BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum anima sit subiectum

libri De anima?

 

(1)  Prima dubitatio est, quia Philosophus videtur supponere, quod anima sit subiectum in hoc libro, ideo dubitatur, numquid hoc sit verum.

(2)  In hac materia sunt tres opiniones. Prima est Alberti de Saxonia, quod corpus animatum est hic subiectum et non anima. Et ratio, quia illud est subiectum, de quo probantur proprietates et passiones; sed hic investigantur passiones corporis animati; ergo et cetera.

(3)  Maior est nota, et minor probatur, quia sentire, moveri et nutriri sunt passiones corporis animati et forte intelligere. Si quis enim dicat animam sentire, dicet etiam texere vel aedificare. Item corpus animatum hic consideratur, quod non contingeret, nisi esset subiectum; ergo et cetera.

(4)  Alia est opinio Pauli Veneti et Apollinaris dicentium, quod ex hoc libro De anima et ex Parvis naturalibus et ex libro De animalibus integratur unus liber. Cuius est assignare duo subiecta: subiectum quod, scilicet corpus animatum, et subiectum quo, scilicet animam, et colorant etiam dicentes, quod, sicut in libris Physicorum corpus mobile est subiectum, tamen in primis Libris naturalibus principia naturalia sunt subiectum, sic in proposito est, quia anima est, per quam fiunt operationes, et est subiectum quo, corpus vero animatum est subiectum quod.

(5)  Tertia est opinio omnium bene sentientium, Alexandri, Themistiii, Averrois, sancti Thomae, Aegidii, et videtur etiam, quod sit mens Aristotelis, qui dat definitionem de anima et investigat passiones et proprietates eius. Non tamen dico, quod ista sit demonstratio, attamen mihi magis placet, quia Aristoteles ubique hoc videtur dicere, quod sit anima.

(6)  Ad rationes. Illud est subiectum, cuius et cetera, respondetur, quod illae passiones probantur de composito et de anima, ut autem anima est principium istarum passionum. Istae passiones sunt animae ut quo, corporis autem ut quod.

(7)  Ad secundum. Corpus animatum non est hic consideratum, ut de eo probentur passiones eius, sed ut est subiectum animae et ut ponitur in eius definitione. Et si propter hoc ipsum esset subiectum, cuiuscumque scientiae possemus assignare infinita subiecta.

(8)  Ad argumentum Pauli Veneti. Licet alii aliter dicant, ego tamen dicam meo modo, quod argumentum supponit falsum, quod corpus mobile sit subiectum in libro Physicorum, immo principia naturalia sunt subiectum in illo libro.