Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
LIBER TERTIUS DE ANIMA
17
(1) Quoniam autem, sicut in omni natura et cetera. Sequitur textus commenti 17, in quo Averroes duo facit: Primo prooemizat, secundo exsequitur. Secunda ibi Et dixit, quod ita. Prima adhuc in duas: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Quemadmodum. In prima tum declaravit naturam intellectus possibilis, qui est omnia fieri, et quae est natura intellectus in actu, et hoc in textu commenti 16.(2) Et dedit. Et hoc in secundo capitulo, ubi dedit differentiam inter intellectum possibilem et virtutem imaginativam. Nunc vult determinare naturam intellectus agentis.(3) Et dixit. Ponit intentum huius litterae, et non est pars deductiva, sed propositiva. Et vult declarare naturam intellectus agentis. Intendit Averroes hanc rationem: In omni ente naturali est aliquid loco materiae et aliquid loco formae et aliquid, quod est factum. Cum anima sit res naturalis, oportet ponere in ea ista tria.(4) Et dedit. Ista est pars expositiva, in qua dicit id, quod nos diximus, et notat hic Commentator, quod consideratio de anima est naturalis.
18
(5) Et est intellectus hic et cetera. Sequitur textus commenti 18, in quo Averroes non continuat. Continuatio autem est, cum dixit, quod in omni ente naturali sunt tria. Vult declarare quodlibet istorum esse in ipsa anima. Commentum in duas secatur partes: Prima est abbreviativa, secunda expositiva. Secunda ibi Deinde dicit: Et intellectus. De prima assumit, quod dictum est de intellectu possibili in textu commenti 8, quod in anima est intellectus possibilis et intellectus in habitu et etiam intellectus agens.(6) Et dixit. Tria dicit: primo, cum anima sit ens naturale, oportet invenire in ea recipiens, quod est in potentia omnia fieri tantum assimulatione, quia oportet, ut assimuletur omnibus, inquantum fit omnibus spiritualiter idem et non realiter, ut dicebant antiqui.(7) Deinde dicit: Et intellectus. In hac parte Aristoteles secundum Averroem tractat de intellectu in habitu, scilicet informato speciebus, quae faciunt ipsum intelligere omnia. Averroes ponderat li “ipsum”, quod duobus modis exponit: ipsum hominem vel intellectum possibilem. Et dicit, quod debet addi in hac definitione: quandocumque voluerit. Habitus enim in Ethicis sic definitur, quod est principium operationis statim, cum volumus.(8) Deinde dicit: Intellectus. Haec est tertia pars, in qua determinat de intellectu agente, et secundo dicit iuxta duo, quae facit Philosophus. Secunda ibi Deinde dicit: Quod est. De prima dicit, quod natura intellectus agentis est facere omnes species intelligibiles in actu, sicut agentis principalis.(9) Deinde dicit: Quod est. Haec pars in duas secatur: In prima exponit textum longo sermone, in secunda ponit quaedam documenta. Secunda ibi Et fuit necesse. De prima tria dicit Commentator.(10) Qui est sicut lux. Super quae verba tot sunt verba. Dicit Averroes, quod Aristoteles hic dat modum ponendi intellectum agentem, et dicit, quod proportio intellectus agentis ad intellectum in habitu non est sicut proportio artificis ad artificiatum, quia artifex, ut puta pictor habens in mente similitudinem picturae, verbi gratia Minervae pingendae, ponit totam illam figuram in pictura, quia nihil illius figurae praefuit in materia, intellectus autem agens non habet totam hanc potestatem, quia se solo non ponit omnes habitus in intellectu, sed indiget phantasmatibus, ut docet experientia. Necesse enim est intelligentem phantasmata speculari. Et est etiam ratio pro hoc, quia vel intellectus agens causaret omnes species simul vel unam determinatam. Non omnes simul, quia non omnia simul intelligimus. Si unam et non aliam, cum non sit maior ratio de una quam de altera, nullam causabit.(11) Neque etiam possumus dicere. Haec est pars altera, in qua respondet tacitae obiectioni. Diceret quis, quod phantasmata sola possunt causare species in intellectu possibili non concurrente intellectu agente. Et in hoc difficile est habere rationem demonstrativam. Et hoc idem dicimus de sensu, quod non datur sensus agens. Dicit Averroes ad hoc, quod, si non esset intellectus agens, qui universalia causaret, intellectus possibilis esset materialis, quia tantum particularia intelligeret.(12) De ordine. Dupliciter exponitur praesens pars, uno modo, id est de materiali ad immateriale, quia virtus imaginativa est materialis, intellectus immaterialis; modo non videtur verum, quod res materialis agat in immaterialem; vel de ordine, id est de singulari ad universale; imaginativa enim virtus recipit particulariter, intellectus vero universaliter; ideo oportet ponere virtutem immaterialem, scilicet intellectum agentem, qui nisi esset, intellectus posibilis esset materialis et singulare tantum reciperet et a virtute materiali pateretur; ex hoc elicio, quod ad intellectionem singularium non concurrit intellectus agens, sicut in quaestione diximus; pro tertio loco, quia res insensibilis non cognoscitur nisi per sensata, ut dicit Apostolus: “Invisibilia dei per visibilia cognoscimus”; ubi dicit Averroes, quod Aristoteles non potuit invenire exemplum accommodatius ut de luce; nam in visione requiritur lux, et ideo in nocte non potest videri, quia lux quoquomodo facit colores in actu, quae dispositio secundum Averroem est ratione potentiae et non medii neque coloris, ut patet ex II huius textu commenti 67. Et nec solus color nec solus oculus sufficiunt ad visionem, ita proportionabiliter ad intellectionem requiritur intellectus agens, qui est sicut lux, qui phantasmata illustrando de potentia intellectis facit actu intellecta. Ex quibus duobus fit unum totale agens potens movere ipsum intellectum possibilem.(13) Et fuit necesse. Haec est pars digressiva, in qua Commentator dicit de prima. Commentator vult declarare expressius, quod dixit. Dictum est enim, quod tria requiruntur ad intellectionem. Dicit, quod re vera sunt necessaria duo principia, intellectus agens et possibilis, et quod sunt partes in nobis non extrinsece et quia intelligere est recipere, et hoc iudicium est in nobis, et ideo clamat Themistius contra Alexandrum ponentem intellectum agentem esse deum extrinsecum a nobis. Et hoc est contra negantes intellectum possibilem de novo recipere, qui dicunt, quod non datur intellectio de novo et quod non fiat intellectio per species, quos Gregorius Ariminensis in II Sententiarum distinctione 7 quaestione 3 articulo 1 deridet, etiam Averroes, quod oportet ponere intellectum agentem, qui sit actus immaterialis ex hoc, quia videmus idem transferri de ordine in ordinem, id est de materiali ad immateriale, alio modo, quod fiat transitus de particulari ad universale, et hoc mihi magis placet, et quia virtutes materiales non possunt facere hoc, oportet ponere intellectum agentem; propter ergo hunc transitum oportet ponere virtutem immaterialem, quamvis agens et recipiens sint substantiae aeternae; dicit haec propter Themistium, qui negavit actionem aeternorum esse novam.(14) Et cum invenimus. Adiungit, quod istae duae virtutes sunt partes animae nostrae, quoniam abstrahere et intelligere sunt in potestate nostra; vellem scire, quomodo debeat describi intellectus, vel per agere vel per pati, et dixit, quod per agere, quia per agere differt a sensu, per pati vero convenit cum ipso.(15) Dico etiam. Carpit Alexandrum, quia, etsi verum sit, quod dicit, non tamen est necessarium, quia, etsi sensus et intellectus patiantur, tamen est differentia, quia sensus patitur cum abiectione contrarii, intellectus vero tantum recipiendo patitur, ut visum est in textu commenti 14, et ideo, etsi debeat describi per id, quo differt a sensu, non propter hoc describetur per agere.(16) Et omnia dicta. Hoc est ultimum documentum, quod etiam accepit sanctus Thomas, licet Burlaeus teneat oppositum. Dicit Averroes, quod non oportet ponere universalia realia, quia propter ista oportet ponere intellectum agentem; quia enim fit transitus de ordine in ordinem, oportet ponere intellectum agentem, quia, si universalia essent separata, non oporteret ponere intellectum agentem, quia non esset transitus iste. Ex quo patet, quod illa secunda expositio illius particulae de ordine in ordinem est melior, quia consonat his, quae dicit nunc Averroes. Loquitur enim hic de universali et non de materiali et immateriali.
19
(17) Et hic intellectus separabilis et cetera. Sequitur textus commenti 19, in quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. De prima viso, quod praeter intellectum possibilem oportet dare agentem, dicit Commentator: “Oportet comparare, in quo conveniant.”(18) Et dixit: Et iste intellectus. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima comparat secundum convenientiam, in secunda secundum differentiam. Secunda ibi Et cum notificavit. De prima notetis, quod in suo textu est “Et etiam”, in nostro non, sed pauca est differentia. Exponendo ergo secundum Averroem, sicut intellectus possibilis habet ista tria, ita et intellectus agens, quod scilicet est immaterialis, impassibilis et immixtus, quae tria consequuntur se invicem. Nam primum est causa secundi et secundum tertii; ex eo enim, quod est immaterialis, est impassibilis, et ex eo, quod est impassibilis, est immixtus.(19) Et cum notificavit. Visa convenientia dat differentiam. Et haec pars in duas secatur iuxta duas differentias. Secunda ibi Et scientia in actu. Prima adhuc in duas: Primo facit, quod dictum est, secundo dat demonstrationem. Prima est expositiva, secunda doctrinalis. Secunda ibi Et fuit necesse. De prima dicit, quod substantia intellectus agentis et eius operatio est actio, operatio vero intellectus possibilis est passio. Et est sua substantia. Et dat rationem, quia intellectus agens nihil intelligit ex eis, quae sunt hic. Qui locus multipliciter exponitur, sed nos tantum duas elegimus, prima, quod tantum est activus et eius operatio est eius substantia, quia nihil intelligit, id est, quia nihil intelligit ex rebus materialibus. Ex quo sequitur, quod, si non intelligit ista materialia, quod non recipit species, quae causantur ab eis. Stante hac expositione est dubitatio, quomodo intelligit abstracta, si sit tantum actio tenendo opinionem eorum, qui volunt intelligentiam inferiorem realiter recipere superiorem. Non enim possunt dicere, quod suum intelligere sit tantum actio, immo potius erit passio, quia tantum recipiendo intelligeret. Et ideo secundum eos oportet dicere, quod intellectus agens non est una intelligentia intermedia, sed est ipse deus, qui nihil intelligit ex eis, quae sunt hic. Et tunc suum intelligere erit pura actio. Sed numquam secundum Averroem invenimus, quod vocet deum per hoc, quia nihil intelligit extra se, et ideo, si vellet intellectum agentem esse deum, diceret: “Nihil intelligit extra se.” Similiter, quod dicunt, est falsum, quod deus non intelligat ista materialia. Nam in XIII Metaphysicae commento 18 et 37 dicit Averroes, quod omnes formae sunt in primo motore, qui est sicut architectus fabricans omnia ista inferiora, et in De somno et vigilia aperte habet hanc sententiam, ubi ponit abstracta intelligere ista saltem per speciem. Et ideo ponitur altera expositio, quae est, quod non intelligit aliquid ex eis, quae sunt hic, id est, quod non intelligit singularia, et ex quo non intelligit singularia, non intelligit recipiendo, sed omnia intelligit per sui essentiam. Et sic intellectus agens est tantum actio et non passio.(20) Et fuit necesse. Ista est pars doctrinalis, quae est transposita. Potius enim debuisset postponi primae parti, ubi dicitur, quod intellectus agens est abstractus. Hic enim idem probat, sed forte Commentator est oblitus sui vel est transpositus. Quattuor dicit per ordinem. De prima diximus intellectum agentem esse immaterialem. Aliquis diceret: “Estne demonstratio super hoc?” Dicit, quod sic, quia, sicut intellectus possibilis ad hoc, quod recipiat omnes formas, oportet, quod sit immaterialis, sic, quia intellectus agens agit omnes formas materiales faciendo de potentia intellectis actu intellecta, oportet, quod sit immaterialis vel quod agat in se.(21) Intendit autem duos syllogismos. Primus est: Omne receptivum cuiuscumque formae materialis est immateriale; intellectus possibilis est huiusmodi; ergo. Prima probatur, quia, si est materialis, vel recipit se vel non; si non, est contra propositionem datam, quod omnia intelligit; si sic, ergo idem agit in se. Secunda supponitur, quia intellectus possibilis est omnia fieri.(22) Secundus syllogismus est talis: Omne, quod causat omnes formas materiales, est immateriale; intellectus agens est huiusmodi; ergo et cetera. Prima patet, quia aliter idem esset factivum suimet; nam si ipse est materialis et abstrahit omnes formas materiales, ergo aget in semet ipsum. Minor probatur, quia intellectus possibilis est receptivus omnium formarum et agens est activus earum; adaequantur enim isti duo intellectus. Unde et Aristoteles dixit, quod est omnia facere. Nos autem legentes primum commentum declaravimus, qualiter illa ratio non est demonstrativa, et quia de hoc habuimus longum sermonem, transeo pro nunc. Sed tantum volo declarare de intellectu agente. Probat eum esse abstractum, quia est factivus omnium formarum materialium et idem esset factivum suimet. Sed contra arguitur: Vel ista propositio intelligitur de factione reali aut spirituali. Si de reali, tunc istud, quod sequitur, est inconveniens, quod idem faciat se, sed non ad propositum, quia intellectus non causat omnes formas reales. Si vero loquitur de factione spirituali, tunc non inconvenit, immo est necessarium, quod idem producat se ipsum spiritualiter; nam albedo producit speciem sui in aere, et omnis res materialis causat sui similitudinem in sensibus interioribus; et sic intellectus agens, licet sit materialis, poterit speciem sui producere. Forte, quod Commentator non vidit hoc! Tamen dico, quod poterit sustineri, quia, si intellectus agens esset factivus omnium formarum materialium et ipse esset materialis, statim sequitur, quod est agens et patiens; nam si facit speciem asini, non facit nisi agendo in phantasmata asini; modo si ageret in proprium phantasma producendo speciem sui intelligibilem, cum phantasma sit in ipso intellectu agente, ageret in se ipsum, quia produceret illam speciem in ipsomet intellectu agente. Quod vero dicitur de colore, non est simile, quia, si color producit speciem sui, non producit in se ipso, sed in alio, verbi gratia in aere. Intellectus autem agens produceret speciem in ipsomet.(23) Sed quis diceret, quod intellectus agens est virtus materialis et quod producit speciem sui non in se ipso, sed in alio, scilicet in imaginativa, hoc relinquo vobis cogitandum; valeat responsio, quantum potest. Vult igitur exclamare contra Alexandrum, Avempeche, Alpharabium et Abubacher, qui credebant intellectum agentem esse abstractum et non possibilem, cum tamen eadem fere ratio sit de uno, quae de altero.(24) Et possumus scire. Ista est tertia pars, in qua adducit aliam rationem contra illos, quod anima nostra est immortalis ex iudicio et eius comprehensione, id est ex eo, quod comprehendit. Iudicium enim est in plus, quam praesupponit comprehensionem, et intendit hanc rationem: Nulla virtus materialis cognoscit infinita; intellectus noster cognoscit infinita; ergo non est materialis. Maior patet, quia nulla virtus materialis potest in infinitum durare ex VIII Physicorum. Ideo non potest etiam infinitum cognoscere. Minor patet, quia intellectus cognoscit omnes homines, praesentes, praeteritos et futuros, qui sunt infiniti in propositione universali, ut dicendo ‘omnis homo est animal’ secundum conversionem oppositi. Scitis enim, quod valet conversio per contrapositionem.(25) Avempeche autem. Damnat Avempeche et dicit, quod ipse non concessit hanc demonstrationem negando minorem, quod intellectus possibilis iudicet infinita, sed intellectus agens est, qui secundum eum facit hoc. Sed contra, quia Aristoteles numquam attribuit hoc, quod est iudicare, intellectui agenti, sed possibili.(26) Et cum notificavit. Quia dixit, quod intellectus agens est pura actio, vult modo hoc probare Averroes et duo facit: Primo exponit, secundo dat documentum ibi Et ideo opinandum. Ex isto loco multi acceperunt, quod intellectus possibilis non tantum passive, sed etiam active concurrit ad intellectionem, et hunc locum citat Scotus in Quolibetis suis quaestione 11. Dicit ergo Averroes, quod vult dare rationem a causa finali, quia omne agens est nobilius passo; intellectus agens est nobilior possibili, et possibilis est passio et actio; ergo agentis est tantum actio.(27) Hic sunt multa declaranda, primo, quomodo haec ratio sit a causa finali. Et super hoc do duas expositiones, primam, quia arguitur ex hoc, quod intellectus agens est perfectior; modo perfectum est sicut finis imperfecti; semper enim deterius ordinatur in melius ut in finem I Politicae. Item II Metaphysicae commento 8 dicitur, quod ratio causae finalis est bonum; illud ergo, quod erit magis bonum, erit causa finalis. Altera expositio est, quod ratio sit a fine, quia sumitur ex operatione; cum enim essentia rei ordinetur ad operationem sicut ad finem ex nobilitate substantiae intellectus agentis, arguit, quod sua operatio est nobilior et sic est a fine, quia sumitur ab essentia ad operationem.(28) Altera dubitatio est, quia non videtur ista ratio concludere; non enim valet ‘intellectus possibilis est nobilior sensu; sed operatio sensus est passio; ergo operatio intellectus est actio’, immo eius operatio est passio. Item non valet sumptis duabus intelligentiis una sit ‘a’, altera ‘b’, et ‘a’ sit perfectior ‘b’, non valet ‘a’ est perfectior ‘b’; ergo operatio ‘b’ est passio et operatio ‘a’ est actio’, immo operatio utriusque est actio, cum per essentiam intelligant. Et ideo sanctus Thomas non hoc modo exponit. Possumus tamen dicere, quod argumentum non concludit nisi sic: Intelligatur, quod, quia intellectus agens est nobilior possibili et illam nobilitatem habet, inquantum agens, ideo oportet, ut eius operatio sit tantum actio et non passio. Et hoc modo exponit sanctus Thomas. Cum quo tamen stat, quod sit passivus respectu alterius. Tamen possumus dicere, quod valet argumentum Averrois, quia semper virtus superior se habet per modum formae, inferior per modum materiae, ita et operatio superioris erit tamquam actio, inferioris vero tamquam passio, et ita operatio intellectus possibilis respectu operationis sensus habebit se per modum formae, similiter operatio superioris intelligentiae habebit se per modum formae, inferioris vero per modum materiae. Sed vos dicetis: “Quomodo probabitur, quod operatio intellectus agentis sit actio?” Dico, quod probabitur per illud, quod nihil intelligit ex eis, quae sunt hic, id est ex singularibus.(29) Et ideo opinandum. Haec est pars doctrinalis, quae in tres secatur partes, quae suis locis patebunt. Diximus, quod operatio intellectus agentis est tantum actio. Ideo opinandum est, quod intellectus possibilis est ultima intelligentiarum et faex. Ex operatione enim cognoscitur forma et essentia rei. Ex eo ergo, quod operatio intellectus possibilis est valde diminuta, cum sua operatio sit potius actio quam passio, operationes autem aliarum sunt actiones secundum metaphoram, ut dixit. Ergo ipse est ultimus abstractorum, et per hoc differt intellectus possibilis ab agente per operationem, licet a priori per suas essentias.(30) Et quemadmodum. Comparat intellectum agentem possibili et dicit, quod, sicut accidit intellectui agenti, quod quandoque agat et quandoque non agat, ita accidit possibili, ut quandoque iudicet et quandoque non. Est tamen sciendum, quod causa, quare intellectus agens quandoque agat, quandoque non, non provenit merito intellectus agentis, quia est agens naturale, quod semper potest agere, sed provenit merito phantasmatum, quae quandoque sunt praesentia, quandoque non; quae si fuerint praesentia, intellectus agens aget, si vero non, non poterit; ita etiam intellectus possibilis quandoque intelligit, quandoque non, sed hoc est ex pluribus causis, vel quia non habet phantasmata vel quia est occupatus, ut quando dormit, vel quia est impeditus aut quia non vult aut ab alia causa; et ita ista diversitas intellectus agentis non provenit nisi ab una causa, intellectus vero possibilis a pluribus causis.(31) Sed differunt tantum in hoc. Ascribimus unam operationem intellectui agenti, alteram possibili, sed differunt, quia operatio intellectus possibilis est in ipso iudice, id est in ipso iudice subiective, actio autem agentis non est in eo modo perfectionis agentis, id est operatio intellectus agentis non est in ipso intellectu agente, scilicet subiective, quia eius substantia est pura actio, sed est in eo sicut in termino a quo; motus enim ex III Physicorum non est in movente, sed in moto.(32) Considera igitur hoc. Dicit, quod est differentia in hoc inter istos duos intellectus, et si hoc non esset, nulla differentia esset, quia subiective differunt per suas operationes, ex quo patet, quod illa opinio est falsa, quae tenet, quod intellectus possibilis nihil de novo recipiat.(33) O, Alexander, si hoc nomen intellectus. In ista tertia parte convertit se ad Alexandrum, qui volebat, quod illud, quod declarabitur de intellectu esse immateriale et abstractum, referatur ad illam praeparationem, quae est nihil. Quomodo enim, si hoc esset, compararet intellectum possibilem agenti, qui re vera est immaterialis? Amplius de differentia: Quomodo posset dicere illa differre, si nihil esset? Dixit enim, quod intellectus possibilis agit et patitur. Quomodo autem pura privatio potest ista facere?(34) Deinde dicit: Et scientia. Ista est secunda pars. In prima Aristoteles secundum Themistium, Alexandrum et Averroem ponit secundam differentiam inter intellectum agentem et possibilem, licet Latini aliter exponant. Differentia est talis, licet una sequatur ex altera, quia intellectus agens per sui substantiam intelligit et scientia est scitum in eo, scientia vero intellectus possibilis est distincta ab eo et est una qualitas. Ex quo loco apparet, quod non est de mente Averrois, quod intelligentiae inferiores intelligant superiores per essentiam superiorum, licet possent dicere, quod intellectus agens non est una intelligentia intermedia, sed est ipse deus, quod nos infra improbabimus. Sed saltem habeo, quod non loquuntur ad mentem Themistii, qui aperte negat deum esse intellectum agentem. Alterum est notandum contra modernos, quod intellectus possibilis et agens non est una et eadem res. Dicit enim unum quandoque intelligere et quandoque non, alterum semper, et Thomas clare ponit differentiam, sed de hoc in Quaestionibus. Ultimo continuat se ad textum sequentem et dicit, quod vult reddere causam huius, quod dixit, scilicet quod substantia intellectus agentis est sua actio.
20
(35) Quae vero secundum potentiam et cetera. Sequitur textus commenti 20. Commentum est inintelligibile et disparatum. Tamen ego faciam, ut intelligatis. Averroes duo facit: Primo prooemizat, secundo exponit seu intricat. Secunda ibi Potest enim intelligi. De prima facit auditorem docilem dicens, quod praesens capitulum potest tribus modis exponi, primo secundum Alexandrum tenentem intellectum possibilem esse materialem, secundo secundum Themistium tenentem ipsum nihil de novo recipere, et hoc falso sibi imponit Averroes, tertio secundum suam expositionem. Commentum in quattuor dividit partes: Primo recitat opinionem Alexandri, secundo Themistii, tertio suam, quarto comparat istas expositiones ad invicem. Secunda ibi Themistius autem intelligit, tertia ibi Nos autem cum, quarta ibi Et debes scire. De prima, ut recte intelligatis, quattuor dicit iuxta quattuor, quae dicit Aristoteles in textu. Prima ibi Quae vero secundum potentiam. Exponit secundum Alexandrum: Qui vero, id est intellectus possibilis, qui dicitur potentialis et mortalis secundum Alexandrum. Comparando ipsum agenti respectu huius individui intellectus possibilis est prior agente sic, quod prius anima mea est in me, quam intellectus agens continuetur vel abstrahendo et faciendo de potentia intellectis actu intellecta vel secundum ultimam perfectionem, tamen nobilitate non dicitur prior, quia intellectus agens vel est deus vel aliqua alia intelligentia aeterna; modo aeternum est prius generabili absolute loquendo; ideo non est posterior tempore, perfectione aut natura aut aliquo modo.(36) Et cum dixit. Exponit unum verbum in textu Sed non aliquando et dicit, quod hoc refertur ad intellectum agentem, quia nullus mortalium potest continuo stare in continuo intelligere et in continua intellectione; sed intelligentiae sunt in continua felicitate et semper intelligunt, quia suum esse est intelligere; sic est de intellectu agente, qui cum sit abstractus, se per sui essentiam semper cognoscit et in sui cognitione felicitatur; per oppositum vero est de intellectu possibili, qui est mortalis.(37) Et cum dixit. Exponit tertiam partem Separatus autem. Dicit, quod hoc refertur ad intellectum agentem, ut est in statu adeptionis, ut intelligatur, secundum Alexandrum, ut sibi imponit Averroes, licet de hoc nihil dicat in sua Paraphrasi. Tenuit, quod in fine post scientias speculativas coniungetur nobis intellectus agens, et sicut nunc intelligimus per scientias speculativas, tunc intelligemus per sui substantiam et in instante. Prima intellectio dicitur naturalis, secunda non, quia non est per motum et transmutationem, scilicet per abstractionem a phantasmatibus, sed in instante et per essentiam. Et hoc est simile illi, quod ponunt nostri Christiani, quod in hoc mundo intelligimus naturaliter per abstractionem phantasmatum, in termino vero et in paradiso non intelligemus hoc modo, sed deus erit nostra species, et ista erit per gratiam, et prima est per naturam. Sed est alia differentia, quia philosophi ponunt ambas in hoc mundo, Christiani vero ponunt unam in hoc mundo, aliam in altero. Solum. Hoc refertur, ut excludat intellectionem novam, quae est per species intelligibiles.(38) Deinde dicit: Et non. Ista est prima pars, in qua exponit quartam partem textus. Cadit quaestio, cum post mortem non intelligamus, cum tamen intelligimus per intellectum agentem, qui est aeternus, cur intellectio non est aeterna et remota post mortem? Et Themistius hic dicit pulchra verba de amicis. Solvendo dicit, quod actus activorum sunt in patiente bene disposito; quia autem post mortem intellectus possibilis non est in rerum natura, ideo intellectus agens etsi remaneat post mortem, non tamen intelligimus, quia ipse non unitur nobis nisi mediantibus speciebus intelligibilibus et copulatur per intellectum possibilem, quo deficiente non possumus intelligere, et est sicut sol, qui, licet sit perpetuus, tamen sublato calefactibili amplius non calefacit.(39) Themistius autem. Haec est secunda pars, quae in quattuor secatur iuxta quattuor dicta ab Aristotele. Scio, quod Averroes non habuit verum sensum Themistii, sed tantum quaedam verba, quae ipse intricat (quae vero secundum se intellectus possibilis), et in hoc differt ab Alexandro, quia Themistius ponit intellectum possibilem aeternum, Alexander vero non. Et sensus est, quod intellectus possibilis sit aeternus: Prius continuatur nobis quam intellectus agens, quia prius intelligimus per ipsum, et sic in ordine ad unum individuum, puta Sortem vel Platonem, quoad suam operationem, quae est intelligere, est prior intellectu agente, tamen absolute est contra, quia intellectus agens est actus et perfectio intellectus possibilis, perfectum autem est prius imperfecto. Themistius tamen hic in commento 20 aliter dicit ipse, quod potentia praecedit actum non absolute, sed aliquo modo; ideo et intellectus possibilis prior est agente.(40) Et cum dixit. Ponit expositionem secundae partis, quae est, quod, si sumatur intellectus agens in se ipsum non comparando huic individuo, non quandoque intelligit et quandoque non, immo in se semper est felix, intellectus vero possibilis non est hoc modo, ut est pars intellectus speculativi.(41) Et cum dixit. Hic exponit tertiam propositionem secundum Themistium, et differt ab Alexandro, quia Alexander volebat Aristotelem solum hic loqui de intellectu agente et volebat li ‘solum’ excludere intellectum possibilem. Themistius vero vult referre ad intellectum agentem informantem possibilem, qui est speculativus, qui si dicitur factus, hoc est secundum metaphoram, et li ‘solum’ excludit cognitionem, et in hoc Themistius convenit cum sancto Thoma.(42) Sed cum dixit et. Exponit quartam propositionem, et haec pars in duas secatur: In prima exponit secundum mentem Themistii, in secunda adducit testimonium. Secunda ibi Et testatur super omnia. De prima damnat expositionem Alexandri, qui referebat hoc ad intellectum adeptum. Erat quaestio: Si intelligimus per intellectum agentem, cur est, cum ipsa intellectio sit aeterna, quod non intelligimus post mortem? Themistius dicit, quod hoc non bene refertur ad intellectionem aeternam, sed novam et materialem, quae currit per motum. Nam nihil dicit hic Aristoteles de ista adeptione naturali, et numquam compertum est Aristotelem fecisse mentionem de hac intellectione. Et tamen excusat Averroes, quia forte morte praeventus, et ideo difficilis est ista quaestio, quia Aristoteles non dixit de hoc exponendo. Secundum Themistium est quaestio, cur est, quod, cum intellectus speculativus sit aeternus, quia agente et passo aeternis quod fit, est aeternum, quod post mortem non intelligimus, et ita hoc refertur ad intellectum speculativum et non adeptum, ut dicit Alexander. Solvit dicens, quod, licet sit aeternus, tamen per illum non intelligimus nisi cogitativa adiuvante; quia vero post mortem non est cogitativa, hinc est, quod tunc non intelligimus. Et ita iste defectus non provenit merito intellectus, sed cogitativae. Et dicit hic Averroes, quod Themistius opinatus est, quod intellectus speculativus nihil aliud est quam agens, secundum quod tangit possibilem.(43) Et testatur super omnia. Haec pars est multum difficilis, tamen duobus verbis declaro, quod vult dicere. Vis videre, quod haec expositio bona sit. Nam est Aristotelis I huius textu commenti 63 et 66, ubi tangit hanc quaestionem et illud, quod dixit ibi in prima parte, dicit hic in prima, et quod in secunda, in secunda. Videatis verba Themistii in commento 28 et 29, ubi ponit hanc sententiam.(44) Nos autem cum videmus. Ista est tertia pars principalis, in qua ponit duas suas expositiones, et ideo dividitur in duas iuxta duas expositiones. Secunda ibi Et potest exponi alio modo. Prima adhuc in duas: Primo facit auditorem benivolum et attentum, in secunda prosequitur ibi Quoniam autem verba. De prima facimus auditorem attentum, cum promittimus nos nova dicturos, quia supra impugnavit opinionem Alexandri et Themistii, qui voluit intellectum nihil novi recipere, et invenimus. In ponendo nostram positionem videmus, quod consonat dictis Aristotelis, et ex quo est opinio Aristotelis, sequitur, quod sit vera.(45) Quoniam autem verba. Haec est pars executiva, in qua ponit suam expositionem. Exponendo secundum Averroem divido hanc partem in quinque, et hoc, quia incipit ab expositione praesentis textus, scilicet 19. De prima dicit, quod nostra expositio est quadrans, aliae non, et incipit ab ovo. Et cum dixit: “Sunt verba textus 19”, dicit, quod intellectus agens est immaterialis, et ponderat Averroes li ‘etiam’, ut contradicat Alexandro, qui concessit hoc de agente tantum.(46) Et etiam. Et sicut intellectus possibilis habet illas tres condiciones, ita et agens. Sed ista particula non est in nostro textu. Et breviter ponit differentiam inter intellectum agentem et possibilem, quia agens est pura actio et sua scientia, possibilis non.(47) Et cum dixit et quod. Hic incipit expositio praesentis textus, in qua duo dicit: In prima particula dicit, quod secundum has tres expositiones, Themistii, Alexandri et nostram, non est discordia nisi in uno verbo, quia convenimus quoad sermonem, quod semper possibilis est prior; nos autem, id est ego et Themistius, differimus ab Alexandro, quia ipse posuit intellectum possibilem via generationis esse priorem, quia secundum eum re vera generatur, secundum vero Themistium et Averroem hoc solum intelligitur quoad continuationem, non quod vere generetur, cum ambo sint aeterni, non quod unus tempore praecedat alterum.(48) Et cum dixit universaliter. Ista est secunda pars primae partis. Absolute activum praecedit passivum perfectione, intellectus vero possibilis est posterior, secundum Alexandrum est prior tempore, sed secundum nos non nisi in ordine ad Sortem et Platonem, sed non absolute, cum ambo sint aeterni.(49) Et cum dixit neque. In hac tertia parte est verbosus, tamen paucis declaro. Breviter sententia est: Nec Alexander nec Themistius possunt recte exponere hunc sermonem, sed bene secundum nos. Causa huius est, quia secundum eos li ‘neque’ quandoque refertur ad intellectum agentem, sed Averroes ex superabundante facit unam parenthesim usque ibi Secundum autem et ponit opinionem Alexandri et Themistii de intellectu speculativo. Et videtur, quod secundum Themistium intellectus speculativus est intellectus agens, secundum quod tangit, id est secundum quod informat possibilem, secundum Alexandrum est quid distinctum ab utroque, quia est intellectus possibilis informatus speciebus intelligibilibus, et comparat istas duas opiniones ad invicem. Et videtur, quod Alexander melius dixit Themistio, quia artificiatum semper distinguitur ab artificio ut effectus a causa, intellectus autem speculativus est sicut artificiatum factum a possibili et ab agente. Et ideo intellectus speculativus est quoddam accidens seu qualitas existens in intellectu possibili. Et ista fuit quasi una parenthesis, qua dimissa venit ad propositum et dicit, quod illa expositio non potest stare secundum bonam grammaticam, quia li ‘neque’ coniungit consequens cum praecedente, et ideo dicit, quod secundum bonam grammaticam non potest stare illa expositio. Non enim debet dici ‘neque’, id est intellectus agens, sed ‘neque’, id est intellectus possibilis (secundum suum manifestum), id est ad faciendum quadrare litterae ad propinquissime dicta, scilicet ad intellectum simpliciter; sed tunc, si hoc refertur ad intellectum possibilem, quomodo hoc potest esse, quia aliquando est in potentia et non intelligit; quomodo ergo dicis, quod semper intelligit? Dicit, quod intellectus possibilis in ordine ad Sortem et Platonem quandoque intelligit et quandoque non, sed in ordine ad totam speciem semper dicitur esse in actu et felix, nisi velis fingere mundum non esse aeternum, quod est falsum. Et cum fuerit semper refertur ad intellectum possibilem actu intelligentem, qui in ordine ad Sortem et Platonem est mortalis nec semper intelligit, sed abstrahendo ab individuis est immortalis et aeternus et semper intelligit. Et li ‘tantum’ in textu ponitur ad excludendum intellectum possibilem, ut est in ordine ad Sortem et Platonem.(50) Et erit sermo eius. Haec est quinta pars in ordine ad totam expositionem, quarta vero in ordine ad hunc textum, et habet fere sex partes, inquit Averroes. Et multum laetatur de hac bona expositione a se inventa, sicut facit avarus de auro invento. Dicit ergo, quod ista est bona expositio bene quadrans textui, quia sermo continuatur de intellectu possibili, et tunc bene convenit dubitatio, unde est, quod non rememoramur post mortem, cum tamen intellectus possibilis semper intelligat. Dicit solvendo, quod rememoratio non fit sine istis tribus virtutibus, cogitativa, imaginativa et rememorativa, sine quibus intellectus nihil potest rememorari.(51) Istae enim tres virtutes. Expositio textus ad maiorem declarationem dilatat sermonem de his tribus virtutibus, et idem multotiens repetit in diversis locis. Primum, quod dicit, est, quod, quando sensibilia sunt praesentia, non oportet, ut cogitativa et rememorativa laborent in repraesentando phantasmata. Hoc modo imaginativa ponitur in prima parte cerebri, cogitativa in medio, memorativa in ultimo. Cogitativa enim stat in medio componens intentiones, et dicit praeeminentiam virtutis cogitativae, quod est aliqua ratio, de qua supra textu commenti 33, et dicit, quod habet componere intentionem rei cum suo idolo, id est significatum rei cum sua imagine, et distinguere etiam unum ab altero, quod ego declaro: Praesentetur Sortes ; dices tu: Vidi hunc, non tamen cognosco, quis sit, et hoc, quia remansit imago et non intentio imaginationis. Aliquando etiam dices: Cognosco istum, sed nescio, qualis sit, et hoc, quia non habes imaginationem, sed bene intentionem. Ut ergo rememoremur, oportet haec duo adesse: imaginem et intentionem imaginis, quae coniungantur a cogitativa accipiente idolum imaginativae et memorativae, quae componit ad invicem.(52) Et ideo dictum fuit. Immo volo plus dicere, quod istae virtutes, cum se adiuverint, possibile est, quod repraesentent aliquod individuum, secundum quod est, licet antea non senserimus ipsum, ut fecit ille Teutonicus, qui cognovit Nicoletum Paduae, quem numquam viderat, in quibusdam tamen signis de eo relatis sibi in Germania.(53) Et intendebat. Dicit, quod per intellectum intelligit cogitativam, quae est aliqua ratio, non dicit absolute, quia non universalis, sed particularis, et dicit, quod habet duas operationes, et distinguit et componit intentiones cum imagine, immo secundum Averroem distinguit colorem ab imagine. De quo infra!(54) Et manifestum est. Dicit, quod iste intellectus recipit intentiones imaginatas. Admiror de negantibus species intelligibiles, cum numquam dicat Averroes, quod recipit sub esse spirituali nisi intentiones imaginatas, id est universalizatas, quia necesse est intelligentem phantasmata speculari.(55) Recte igitur dixit. Non ergo rememoramur post mortem, cum istae virtutes corrumpantur post mortem, sine quibus intellectus non potest intelligere.(56) Hae enim virtutes. Dicit, quod intellectus possibilis est sicut tabula rasa. Ad hoc ergo, ut recipiat intellectionem, oportet, ut praeparetur intellectus per has tres virtutes, quae praeparatio non est in intellectu possibili, sed in alio, sicut volentes facere ecclesiam prius faciunt modellum et parvam ecclesiam, ita, si intellectus debet intelligere asinum, non intelliget, nisi adsit modellus, hoc est, nisi adsit phantasma in ipsa imaginativa, quod est modellus et parva ecclesia. Et evitetis nugas Ianduni; ego vera dixi.(57) Et potest exponi alio modo. Ista est secunda pars tertiae partis, quae partitur in tres partes, quia non exponit hic primam partem textus. Incipit ergo exponere illam partem Et neque est. Dicit, quod non potest exponi universaliter. Et in hoc videbitis, si est de mente Averrois, quod intellectus possibilis habeat in se intellectionem, ut quidam negant. Dicit ergo, quod potest exponi alio modo. Prius enim dictum est hanc partem referri ad intellectum in ordine ad totam speciem, hic refert ipsum in ordine ad intellectionem, qua intelligis substantias separatas, in qua intellectione intelligit per essentiam intellectus agentis. Hic oportet rememorari, quae dixit in principio huius textus et quod intellectus duplicem habet intellectionem, aeternam et novam. Et dicit Averroes, quod, sicut non recipitur species coloris in oculo, nisi prius illuminetur aer, sic intellectus non recipit, nisi prius informetur ab intellectu agente.(58) Opinandum est enim. Quis diceret: Dicis, quod intelligit materialia et immaterialia. Dicit: Non mireris, quia, si est aptus perfici per has formas materiales, quanto magis per immateriales. Pro tertio loco dicit, quod istam felicitatem non communicat nobis in principio, sed in fine, quando habuerimus intellectum omnium generabilium, ut declarabitur in textu commenti 36. Ex hoc potest patere, si intellectus possibilis habet intellectionem aeternam non dependentem a phantasmate, ut dictum est in I huius contra aliquos.(59) Et secundum hanc expositionem. Haec est secunda pars, in qua exponit tertiam partem textus Et cum abstractus. Ponit autem duas expositiones: In primo dicto potest intelligi, quod, licet intellectio respectu Sortis et Platonis non sit aeterna, sed nova, est tamen aeterna in respectu intellectus in se. Do exemplum: Deus in se semper est felix, quandoque tamen se communicat nobis. Ista felicitas dicitur nova respectu nostri, non in se. Et sic li ‘tantum’ in textu excludit intellectionem respectu Sortis et Platonis.(60) Et forte innuit. Ponit aliam expositionem, quod turpe est doctori: Cum culpa redarguit ipsum. Supra reprehendebat Alexandrum, qui referebat hoc ad intellectum adeptum. Damnabat enim ipsum Commentator, quia Aristoteles hic loquitur de naturali intellectione. Ideo, quia ipse refert hanc partem ad statum adeptionis, dicit, quod forte potest intelligi de intellectione nova et non de independenti, quae habetur in statu adeptionis, sic, quod iste sit sensus, quod in hac nova intellectione est duo considerare, subiectum intellectus possibilis et ipsam intellectionem. Quoad primum intellectio est aeterna et non quoad secundum.(61) Et universaliter quando quis. Hic ad abundantiam dicit duo de anima intellectiva, quia in ea reperimus duas actiones, unam, per quam agit, quando abstrahit et facit de potentia intellectis actu intellecta, altera est, per quam patitur, et cum actio sit in passo, oportet ponere intellectum possibilem, qui recipiat istas species intelligibiles et intellectionem, quia ergo sunt duo, actio et passio, et impossibile est idem esse agens in se ipsum, ergo duae substantiae. Pondera verbum propter Scotum. Dicitur autem una res, pro quanto facit unum compositum, quia unum est sicut forma, alterum sicut materia. Ideo ex his duobus fit unum, et hoc per actionem. Actio: Sumit actionem large, ut se extendit ad operationem.(62) Et quam bene assimulat. Hoc est quartum dictum, quia diximus animam intellectivam esse activam et passivam. Dicit, quod assimulatur igni, et hoc non dicit Commentator, sed Alexander, quem ego vidi, quod, sicut ignis omnia consumit et nihil ei obstat, sic et intellectus videtur omnia intelligere et sapere. Alterum, quod tangitur ab Averroe, in quo convenit intellectus cum igne, est: Sicut enim ignis, quando agit, repatitur et quoquomodo debilitatur, ita intellectus agit et repatitur, agit, pro quanto facit de potentia intellectis actu intellecta, patitur etiam, pro quanto recipit ea, et licet non totaliter quadret similitudo, valeat tamen, quantum valere potest.(63) Hic curiosi notant duo, primum, quod formae substantiales elementorum habent gradus, quare intenduntur et remittuntur, quia dicit Averroes: Acquirit formam igneam multo minorem forma alterante. Et hoc est verum de mente Averrois, ut patet III Caeli commento 67, et etiam verum est secundum Alexandrum, qui posuit eas accidentia. Alterum, quod notant, est, quod, quando ignis agit in aquam corrumpendo eam, similiter aqua reagit in ignem et ignis repatitur.(64) Modo duplex est opinio, quod, quando ignis agit in aquam et ab ea repatitur, in hac totali actione non est credendum, quod caliditas fiat minor, quia nova alia caliditas generaretur, sed est eadem sub esse intenso et remisso, sicut est eadem quantitas, modo maior, modo minor. Ista est opinio communis, et omnes fere moderni insequuntur eam.(65) Altera est opinio Burlaei, quam insequitur Iacobus de Forlivio in De intensione. Credunt isti, quod, quando ignis agit in aquam, in alio et in alio instante acquiratur nova caliditas et similiter aqua semper acquirat novam frigiditatem; nam in instante corrumpitur frigiditas aquae ut 8 et generatur alia nova remissior prima, et sic in igne. Isti autem secundae opinioni videtur favere Averroes, quando dicit: “Acquirit unam novam formam.” Sed nunc non disputo, quae opinio sit verior. Sed si quis vellet tenere alteram opinionem, potest respondere, quod sumitur hic ‘acquirere’ large pro nova denominatione, licet nihil de novo acquiratur.(66) Et secundum hoc erit. Ista est tertia pars, in qua exponit ultimam partem textus. Et dividitur in quattuor, ut patebit. De prima dicit, quod iste est locus, qui facit errare Themistium et Alexandrum, Themistium, quia fuit dubitatio apud eum, si intellectus agens et possibilis sunt aeterni, cur non et intellectus speculativus, quoniam agente et passo aeternis, quod fit, est aeternum. Unde tenuit ipse, ut sibi imponit Averroes, quod intellectus agens, secundum quod informat possibilem, est speculativus. Facit etiam errare Alexandrum, quod tenuit, quod intellectus possibilis sit generabilis et post mortem non reminiscamur. Et sic Commentator contradicit illis. Et in hoc Averroes sibi contrarius est. Dixit enim supra, quod Alexander referebat hanc partem ad intellectum agentem in statu adeptionis, hic autem dicit, quod Alexander refert hanc partem ad intellectum possibilem. Postea ponit quaestionem contra “post mortem non reminiscimur”, cum tamen intellectus speculativus sit aeternus; solvit, quod hoc est merito phantasmatum; quae cum tunc non sint, non possumus intelligere, sicut non possumus videre, si sit lux et oculus, si non sint colores.(67) Et tunc secundum. Dicit: Sive teneas primam expositionem sive secundam, utraque est bona et melior aliis, scilicet illa Themistii et Alexandri, in quibus oprtet uti metaphoris. Et exeunt a textu; utuntur enim hoc nomine intellectus pro aequivoco; aequivocis autem non est utendum in doctrina demonstrativa. Nam nolunt li ‘neque’ referri ad immediate dictum.(68) Et demonstrat, quod. In hoc tertio dicto, quia dixit “non reminiscimur”, Themistius et Commentator per passivum exponunt virtutem generabilem, quae est cogitativa; nam in alia translatione dicitur, quod imaginativa et cogitativa est intellectus possibilis.(69) Hoc nomen ‘quare’. Hoc est quartum dictum, in quo infert unum corollarium, quod currit per scholas philosophorum et sumitur a sancto Thoma. Dicit, quod intellectus dicitur quattuor modis, de agente, de possibili, de speculativo et de imaginativa, quae etiam est intellectus ex eo, quod intellectui ministrat.(70) Et debes scire. Haec est alia pars, in qua Averroes positis istis expositionibus comparat illas secundum convenientiam et differentiam, perfectionem et imperfectionem. Haec in duas secatur: Primo facit, quod dictum est, secundo removet quasdam dubitationes. Secunda ibi Et debes scire, quod usus. De prima dicit 8 vel 9. De primo dicit: Animadvertatis, quod antiqui expositores, ut Themistius et Theophrastus, conveniunt cum Platone in hoc, quod scire non fit de novo, sed est potius quoddam reminisci. De Platone patet in Memnone et in Phaedone, ubi tenet, quod, quando deus creat animam, dotat eam omnibus scientiis, quas potest habere. Hoc enim est congruum magno regi dotare bene suos subditos; modo intellectio et scientia sunt dotes animae. Idem dicunt Themistius et Theophrastus, quoniam ipsi tenent, quod intellectus speculativus, qui est intellectio, sit aeternus; nam secundum eos est idem, quod intellectus agens informans possibilem; quare non est differentia inter hos et Platonem.(71) Sed Plato dixit. Est tamen differentia inter istos in modo, ubi magis coniecturando quam declarando manifestabo mentem Platonis, qui in Memnone unum videtur dicere, in Phaedone alterum. Ex istis tamen duobus aggregando tenuit, quod anima a principio sui est creata cum omnibus scientiis, sed non utitur eis, quia est impedita propter corpus, in quo est, cum sit materiale, et ideo, si debet intelligere, oportet, quod a corporeo velo purgetur. Et dat exemplum de ebrio, qui excitatus figura, quae luto sit cooperta, et aliquis eam discooperiat, non debes dicere, quod ista figura fiat de novo, quia et etiam fuit prius, ita in anima, quando est dedita luxuriae, non potest intelligere, sed oportet, ut depurgetur ab huiusmodi rebus, si debet reminisci. Alterum modum ponit in Phaedone, quod anima per phantasmata et studium excitatur ad scientiam, sicut si quis doctus nunc propter ignaviam non intelligat et ex aliqua disputatione excitetur ad intelligendum. Sed hoc parum differt a primo et forte, quod ambae causae concurrunt quandoque et quandoque non. Hoc debet intelligi quoad actualem intellectionem extra, quia ponebat universalia realia, ex quibus causatur scientia, quia modo intelligendi correspondet modus essendi.(72) Themistius autem dixit. Vult modo recitare modum Themistii, ubi esset opus Apolline, et multi multa dicunt, tamen ego dicam id, quod mihi videtur. Credo, quod Averroes imponat hoc Themistio, licet haec non sit sententia Themistii, quia Averroes in hoc idem dicit, quod Themistius, qui isto modo senserit, quia ex effectu venimus in cognitionem causae, cum videamus animam nostram diverso modo intelligere quam intelligentias. Ideo et alio modo intellecta sunt in ea quam in intelligentiis. Primum patet; nam videmus, quod, si debemus intelligere aliquid, indigemus phantasmatibus. Intelligentiae autem non habent phantasmata, quia phantasmata sunt in virtute generabili, sed intelligentiae non egent corpore sicut anima nostra. Ex alio etiam hoc potest declarari, quia anima nostra informat corpus corruptibile, caelum autem, quod est subiectum intelligentiae, est aeternum. Anima ergo est imperfectior intelligentia, tum quia non indiget intelligentia adminiculis sensus sicut anima, tum quia non informat corpus ita nobile sicut intelligentia. Ex altera parte dicebat, cum anima sit abstracta et aeterna, non debet aliquid de novo recipere et tamen eget phantasmatibus. Ut ergo salvaret ista, posuit animam componi ex duobus, ex intellectu possibili et agente, et hoc propter sui imperfectionem. Unde ex eo, quod est in pura potentia, non potest intelligere sine phantasmatibus, et ex eo, quod est aeterna, non habet veram actionem et passionem, sed aliquid simile actioni et passioni, quod, si Sortes de novo dicitur intelligere, est, quia currit proprietas, ut, quando phantasia phantasiabitur, intellectus intelliget propter sui magnam imperfectionem. Ideo intellectus non vere de novo intelliget, sed denominabit nos intelligentes secundum id, quod nos primo phantasiamur, et quia quandoque phantasiamur, quandoque non, ideo quandoque denominat nos intelligentes et quandoque non. Et ita ponebat nos de novo intelligere, non secundum illam excitationem, quam ponebat Plato. Et similiter de hoc est, sicut si essent duae rotae, una magna et altera parva, quae sic se haberet, quod currente parva curreret etiam magna in intellectibus simplicibus, id est in intelligentiis.(73) Nos autem opinamur. Averroes modo ponit opinionem suam, quod ponitur intellectus agens, ut vere agat, et possibilis, ut vere recipiat, et cum dicitur agente aeterno, verum est, si esset causa adaequata.(74) Considera ergo hoc. Ista est pars, in qua colligit omnes opiniones secundum Themistium: Non est vera actio et passio, sed secundum metaphoram; non enim est intellectio de novo nisi ratione phantasmatum, quae sunt in cogitativa, sicut si unus daret mihi unam vestem, nulla mutatio esset facta in me.(75) Et nos convenimus. Dicit, quod convenit cum Alexandro, qui ponit intellectum agentem vere agere, ab eo differt, quia ponebat eum materialem, nos vero aeternum. Differimus etiam a Themistio et convenimus; differimus, quia ipse vult intellectum in habitu esse idem cum agente, ut informat possibilem, nos autem ponimus ipsum esse accidens; convenimus cum eo in intellectu possibili; convenimus etiam cum Alexandro in intellectu in habitu, quia ipse posuit ipsum esse quoddam artificiatum et vere factum, et differimus, quia posuit ipsum in re generabili, nos autem in aeterna.(76) Et debes scire, quod usus. Ista est secunda pars, quae in quattuor secatur, ut patebit. In prima respondet uni tacitae obiectioni. Dixisti, quod intellectus possibilis et agens sunt immateriales; contra: Nulla virtus immaterialis fatigatur; intellectus possibilis et agens fatigantur; ergo. Prima probatur ab Aristotele in fine VIII Physicorum: Materia enim est causa fatigationis; ideo dixit corpora caelestia non fatigari, quia non habent materiam. Minor patet experientia. Si enim studuerimus per aliquod magnum tempus, fatigamur. Similiter nec intellectus agens potest semper abstrahere, sed oportet eum aliquando dormire. Respondet, quod in se non sunt fatigabiles, sed ratione organi aut ratione cogitativae, sine qua non est nostrum intelligere. Et ideo medici prohibent, ne post prandium immediate studeamus, quia spiritus relinquunt stomachum, convertit tamen se magis ad intellectum possibilem quam ad agentem, cum omnes posuerint eum aeternum. Et dicit: Si argumentum concluderet de intellectu possibili, etiam concluderet de agente, quoniam similiter labor est in abstrahendo sicut in recipiendo. Et illud, quod ipsi dicunt de intellectu agente, nos dicemus de possibili. Et per istud secundum documentum dicit, quod per hunc intellectum possibilem homines diversificantur in quattuor virtutibus cardinalibus, scilicet prudentia, temperantia, fortitudine et iustitia. Aliqui enim a natura ratione cogitativae taliter dispositas habent illas virtutes, ut de iustitia illa Veneta, quae est eis a natura insita et ex consuetudine. Haec expositio mihi non placet, quia de hac non tractatur in Topicis, bene de hoc tractatur in Ethicis, et si textus diceret, in Ethicis posset forte stare, deinde Aristoteles numquam dividit has virtutes cardinales, sed est divisio inventa a Cicerone et a Seneca. Ideo alii aliter exponunt, quod per hoc intelligit illos, quos numeravit Aristoteles in I Topicorum capitulo 1, ubi Aristoteles definiens syllogismum probabilem distinguit et definit probabile, ubi fiunt multae commentationes et secundum gradus hominum distinguuntur probabilia. Ponuntur in primo gradu plebei, in secundo iuristae, qui, licet sint grossi in intelligendo, non tamen in furando, et hoc est exemplum Aegidii, in tertio loco ponuntur philosophi, legistae, magis docti, in quarto heroes et sapientissimorum scientes secreta deorum, et isti habent cogitativam optime dispositam. Aliquid modo est probabile primis, quod non secundis, aliquid secundis, quod non tertiis, hoc autem est ratione cogitativae melius et melius dispositae. Haec expositio mihi plus placet quam prima.(77) Do tamen aliam expositionem. Nam homines distinguuntur in quattuor gradus. Aliqui enim sunt habentes intellectum practicum bonum, et multum valent circa agibilia mundi, aliqui vero penitus grossi in istis. Circa tamen res litterarias fiunt perspicacissimi ingenii, et maxime circa mathematica, et dicit Albertus, quod isti habent bonam imaginativam, cuiusmodi sunt Teutonici, qui in huiusmodi multum valent. In tertio gradu sunt philosophi naturales multum reflexi ad sensum nihil sine sensu considerantes, et isti sunt medici, inter quos credo Aristotelem fuisse. In ultimo gradu sunt metaphysici, qui sunt multum elevati a sensatis, nihil nisi de deo considerantes. In primo gradu ponuntur factibilia et agibilia, in secundo res mathematicae, in tertio naturalia, in quarto metaphysicalia. Ista expositio videtur bona duobus exceptis, quia de hoc non dicit in Topicis et quia hoc repetit Averroes in fine commenti.(78) Et per istum intellectum. Ponit tertium documentum dicens, quod solus homo habet cogitativam, secundum quam intellectus dependet a phantasmatibus, et est, qua homo distinguitur ab aliis animalibus. Alia enim animalia non habent hanc virtutem, ideo non possunt intelligere.(79) Intellectus quidem. Dicit hic, quod ratione huius cogitativae practicus differt a speculativo, propter enim bonitatem et malitiam cogitativae. Aliqui sunt apti ad phantasiandum, aliqui non. Sunt enim nonnulli, qui ex natura habent, ut non possint phantasiari, aliqui vero ex eorum complexione bene possunt speculari. Et ideo falsum est, quod dicitur: Si dives, lauda fortunam, si fortis, naturam, si sapiens, te ipsum. Bene verum est, quod assuefactio et exercitatio multum facit in his. Quare. |