BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum animalia in loco proprio sentiant

qualitates sui loci naturalis?

 

(1) Restat modo quaerere, utrum hoc sit verum in medio naturali, scilicet utrum animalia, quae sunt in proprio loco, sentiant qualitates su loci naturalis. Averroes respondet, quod non ex rationibus dictis. Sanctus autem Thomas respondet oppositum, et ratio est, quia experimento apparet, quod locus alterat locatum. Ignis enim, qui est locus aeris ex IV Caeli, alterat aerem. Nam ex IV Meteororum elementa in extremitatibus, quibus se tangunt, alterant se ad invicem. Et hoc experientia etiam compertum est.

(2) De hoc puto sententiam sancti Thomae esse magis ad mentem Aristotelis.

(3) Ad rationes Averrois. Ad id, quod primo dicit de Aristotele, Themistius dicit, quod Aristoteles fuit oblitus sui. Potest tamen responderi, quod Aristoteles ibi non loquitur universaliter, sed tantum in corporibus duris. Et ista videtur responsio sancti Thomae.

(4) Ad rationes Averrois. Ad primam dico, quod sermo eius est verus per se, falsus per accidens. Medium enim quantum ex natura medii debet esse eiusdem naturae cum organo, tamen medium, quod nos habemus, non est tale, quia non est purum et sincerum. Et si dicatur: “Impediret nos a cognitione aliorum”, dicit sanctus Thomas, quod ita parum est, quod non potest nos impedire. Nam melius sentiremus, si esset temperatum.

(5) Ad alterum “est locus, ergo similis” respondet sanctus Thomas, quod similitudo loci ad locatum non attenditur penes qualitates, sed penes formas substantiales. Quare non debet omnino esse similis.

(6) Quae responsio videtur esse Averrois in IV Caeli commento 23.

(7) Ad rationes divi Thomae pro Averroe potest responderi, quod suum dictum est verum de per se, est autem falsum per accidens. Per se enim deberet esse eiusdem naturae et non alterari ad invicem, tamen per accidens alterant se. Unde ignis non est vere locus naturalis ipsius aeris. Sed hoc parum videtur valere.