BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

In nomine individuae trinitatis, patris et filii et spiritus sancti.

Incipiunt quaedam fragmenta excellentissimi artium et

medicinae doctoris domini magistri Petri Pomponatii Mantuani

philosophiam ordinariam in Bononiensi gymnasio publice

legentis super libros De anima Aristotelis ad mentem

Commentatoris, Themistii et doctoris sancti.

 

(1) Propositum negotii nostri in praesenti est exponere libros De anima Aristotelis, verum teste Themistio. Etsi omnes scripturae Aristotelis huiuscemodi habeantur, ut admirari praestantiam huius hominis facile suppetat, nulla tamen commentatio est, in qua ille ingenii sui vim ac sublimitatem ita ostenderit sicut in ea, quae rationem animae existimet. Quamobrem oportet insudare pro ista acquirenda. Ego autem enodabo enodanda sic, quod omnia promitto me completurum, si tales eritis discipuli, qualis ero praeceptor. Consuevere expositores huius libri in hoc principio octo illa capitula Averrois I Physicorum adducere, verum quia prooemium Aristotelis est longum, ex quo ista magna ex parte sunt nota, ideo praetermitto. Sed polliceor me numquam fecisse lecturam ita limitatam, qualis erit praesentis anni deo favente. Et cum sedecim sint expositores huius libri, tres sectando elegi, Themistium, Averroem et sanctum Thomam. Et quantumcumque divus Thomas longe alios antecellat, quia tamen est consuetudo omnium exponere Averroem, ideo interpretabor ea, quae ab ipso dicuntur. Dicamus ergo cum dei benedictione.

 

 

LIBER PRIMUS DE ANIMA

 

1

 

(1) Bonorum honorabilium. Averroes commentaturus praesentem textum duo facit: Primo namque exponit quosdam terminos, secundo facit epilogum. Secunda ibi Quoniam autem existimatur. Et secunda debet praecedere primam, quia secunda intellecta prima etiam intelligatur. Ideo a secunda incipiamus. Et in hoc Averroes mihi displicet, qui praeponenda postponit et postponenda anteponit.

(2) De prima debetis scire: Postquam huc accessistis causa audiendi librum De anima, quod quilibet acturus aliquam operationem duobus indiget, sicut dicit Aristoteles III De anima, intellectu scilicet et appetitu, cum itaque huc veneritis audituri librum De anima, primum intelligetis, quod ego sum expositurus librum De anima, et hoc est, quod primo intellectui vestro occurrit. Quia autem hoc non sufficit (oportet enim esse desiderium talis cognitionis), ideo, ut adsit desiderium huius scientiae, proponit Aristoteles se declaraturum cognitionem de anima, quae est bonum, ut enim est sententia Platonis in multis locis et Aristotelis et fere omnium Peripateticorum – dixi “fere” propter Scotum, qui more suo in hoc deviat a veritate. Tenent enim isti, quod impossibile sit desiderare aliquid nisi sub ratione boni. Cum ergo Aristoteles velit nos inducere in amorem huius scientiae, sufficit ei, quod declaret cognitionem de anima esse cognitionem boni, et quasi hoc supponit. Quod autem sit bonum, probatur, quia, sicut cibus corporalis est formativus corporis, sic cognitio est cibus et formativa intellectus et eius perfectio. Et cum omnis cognitio sit bona, ideo omnes homines naturaliter in illam tendunt sicut in bonum, quod est obiectum desiderii; et bene in I Metaphysicae: “Omnes homines natura scire desiderant.”

(3) Est ergo cognitio animae finis intentus in hoc libro. Dicit ergo, quod ista scientia est bona. Et hoc non sufficit ei dicere, quod sit bona, sed, ut magis inducat ad eius desiderium, dicit, quod est summe bona.

(4) Pro notitia autem istorum sciendum est duplicem reperiri divisionem ipsius boni ab Aristotele hinc inde. Una est, quae est, quod bonum aliud honestum, aliud utile et aliud delectabile. Honestum, sicut dicit Aristoteles in Ethicis, est, quando amamus aliquem propter virtutem; utile vero est, quando amamus aliquem propter aliquam utilitatem; delectabile autem notum est omnibus. Conveniunt autem bonum honestum et delectabile, quia ambo amantur propter se nec ordinantur in aliquid extra; utile vero non est sic, quia amamus servos propter utilitatem. Differunt autem bonum honestum et delectabile in aliquibus secundum maiorem et minorem ambitum. Bestiae enim et bestiales homines desiderant bonum delectabile et non honestum. Est autem vera delectatio in honesto bono, ut dicit Aristoteles in Ethicis. Differunt etiam sicut causa et causatum, quia delectabile sequitur ad honestum ut causatum.

(5) Secunda divisio boni est bonum laudabile et honorabile. Laudabile est propter bonum utile, honorabile vero propter honestum, utile vero est propter aliud, verbi gratia honoro te propter litteras et virtutem, quae sunt magis bonum, quia “propter quod unumquodque, tale et illud magis”. Si ergo honor est propter virtutem, virtus erit magis honesta. Laudamus autem equum propter utilitatem, et soli deo proprie convenit honor, quia ipse est propter se. Alia vero sunt propter aliud.

(6) Notandum, quod prima divisio praecedit secundam, quia honorabile est propter honestum et honestum est melius honore. Honor enim est extrinsecum, honestum vero est intrinsecum. Tantum enim volumus honorare, ut homines habeant bonam existimationem de nobis.

(7) Ulterius debetis scire, quod, cum dicitur cognitionem esse perfectionem intellectus, quod cognitio seu scientia est triplex, scilicet speculativa, activa et factiva. Speculativa est, quae non ordinatur ad opus, activa vero, quae ad opus ordinatur, sed intrinsecum principaliter, ut moralis, quam non acquirimus propter scire, sed propter aliud. Unde Aristoteles: Non est bonus, qui scit mores, sed qui utitur eis. Altera vero est mechanica, quae est de rebus extrinsecis et est ordinata ad opus extrinsecum.

(8) Quantumcumque autem omnes istae sint bonae, non tamen aequaliter perfectae. Mechanicae sunt imperfectiores activis, activae vero speculativis. Et scientia, quam prae manibus habemus, non est activa aut factiva, sed speculativa. Et est bona loquendo de bono honesto, utili et honorabili. Honor debetur virtuti et honesto. Est etiam in hac scientia bonum delectabile; quod si non sentimus, illud est propter imperfectionem cognitionis nostrae. Ut enim dicitur IX Ethicorum philosophi infinitas habent delectationes. Et ista cognitio nedum est bona absolute, sed est bona honesta et delectabilis, cui proprie attribuitur honor.

(9) Sed hoc non sufficit, immo videtur, quod inter honesta obtineat primum locum. Et hoc facit ad excitandum magis in amorem huius scientiae, quia, si est de primis bonis, tanto magis debemus esse solliciti circa inveniendam hanc scientiam.

(10) Cognoscimus autem unam scientiam meliorem altera aut ex maiori certitudine demonstrationis aut ex nobilitate subiecti. Quem locum bene explicat sanctus Thomas dicens: Unusquisque actus perfectionem accipit ab obiecto, in quo est; secundo oportet considerare qualitatem actus et rem consideratam, verbi gratia sunt duo videntes, unus, qui perfecte videt asinum, alius hominem, sed non ita perfecte. Tunc dico, quod videns hominem habet perfectiorem actum ratione obiecti quam videns asinum. Ex parte vero qualitatis visus est e converso, sicut in scientiis contingit. Aliqua enim excedit certitudine demonstrationis, aliqua nobilitate subiecti, ut geometria excedit astrologiam certitudine demonstrationis, e converso vero est nobilitate subiecti. Quae autem sit maior nobilitas, infra dicemus.

(11) Cum autem hic ponantur duo termini, melior et mirabilior, melioritas attenditur penes rem perfectam; admiratio autem, ut bene dicit Albertus, est cum suspensione, scilicet quando sumus suspensi de aliquo monstruoso, cuius causa est ignota, deinde movemur ad investigandum eius causam.

(12) Opinantes. Pondera hoc verbum! Non dicit “opinantes”, prout opinio distinguitur contra scientiam, sed sumitur pro communi animi conceptione, ut bene dicit Commentator IV Physicorum commento 33, quod duplex est opinio. Propter utramque hic subiungit Commentator, quod scientia de anima est certa. Qui locus diversimode exponitur. A divo Thoma sic exponitur, quod est maxime certa, quia est de his operationibus, quae sunt in nobis. Quid enim est certius quam videre, sentire, audire et huiusmodi. Ista tamen expositio taxabitur. Themistius dicit, quod est maxime certa, quia omnes aliae scientiae sumunt certitudinem ab ista. Nec tamen ista scientia habet taxare et cognoscere omnes alias scientias. Albertus etiam huic acquiescit.

(13) Et est mirabiliorum, id est habet subiectum mirabile. Themistius dicit, quod, si volumus considerare animam infimam, id est vegetativam, est valde mirabilis, quae ex tam parvo semine facit tam magnum animal, similiter in augmentativa, quae trahit gravia sursum et levia deorsum. Si etiam consideres sensitivam, est valde mirabilis, quia per ipsam in oculo tuo omnia comprehendis. Sed consuetudo, ut dicit Aristoteles, non facit hoc mirari. De intellectu quid dicemus, per quem omnia intelligimus, et deum ipsum.

(14) Imprimis de numero principiorum. Cum enim sint et alia principia, oportet scire, in quo gradu. Et Averroes praesumptuosus, quod tacuit Aristoteles ipse, expressit, quod est in secundo gradu, scilicet post metaphysicam.

(15) Historiam. Divus Thomas dicit, quod Aristoteles dixit historiam, quia haec non perficit scientiam de anima. Sed videtur, quod non bene dicat, quia sic omnes libri possent dici ‘historiae’. Theodorus Gaza in praefatione De animalibus dicit, quod historia est vera narratio non dicens causam, sicuti facit in libro De historiis animalium, ubi est pura narratio sine causa. Hoc est sapienter dictum, sed non potest huic loco adaptari, cum in hoc libro demonstrative procedat.

(16) Consuevi ego dicere, quod dixit historiam propter modestiam philosophicam, cum dicat se non posse dare veras causas vel potest dici, quod est arroganter dictum, quasi dicat: Quae ab antiquis dicta sunt, nihil veri habent, nos vero historiam dicemus, quae est vera. Et hoc consonat illi, quod dixit in principio, postquam taxavit antiquos; dicit: Quae quidem a superioribus dicta sunt, vana sunt – quasi veri nihil habentia.

(17) Et ita induxit nos in amorem huius scientiae. Sed hoc non sufficit, quia aliquis diceret: Quid lucrabor ex hac scientia? Dicit, quod lucrabimur cognitionem animae, quae maxime est perfecta, cum sit speculativa, et inter primas est praestans, cum sit de nobilissimo subiecto, et certitudine demonstrationis, quae, licet non obtineat primum locum, obtinet tamen secundum, quo adepto facillime transimus ad primum.

(18) Averroes dicit in commento Aristotelem velle istum syllogismum categoricum cum prosyllogismo. Duplex enim est syllogismus, categoricus et hypotheticus. Categoricus est, qui est in modo et figura. Intendit autem istum syllogismum: Illa scientia est magis appetenda, quae est melior et honorabilior aliis; sed scientia de anima est huiusmodi; ergo et cetera.

(19) Maior patet, quia, cum nos simus compositi ex materia et forma et cum forma sit nobilior materia, magis debemus appetere, quae spectant ad animam, quae est forma, quam quae spectant ad materiam, quae est corpus. Minorem sic deducit: Illa scientia, quae excedit alias in nobilitate subiecti et certitudine demonstrationis, est nobilior; sed scientia de anima est huiusmodi; ergo et cetera. Maior prius fuit declarata. Philosophus autem nihil dicit de syllogismo, sed solum posuit prosyllogismum, et non totum, sed tantum maiorem et conclusionem. Averroes postmodum declarat quosdam terminos et per subtilitatem intelligit confirmationem demonstrationis et in rei veritate non potest negari Averroem fuisse doctum, et quamvis habuerit malos libros, tamen in multis bene exponit perfecto commento. Superest movere dubitationes occurrentes. Et nolo legere Ioannem de Ianduno, quia nimis longus est. Nihil tamen relinquam, quod sit dicendum.