BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum anima sit mortalis

vel immortalis?

 

(1) Circa commentum 12 dubitatur et moveo quaestionem, quam etiam tetigi in quaestione mea de immortalitate animae, quia tenent sanctus Thomas et Commentator, quod secundum Aristote­lem anima intellectiva sit immortalis, licet diversificantur in eorum positione. Tunc ego arguo sic ostendendo animam esse mortalem secundum Aristotelem, et sic arguo: Si intelligere est phantasia aut non sine phantasia, ipsa anima est inseparabilis a materia; sed intelligere non est sine phantasia; ergo anima non est separabilis a corpore.

(2) Ratio est condicionalis cum positione antecedentis, qualiter argumentum valet de forma. Prima propositio est Aristotelis in textu 12, secunda etiam est Aristotelis, quod apparet per ipsum ubique locorum, ubi loquitur de ipso intelligere, ut in III De anima, quod intelligere non potest esse sine phantasia, quia necesse est intelligentem phantasmata speculari. Hoc idem habetis ab ipso Philosopho in libro De sensu et sensato et in I Posteriorum et in infinitis locis.

(3) Nec prohibet, quod in minori propositione non acceperim illa duo, sed solum illud ultissimum “anima non est sine phantasia”, quia idem est, ac si ambo illa accipiam, cum ab una parte disiunctivae ad totam valeat argumentum. Quare sequitur, quod anima sit mortalis.

(4) Sed dicetis, quod illa minor absolute est falsa, quia solum est vera de ipso intelligere animae nostrae pro hoc saeculo, non autem pro alio statu; vel secundum Averroem solum habet veritatem illa minor de intelligere animae nostrae, secundum quod anima est nobis forma, non autem, secundum quod se intelligit, quia in ista intellectione non indiget phantasmate. Sic ergo illa minor secundum Thomam est vera in hoc statu, non autem in alio, in quo nostrum intelligere est sine phantasia. Secundum vero Commentatorem est vera, secundum quod nobis est forma, non autem, secundum quod se intelligit.

(5) Sed contra, quoniam ista dicta sancti Thomae et Averrois praesupponunt animam esse immortalem, sed hoc est, quod inquiritur, utrum scilicet sit immortalis et utrum habeat aliquam talem operationem.

(6) Sed forte vos dicetis, ut dicit Thomas, quod oportet primo probare, utrum anima sit immortalis et abstracta, postea probare, utrum habeat operationem propriam.

(7) Sed dico: Si ita est, ut tu dicis, quid somniavit Aristoteles in textu 12, quod ista quaestio est necessaria ad cognoscendum abstractionem animae, similiter et Commentator, quod oportet ponere ante oculos nostros, utrum anima habeat aliquam operationem sibi propriam necne, si volumus cognoscere abstractionem animae. Si enim prius oporteret probare, quod anima sit immortalis, et postea hoc habito probare, quod habeat aliquam talem operationem propriam, quomodo quaestio quaerens de anima, utrum habeat operationem aliquam sibi propriam, esset necessaria ad cognoscendum, quod anima est abstracta, cum Aristoteles dicat oppositum, ut deduximus. Similiter non oporteret ponere istam quaestionem ante nostros oculos, scilicet utrum habeat aliquam operationem sibi propriam in volendo cognoscere qualitatem abstractionis animae, immo esset potius e contra. Item ubi facit Aristoteles in III De anima rationem ad probandum, quod anima intellectiva sit immortalis? In textu 5 et 6 et 7 prima ratio, quia recipit omnes formas materiales; et secunda ratio, quia intelligere non est in organo, cum non intelligat anima cum hic et nunc; tertia ratio, quia in hoc differentia est inter sensum et intellectum, quia sensus post magnum sensibile non comprehendit minus sensibile, intellectus autem post magnum intelligibile apprehendit etiam minus intelligibile, ex quibus concludit, quod anima nostra est immaterialis. In omnibus enim istis rationibus supponit Aristoteles, quod egeat corpore tamquam obiecto; ergo in omnibus istis supponit Aristoteles, quod anima sit mortalis.

(8) Praeterea vultis videre, quod ad principia Aristotelis sequitur, quod anima non possit separari a corpore, quia posuit Aristoteles in definitione illius corpus organicum. Ergo vult Aristoteles, quod anima intellectiva sicut et aliae animae sit virtus organica. Ergo secundum Aristotelem anima semper est cum corpore, et ita non potest a corpore separari.

(9) Dicetis forte, quod non oportet ad sciendum animam esse immortalem scire, an habeat aliquam operationem propriam et abstractam, sed voluit Aristoteles, quod, si perfecte debeamus scire, quod anima sit immaterialis, oportet scire, quod nec egeat corpore tamquam subiecto nec tamquam obiecto, et ita non est necessarium scire ista duo de anima ad sciendum animam esse immortalem. Et hoc est ultimum, ad quod possunt confugere.

(10) Sed contra: Item vultis videre, quod secundum Aristotelem anima non sit immortalis et quod non habeat aliquam operationem propriam et abstractam a corpore, quia tunc secundum Aristotelem consideratio quiditativa naturalis in genere causae formalis non staret usque ad animam intellectivam, quia anima nostra in aliqua operatione pro te non eget materia, et sic quantum ad istam operationem, qua secundum Averroem intelligit se vel secundum Thomam pro alio statu, non consideraretur a naturali, sed a metaphysico, ex quo non eget corpore in ista operatione, et sic dictum Aristotelis II Physicorum non esset verum, quod consideratio naturalis stat usque ad animam.

(11) Item ex felicitate ad idem arguo, quia Aristoteles numquam somniavit illam felicitatem divi Thomae, quia nihil posuit Aristoteles post mortem, sed existimavit Aristoteles, quod felicitas animae nostrae solum sit in hoc mundo et in scientiis speculativis. Immo ipse divus Thomas in III Contra gentiles asserit de mente Aristotelis, quod omnis felicitas est in hoc saeculo et quod felicitas animae est in cognitione scientiarum speculativarum et maxime in metaphysica, nec somniavit illam felicitatem, quam posuit Averroes de copulatione intellectus possibilis cum agente, quia, si videatis omnes libros Aristotelis, ubi loquitur de felicitate, et maxime libros Ethicorum, ubi ponit felicitatem in scientiis speculativis et non in alio mundo, quam felicitatem in hoc mundo posuit Aristoteles nec illam divi Thomae, quia aliam vitam non credidit, quare concludendum est secundum Aristotelem animam esse mortalem.

(12) Contra ista arguitur, quod non sit convenienter assignata, sic: Haec definitio non competit cuilibet contento sub definito; ergo non est convenienter assignata. Patet consequentia. Antecedens probatur, quia non competit animae intellectivae. Quod patet, quia intellectus nullius corporis est actus, quia sic oporteret intellectum uti organo corporeo, quod est falsum et contra omnes Peripateticos. Ergo.

(13) Ad hoc argumentum primo respondebo secundum Thomam, secundo secundum Commentatorem, tertio secundum nos. Dicit ergo Thomas in I parte et in Quaestionibus disputatis et in multis aliis locis, ubi pertractat hanc materiam, semper dat hanc responsionem dicendo, quod intellectus noster, quantum est ratione sui et ratione potentiarum intellectivarum, sic non est actus corporis, sed ratione sensitivae seu potentiarum sensitivarum sic est actus corporis. Quia ergo coniungitur intellectus noster cum sensitiva, sic ratione eius est actus corporis. Quando ergo dicitur, quod intellectus nullius corporis est actus, intelligitur de intellectus ratione et potentiarum intellectivarum.

(14) Sed contra hanc responsionem ego sic arguo, quia, si anima intellectiva, qua intellectiva est, non est actus, ideo, qua intellectiva est, non erit anima, quod est contra Aristotelem ponentem illam esse definitionem communem omni animae, immo secundum Thomam dictam univoce de omnibus animabus. Et sic etiam non essent quattuor gradus animatorum, quod est contra Philosophum ponentem quattuor gradus animae, in quorum uno ponit animam intellectivam.

(15) Posset ad hoc forte dicere Thomas, quod intellectiva essentialiter et, quantum est ratione sui intellectus, non est anima, et ut sic non sunt quattuor gradus animatorum, sed tamen est anima, prout est coniunctus sensitivae, et sic ratione sensitivae sunt quattuor gradus animae.

(16) Sed miror de hac responsione, quia expresse non videtur posse stare cum eius sententia, quoniam ipse ponit, quod deus non posset facere animam intellectivam, nisi informaret corpus, et sine corpore non posset eam facere, quia essentialiter dependet a corpore. Ideo non videtur, quod sit actus corporis, nisi qua intellectiva est.

(17) Item sumo essentiam animae intellectivae in homine, tunc ipsa est substantia vel quasi forma vel materia vel compositum; non compositum, quia sic non esset pars hominis, nec materia, ut omnes concedunt, ergo forma, et non nisi corporis; ideo intellectiva qua talis non est forma nisi corporis.

(18) Item ipse dicit, quod intellectiva est actu pars essentialis ipsius hominis; ideo oportet, quod, cum ex ipsa et corpore fiat unum per se, quod ipsa sit actus et corpus potentia, quia aliter non fieret unum per se, et per consequens non videtur, quod sit alicuius quam corporis. Ideo non video, qualiter illa responsio stare possit.

(19) Ad haec forte diceretur, quod non oportet animam intellectivam actu semper dependere a corpore, quamvis corpus ponatur in eius definitione, sed sufficit, quod aptitudine, sicut moveri sursum est definitio levis, quantumcumque leve non semper moveatur sursum, sed sufficit, quod moveatur vel possit moveri. Et est simile illi, quod dicunt theologi de accidente, ut est quantitas, quia quantitas essentialiter dependet a subiecto, sive sit in subiecto sive sit non in subiecto, ut in sacramento altaris. Nec, domini, istud videtur credibile, quod anima intellectiva essentialiter et in se dependeat a corpore et non dependeat ab ipso in suo opere, quod est intelligere.

(20) Item “deus et natura nihil agunt frustra”. Si ergo deus de necessitate, ut tenet divus Thomas, infundat animam corpori sic, quod non posset deus creare animam, quin infundat corpori, valde frustratoria esset ista unio animae ad corpus, si in quacumque sua operatione non indigeret corpore.

(21) Item Aristoteles in prooemio Metaphysicae: “Omnis homo natura scire desiderat.” Cuius signum est, ut ibi dicit Philosophus, sensuum delectatio, ut ibi expresse vult, quod intelligere animae nostrae ortum habeat a sensu.

(22) Ad haec credo, quod divus Thomas diceret et est ultima responsio, quam possit dare, quod verum est, quod intellectus eget corpore pro sua operatione, sed non simpliciter, sed pro statu isto, pro alio vero statu non. Sed haec responsio non consonat auribus Aristotelis, quia esset maxime inconveniens, quod deus incarceraverit ipsam per tam paucum tempus in corpore et definiatur et quod non egeat corpore nisi pro statu isto.

(23) Ad illud vero, quod dicunt theologi de accidente, quod possit esse sine subiecto et tamen semper dependeat a subiecto, dico, quod accidens existere sine subiecto est merum impossibile apud Aristotelem. Et etiam ad illud, quod dicunt, quod non oportet animam intellectivam actu semper dependere a corpore, sed aptitudine – domini, istud, ut supra diximus, est impossibile, quia, si sola aptitudo sufficeret in definitionibus, tunc dici posset, quod aliquid esset homo et tamen actu non esset animal rationale. Sufficeret enim secundum responsionem, quod esset aptitudine. Quare relinquamus istum modum respondendi et ponamus illum contrarium, qui sic respondet.

(24) Tenet, domini, Commentator animam esse immortalem, sed unicam in omnibus hominibus. In qua positione surrexit quaedam nova secta de novo incipientium philosophari dicentium ad mentem Averrois, quod anima intellectiva in intelligendo semper eget organo non tamquam subiecto, sed ut obiecto, et ita anima intellectiva est actus corporis. De hoc nihil vel parum dixi in mea quaestione, quia non credebam aliquem esse ita fatuum, quod hoc diceret.

(25) Sed ista responsio est contra sententiam Commentatoris in commento 12 I De anima, ubi dixit, quod non est intelligendum, ut intellexit Alexander, quod intelligere non sit sine imaginatione. Vult ergo Commentator, quod anima intellectiva intelligat sine indigentia organi.

(26) Item est contra Commentatorem in commento 3 huius III, qui dicit, quod intellectio, qua anima intelligit intellectum agentem, est sine corporeo organo; quare opinio illa cum verbis Commentatoris stare non potest.

(27) Ideo aliter dicunt alii et magis ad mentem Commentatoris, quod anima intellectiva habet duas intellectiones, unam in ordine ad nos, scilicet quoad nos, et ut sic non potest intelligere nisi mediante organo, et ideo ut sic anima intellectiva est actus corporis, quae opinio mihi videtur extrema fatuitas, primo, quia ponere illam ciconiam est somnium, quod somniavit Commentator praeter omnem rationem, quia anima intellectiva non esset quiditative considerabilis a philosopho naturali, sed a metaphysico.

(28) Ideo omissa etiam ista opinione Commentatoris do tertiam responsionem, quam solam puto esse ad mentem Aristotelis, licet in se falsa sit, et quod haec sit opinio Aristotelis, confirmant sanctissimi et sapientes viri, Gregorius Nazianzenus et Gregorius Nyssenus, quod scilicet anima intellectiva sit mortalis. Quae opinio est impossibilis, quia oppositum monstravit nobis redemptor noster et attestatur sanguis martyrum, ut diximus in nostra quaestione. Dico ergo, quod intellectus, ut intellectus est, non est actus corporis, quia deus benedictus in intelligendo et volendo non eget corpore, quia ipse est ante corpus, et similiter aliae intelligentiae in intelligendo non egent corpore, sed quia secundum Aristotelem intelligentiae non influunt in haec inferiora nisi per corpora caelestia, ideo ut sic intelligentiae dicuntur animae corporum caelestium. Sed hoc est improprie et non vere.

(29) Cuius triplex ratio potest assignari, quod scilicet intelligentiae non sint vere nec proprie dici possint animae corporum caelestium. Prima ratio, quia intelligentiae sunt vere et complete existentes absque aliqua indigentia corporis caelestis, cuius modi non sunt verae animae; ideo intelligentiae verae animae dici non possunt. Secunda ratio est, quia ipsae intelligentiae nihil recipiunt a corporibus caelestibus, immo dant aliquid ipsis; verae autem animae aliquid recipiunt a corporibus suis; ideo et cetera. Tertia ratio est, quia intelligentiae causant effective – et si non productive, tamen conservative – corpora caelestia, sed verae animae non effective, sed formaliter causant sua corpora. Quare intelligentiae non sunt vere et proprie animae appellandae. Ideo istis non proprie competit definitio animae, sed aliquo modo.

(30) De intellectiva autem dico, quod secundum Aristotelem essentialiter et in essendo et in intelligendo dependet a corpore neque potest esse sine corpore neque intelligere sine organo corporeo. Quod enim post mortem intelligamus, non est ratio, sed in hoc mundo, quod intelligamus per organum corporeum tamquam per obiectum est ratio, quia videmus, quod dormientes non intelligunt; item, quia intelligimus, quodcumque velimus; semper enim se offert nobis aliquod obiectum corporeum. Et ita sive intelligamus materialia sive immaterialia, semper in intelligere intellectus nostri apparet organum ut obiectum intellectus, qui, quatenus intellectus, non indiget corpore, quia non omnis intellectus indiget corpore, qui intellectus, qui sunt deus et intelligentiae, nullo egent corpore, sed intellectus ut intellectus talis, puta humanus, bene eget corpore in suo intelligere non ut subiecto, sed ut obiecto.

(31) Et ita anima nostra intellectiva est media inter abstracta et bruta, quia animae abstractorum nullo modo egent corpore, neque ut obiecto neque ut subiecto, animae autem brutorum omnino egent corpore tamquam obiecto et tamquam subiecto, quia cognoscunt cum hic et nunc, anima autem nostra, secundum quod est intellectiva, in intelligendo eget organo corporeo nec ex toto absolvitur ab organo corporeo. Non enim ex toto et omni modo in intelligendo eget organo corporeo, quia non eget eo ut subiecto, cum intellectio non fiat cum hic et nunc, sicut vegetatio et sensatio, quae sunt operationes eiusdem animae. Hic autem et nunc est condicio materiae. Anima autem intellectiva, secundum quod realiter eadem est cum vegetativa et sensitiva, ut sic in suis operationibus, quae sunt pertinentes ad vegetationem et sensationem, indiget corpore ut subiecto, quia omnes tales operationes fiunt cum condicionibus materiae, quae sunt hic et nunc. Ideo in talibus operationibus anima intellectiva quatenus sensitiva aut vegetativa indiget corpore ut subiecto. Modo cum operatio eiusdem animae intellectivae, quatenus intellectiva est, quae est intelligere, fiat sine condicionibus materiae, quae sunt hic et nunc, ideo in ista sua operatione non eget corpore ut subiecto, sed bene ut obiecto, quia, quicquid intelligatur ab anima nostra, intelligitur per aliquod corporerum. Ideo media est inter animas caelorum et animas brutorum.