BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum in sensatione extrinsecorum semper

egeamus medio extrinseco?

 

(1)  Restat ulterius quaerere, utrum in sensatione extrinsecorum semper egeamus medio extrinseco. Et videtur primo, quod sic, ex veritate Averrois in commento 115, et hoc, quia Aristoteles videtur dicere hoc universaliter in textu 113. Et ratio sua potest esse, quia medium debet esse eiusdem dispositionis cum organo. Si ergo sunt eiusdem soeciei, non sentiet eas, quia actio fit a simili.

(2) Secunda ratio, quia locus est similis locato ex IV Physicorum; sed inter similia non est actio; ergo et cetera.

(3) In oppositum est Themistius hic, qui dicit Aristotelem fuisse oblitum sui. Et est experimentum, quia, si homo proiciat se in aquam vel in ignem, sentit in ea; non tamen est ibi aer medius.

(4) De hoc mihi videtur dicendum, quod possumus sentire aliquod extrinsecum sine medio extrinseco. Hoc maxime est verum in medio non naturali, qualia sunt ignis et aqua.

(5) Et rationes Averrois non cogunt nisi de medio naturali.