam perfectionem, per accidens autem movetur ad sursum aut deorsum aut ad aliam differentiam positionis, prout accidit, quod in tali loco sit sua perfectio, ad quam per se movetur, ut illi uniatur, et ita, quod magnes moveat ferrum ad diversas differentias positionis, est per accidens, quia scilicet accidit magneti, quod sit in isto vel in illo loco. Et sic non est magnes principium per se movendi ad diversas differentias positionis. De cuius principio per se movendi intelligebat Aristoteles. Et sic non turbatur ratio Aristotelis. Et ita videtur ista responsio satis evacuare.

(9) Verum ista responsio est difficilis et non videtur evacuare, quia VII Physicorum Commentator vult, quod nutrimentum attrahatur ad nutribile, quemadmodum ferrum attrahitur ad magnetem. Unde tenet Commentator, quod, cum cibus est conversus in sanguinem et in hepate existit massa sanguinis nutrimentalis, iste sanguis existens in hepate alteratur a diversis partibus corporis et ad eas trahitur, et sic, secundum quod a membris distinctis per differentias positionis alteratur, sic trahitur sanguis ad diversas differentias positionis. Et ita vult Averroes, quod nutrimentum alteretur a nutribili, ad ipsum nutribile attrahatur, ubicumque fuerit nutribile, sicut ferrum alteratum attrahitur ad magnetem, ubicumque ponatur ipse magnes.

(10) Qua opinione stante apparet, quod responsio data a Burlaeo et ab aliis nulla est, quia, cum ita sit de motu nutrimenti ad nutribile secundum diversas differentias positionis, sicut est de motu ferri ad magnetem secundum diversas differentias positionis, ergo, sicut motus ferri ad diversas differentias positionis non infert principium effectivum talis motus esse animam, ita motus nutrimenti ad diversas differentias positionis ipsius nutribilis et augmentabilis non inferet, quod illud, quod nutritur et augmentatur, est vivens aut animatum. Quare responsio Burlaei et sequentium eum nulla est.

(11) Et hoc videns Plus-quam-Commentaror in Techni in commento dixit Commentatorem errasse in illa sua opinione opinando nutrimentum attrahi ad nutribile eo modo, quo diximus de mente ipsius. Quare opinatus est iste, quod, sicut in homine videmus diversas arterias et venas, quarum aliqua tendit ad sursum et aliqua ad deorsum, aliqua ad ante et aliqua ad retro, et sic de aliis duabus differentiis positionis, per istas tales arterias anima, cum sit actus corporis organici, tamquam per organa sibi convenientia transmittit sanguinem secundum unamquamque sex differentiarum positionis et non attrahitur sanguis eo modo, quo opinatus est Commentator et bene secundum Plus-quam-Commentarorem motus nutrimenti ad diversas differentias positionis nutribilis, cum fiant per organa tendentia ad illas differentias positionis et anima sit actus corporis organici, arguunt principium talium motuum esse animam.

(12) Et propter hoc cessat instantia secunda, quia, licet diversi motus, scilicet ad diversas differentias positionis, habeant originem a magnete, quia tamen motus facti a magnete non fiunt per aliqua organa, ideo magnes non est anima, cum anima sit actus corporis organici. Et cum motus nutrimenti facti sint per organa tendentia versus differentias positionis diversas, ideo tales plures motus arguunt principium effectivum horum motuum esse animam. Et sic clare apparet stando in opinione Plus-quam-Commentaroris diversitatis ratio, cum motus ferri ad magnetem secundum diversas differentias positionis non dicatur fieri ab anima, motus autem nutrimenti sic. Et ita non eodem modo fit motus nutrimenti ad nutribile sicut motus ferri ad magnetem, ut opinatus est Commentator, quia, ut bene dicit Plus-quam-Commentaror, tunc in animali non essent necessariae tot arteriae, immo essent superfluae, quod non est dicendum, quia “deus et natura nihil agunt frustra”.

(13) Quare dicendum puto, ut dicit Plus-quam-Commentaror, non autem, ut dicit Commentator, quia iudicio meo longe melior est opinio Plus-quam-Commentaroris quam opinio Commen­tatoris.

(14) Quodsi contra hanc opinionem fiat instantia, quia dixit Aristoteles in II De generatione et in VIII Physicorum, quod “ab uno inquantum unum non potest provenire nisi unum”, quomodo ergo ab eadem anima possunt provenire illi motus nutrimenti ad differentias positionis oppositas ipsius nutribilis?

(15) Dicatis, quod ab eadem anima eodem modo se habente et secundum idem organum non potest provenire nisi unus motus nutrimenti, scilicet solum ad unam differentiam positionis ipsius nutribilis; secundum tamen diversa organa ut diversas arterias tendentes ad diversas positionis differentias non inconvenit, quod ab eadem anima proveniant motus diversi ipsius nutrimenti versus differentias diversas positionis nutribilis. Et sic non est contra nos dictum Aristotelis.

(16) De tertio dicerem, quod, etsi idem magnes attrahat et expellat ferrum, hoc non est secundum eandem partem, sed hoc est secundum diversas partes et secundum duas virtutes existentes in magnete. Et sic ille magnes est potius duo magnetes, quam sit unus magnes.

(17) Sed dicetis: “Ita dicam de motu nutrimenti, quod non transmittitur nutrimentum ad oppositas differentias positionis secundum eandem partem nutribilis, sed secundum partes diversas ipsius nutribilis.”

(18) Dicatis, quod est diversitas hic et ibi, quia, licet motus nutrimenti ad diversas differentias positionis et motus attractionis et expulsionis ferri conveniant, quod omnes isti motus fiant secundum diversas partes, tamen, quia quilibet motus nutrimenti ad diversas partes nutribilis sunt ab una virtute et ab uno principio, motus autem attractionis et expulsionis ferri a magnete secundum diversas partes non est ab uno principio et ab eadem virtute, sed a virtutibus distinctis, quia magnes secundum illam partem, quae respicit septentrionem, habet unam virtutem, ut puta virtutem attrahendi ferrum, et secundum quod respicit meridiem, habet aliam differentiam contrariam positionis, ut puta habet aliam virtutem, quae est expellendi ferrum, et sic motus expulsionis et attractionis ferri non fit ab eodem principio, sed a duobus principiis et quasi a duobus magnetibus. Modo diversi motus nutrimenti fiunt ab una et eadem virtute, quia ab anima. Ideo et cetera.